DE TERTIO LODHARII IMPETU ET DE COLLOQUIIS PRO PACE HABITIS
Non solum me, uti praefatum est", ab hoc opere narrationis quiescere delectat, verum etiam, quo ab universa re publica totus* secedam mens, variis querimoniis referta, assiduis meditationibus anxia versat. Sed, quoniam me de rebus universis fortuna hinc inde junxit validisque procellis moerentem ? vehit, qua portum ferar immo vero poenitus ignoro. Interim autem, si aliquod tempus otiosum repperero, quid° oberit si, uti jussum est, facta principum< procerumque nostrorum stili officio memoriae mandare curabo? Ergo huic rerum operi quarto assistam ; et si in ceteris rebus futuris prodesse nequivero, saltem in his erroris nubeculam proprio labore posteris detergam.
[1.] Utque*‘ Lodhuvicus et Karolus Lodharium a regno suo abisse certis indiciis cognovere, Aquis palatium, quod tunc sedes prima Frantie erat, petentes, sequenti vero die quid consultius de populo ac regno a fratre relicto agendum videretur deliberaturi. Et quidem primum visum est ut rem ad episcopos sacerdotesque, quorum aderat pars maxima, conferrent ‘, ut illorum consultu veluti numine divino harum rerum exordium atque auctoritas® proderetur. Et hoc illis, quoniam merito ratum videbatur, commissum est.
a. totius À.— b. merentem 4.— c.quod À.— d. principium À. — €. Usque 4. — f. Fol. 14 v9, col. 1, de A. — g. uictoritas À.