‹ Histoire des diocèses de Besançon et de Saint-ClaudeChapitre 66 sur 70 · ORDO IN DIE SANCTO PENTECOSTES · texte numérisé non relu

ORDO IN DIE SANCTO PENTECOSTES

Diem Pentecosten ducere debemus celebrem. In hâc siquidem die Sanctus Spiritus fidelium se infudit mentibus , et ideircô laudibus est excolenda, totiusque religionis cultu honoranda, ut Spiritus idem suum in nobis accendatignem, quo purgetur peccati rubigo, clarèque videatur ioterior homo (2). Hâc die conveniant omnes congregationes ad majorem Ecclesiam. Post tertiam, sicut mos est, fiât per claustrum processio , ut in magnis festivitatibus Ordinent se in redeundo ante crucem more solito. Finito responso ultima antifona , ponatur ignis in farum , et sic intrent chorum. Incipiatur missa. Dominus archiepiscopus , accinctus palleo procedit , et cum illo septem subdiaconi , septem diaconi , septem ceroferarii , duo thuribularii , duae cruces , septem presbyteri. Post confessionem , statim ascendit cathedram. Perlecto privilegio , accipit canccllarius nummos secundum morem. Cacteri sicut sunt majoris ordinis , ordinant se. Istâ die non recitantur laudes , Ghristus vincit , intra missarum solerania, nisi adfueritrex; quod si accident ut rex adsit,

(1) Ord. rom., p. 5«, E.

(2) Prose rimëe.

tune plenè omnia fiant sicot in Paschâ , tam in dandis nummis quàra in consuetadinibus cœteris.

Post missam , eu m Fratribus vadat episcopus ad mensam. In hàc hebdomadâ, non descendunt ad fontes sicut in Paschâ, nec fiunt stationes ; sed unaquœque Ecclesia cum summo studio célébrât sancta solemnia. In hâc hebdomadâ, non dicuntur capitula sicut in Paschali, sed tantum Alléluia. Veni, sancte Spiritus. Ad vesperas, cantatur Alléluia , et sequentia sicut mos est in magnis solemnitatibus (1).

Matutinae cantentur per totam hebdomadam, sicut in dominicâ ; très psalmi, très lectiones de expositionibus Evangeliorum , vel de sermonibus ad hanc solemnitatera spectantibus.

Page 1