‹ Histoire des fils de Louis le Pieux, éditée et traduiteChapitre 90 sur 113 · DE PARTITIONE REGNI COLLOQUIA · texte numérisé non relu

DE PARTITIONE REGNI COLLOQUIA

peratoris, quod 1illi pater 1llorum concesserat", et propter dignitatem imperii, quam avus regno Francorum adjecerat, augere facerent ; sin aliter, terciam tantummodo partem totius absque* Langobardia, Baioaria et Aquitania? illi concederent ; regeretque quisque illorum Deo favente portionem regni sui, prout melius posset, frueretur alter alterius subsidio ac benivolentia ; concederent pacem et leges invicem sibi subjectis ? essetque inter illos Deo auctore pax pacta perpes.

Quod cum Lodhuvicus et Karolus audissent et illis plebique universe perplacidum esset, in unum una cum primoribus coeunt ac quid de tahibus acturi essent gratanti animo conferunt. Aiebant‘ se hoc in exordio dissensionis voluisse et, quanquam peccatis intervenientibus proficuum esse non posset, sepe hoc illi mandatum fuisse. In eo tamen omnipotenti Deo gratias referebant, cujus tandem ope adjuti hoc promeruerant, ut frater illorum, qui semper pacem atque concordiam spreverat, Deo largiente tunc 1illa petebat.

Verumtamen solito* more ad episcopos sacerdotesque rem referunt, ut quocumque divina auctoritas id vertere‘ vellet, nutu ipsius libenti animo praesto adessent. Quibus cum undique ut pax inter illos fieret melius videretur, consentiunt, legatos convocant, postulata concedunt. Cumque in divisione regni quattuor dies vel eo amplius morarentur, tandem visum est ut inter Renum et Mosam usque ad exortum Mose ac deinde ad exortum Saugonne et sic per Saugonnam / usque ad confluentum #

a. abque corrigé en absque À.— b. subjectas 4.— c. Agebant A. — d. Fol. 15 v°, col. 2, de À. — e. uetere 4. — f. Saugonnem corrigé en Saugonnam À. — g. Sic pour confluentem. À comparer avec la forme du nom de la ville de Coblence, qu'on relève plus loin, D. 134. Cf. H. Prünm, Sprachliche Untersuchungen zu Nithardi

Page 1