‹ Histoire des fils de Louis le Pieux, éditée et traduiteChapitre 45 sur 113 · DE NOVA REGNI DIVISIONE · texte numérisé non relu

DE NOVA REGNI DIVISIONE

quam illis juraverant, testati sunt quod pro nulla re alia nisi sola ignorantia regionum id peragere differret. Quam ob rem pater ut equius valuit regnum omne* absque Baïioaria cum suis divisit ; et a Mosa partem australem Lodharius cum suis elegit, quin immo et accepit ; occiduam vero ut Karolo conferretur consensit et una cum patre coram omni populo ita se velle annuntiavit'. Hinc autem pater fratres, prout valuit, unanimes effecit, rogans ac deprecans ut invicem se diligerent ?, et ut alter ab altero protegeretur adortans exorat et quod fieri desiderat ? optat. |

Quibus peractis benigne et pacifice Lodharium in Italiam* ditatum remissionis gratia ‘ ac regni muneribus remittens, sacramenta que sepe juraverat, quotiens in illum deliquerat, quotiens delicta eidem donaverat, in memoriam reducens ac piis visceribus monens contestabatur #, ne saltem id quod tunc novissime‘ peregerant coramque cunctis ita se velle confirmaverat frustrari quolibet modo permittat.

[8.] Eodem tempore ut Pippinus decessisset { pater nuntium acceperat ; et pars quedam populi quid avus de regno vel nepotibus juberet prestolabatur, pars autem, arrepto filio ejus Pippino, quia natu maximus erat, tyrannidem exercebat. Quapropter his ita, ut prefatum est,

a. omnem 4. — b. desiderant corrigé en desiderat À. — c. gratiam corrigé en gratia À.— d. Fol. 4 w°, col. 2, de À. — e. novisse À.

I. Sur ce partage, voir les Annales de Saint-Bertin (éd. Waïtz, p.20-21),qui en donnent le détail, et Longnon, Atlas historique de la France, texte, p. 71. D’après les Annales de Fulda, Lothaire aurait reçu, en outre, la dignité impériale. Louis le Germanique était sacrifié ; l’Austrasie, la Frise, la Thuringe et la Saxe étaient attribuées à Lothaire, avec l'Italie et la Bourgogne. Charles recevait

Page 1