‹ Histoire des fils de Louis le Pieux, éditée et traduiteChapitre 92 sur 113 · DE PARTITIONE REGNI COLLOQUIA · texte numérisé non relu

DE PARTITIONE REGNI COLLOQUIA

Rodani et sic deinde per Rodanum usque in mare Tyrrenum, omnes videlicet episcopatus, abbatias, comitatus, fisca cis* Alpibus consistentia, absque..........b, illi in parte regni tercia offerrent et, si hanc recipere rennuat, quid cuique debeatur armis decernant.

Quod quidem, quanquam ultra quod justum ac congruum, ut quibusdam videbatur, inventum fuerit, per Conradum!, Cobbonem?, Adhelhardum:* et ceteros mandatum est ; ipsi vero interim, donec qui missi fuerant reverterentur, in eodem loco esse se decernunt, responsum Lodharii praestolaturi.

Qui cum ad Loharium venissent, reppererunt illum paululum minus solito more animatum. Aïebat enim se non esse contentum in eo quod fratres sui illi mandaverant, quia equa portio non esset ; querebaturque insuper suorum, qui se sequuti sunt, causam, quod in praefata parte, que illi offerebatur, non° haberet unde illis ea que amittebant restituere posset. Quamobrem, ignoro qua fraude decepti, hi qui missi fuerant augent illi supra definitam partem usque in Carbonarias!; insuper, si hoc usque ad tempus quod illis pariter conveniret reciperet, jurant illi quod tunc fratres sui jurejurando, prout aequius possent, regnum omne absque Langobardia, Baioaria et Aquitania / Ÿ in tribus partibus dividerent essetque super his sua electio, ut quam vellet harum acciperet ac diebus vitae suae eandem illi concederent, in eo quod ille illis similiter faceret ; et haec omnia, si aliter non crederet, sacramento sic se facturos promitterent. Jurat etiam Lo-

a. fiscas is corrigé en fiscacis 4. — b. Un blanc d'une demi-ligne A. Peut-être pourrait-on restituer comme plus haut (bp. 126) : Langobardia. Les restitutions de Gfrærer (Moguntia, Wormatia et Nemeto) et de Meyer von Knonau (omnis Frisia ow bien Ripuaria) sont peu vraisemblables. — c. Adhebhardum À. — d. praestolari corrigé en praestolaturi 4. — e. nec non À. Avec ces mois commence le fol. 16, col. x, de À. — f. Aequitania À.

Page 1