‹ Histoire des églises réformées de Pons, Gemozac, et Mortagne, en SaintongeChapitre 88 sur 110 · LETTRE DE PIERRE VILLEROCHE A CALVIN · texte numérisé non relu

LETTRE DE PIERRE VILLEROCHE A CALVIN

Exiiniae pietatis et doctrinee viro D. Calvino, ecclesiae Genevensis pastori fidelissimo salut cm et pacem.

Quoniam e literis multorum qui in Gallia versantur, e eorum sermone qui isthuc deinigrant quotidiè, ad te perferri scio quae sint Ecclesiarurn nostrarum incrementa , auxilia , difficultates , angustiae, non laborabo in praesenîi ut quae jam satis nota sunt frustra declarem , neque committam ut et me in scribendo et te in legendo parum prudenter occupasse videar.

Unum est quod hisce diebus accidit tibi non injucundum futurum, ut spero, nempe aulicum concionatorem qui antehac magna ex parte atuerat nunc esse Begi nostro penitus explora tuni atque perspectum. Qua quidem ex re incredibilis fructus manebit. Détecta sunt omninô mipuri hominis flagitia , libidines nefandae, doli, fraudes, ita ut magnopere laetari nos omnes oporteat huic sicario carnam esse detractam. Heri Simon Burserius (credo enim sic vocari) cum rege nostro collocutus est, sermonemque ad multum noctem produxit. Ibi multa de oîflcio principum, de vitâ aeterna, de cruce Christi, de religionis fide dicebantur, in quibus et ratio aetatis et admiranda vitae sanctae testimonia majestatem atque autlioritatem maximam viro conciliabant. Denique sic res habet ut de principe hoc de quo hactenus dubitatum fuit multè majora et plura quam antehac expectemus. Faciat Dominus ut res ipsa expectationi nostrae respondeat. Yale.

Neraci Idib. April. Dominus tibi benedicat, Pater observande, tuaque omnia studia spiritu suo gubernet.

Petrus Villeroceus, pîanè tuus.

à Monsieur, Monsieur d'Espevilie.

Manuscrits de la Bibliothèque de Genève , n" MO. lettres à Calvin.

Page 1