‹ Histoire des fils de Louis le Pieux, éditée et traduiteChapitre 83 sur 113 · REGNUM LODUWICUS ET KAROLUS INTER SE DIVIDUNT · texte numérisé non relu

REGNUM LODUWICUS ET KAROLUS INTER SE DIVIDUNT

Quibus ab initio gesta Lodharïi considerantibus, quomodo patrem suum regno pepulerit', quoties populum christianum* perjurum sua cupiditate? effecerit, quoties idem ipse hoc quod patri fratribusque juraverat frustraverit, quoties post patris obitum fratres suos exhereditare atque delere temptasset, quota homicidia, adulteria, incendia omnigenaque facinora universalis ecclesia sua nefandissima cupiditate perpessa sit, insuper autem neque scientiam gubernandi rem publicam ïillum habere nec quoddam vestigium bone voluntatis in sua gubernatione quemlibet invenire posse ferebant. Quibus ex causis non inmerito, sed justo Dei omnipotentis judicio primum a proelio? et secundo a proprio regno fugam illum inisse aiebant.

Ergo omnibus unanimiter visum est atque consentiunt quod ob suam nequitiam‘ vindicta Dei illum ejecerit regnumque fratribus suis melioribus se juste ad regendum tradiderit. Verumtamen haudquaquam illis hanc licentiam dedere, donec palam illos percontati sunt utrum illud per vestigia fratris ejecti, an secundum Dei voluntatem regere voluissent. Respondentibus autem in quantum nosse ac posse# Deus illis concederet, secundum suam voluntatem se et suos gubernare et regere velle“, arunt : «Et auctoritate divina, ut illud suscipiatis et secundum Dei voluntatem illud regatis, monemus, ortamur atque praecipimus {. »

Hinc autem uterque illorum duodecim e suis ad hoc

a. Transcrit Xpistianum dans À.— b. cupidita corrigé en cupiditas 4. — c. sua nequitia 4. — d. Fol. 14 v°, col. 2, de À.

Page 1