DONT ON LUI AVAIT FAIT PRÉSENT
11 novembre 1680.
Viris clarissimis Dominis Decano et Canonicis cathedralis ecclesiit Carnutensis, Caniutum.
Antiqiiissimae et illustrissimte Carnutùm ecclesuo nova et humilis Huronum ecclesia, salutem in Christo plurimam.
Exhibita est nobis charta ingens et elegans, in quà scripta sunt verba quae locuti estis. Illa autem sunt hujus modi , si benè accepimus ab nostris in Cbristo patribus qui litteras nôrunt -. pollicemini vos omnes in vestris ad Deum precibus memores nostrî fore , admittitisque in partem eorum omnium cfu£e rectè et christianè facietis. Mirati sumus vehementer eos , quos audivimus et sanctos esse et nobiles divitesque, cogitare de nobis qui nullà omninô re commendabiles simus.
Sed posteà desiimus mirari quod preces ad Deum , solliciti de salute nostrà , fundatis ; quippè existimavimus id vos ideô fa- <:ere , quod estis principum similes , qui , apud regem gratiosi , jure iratum filio suo, placare et precibus vincere conarentur. Tametsi barbari sumus, patrem habemus Deum, sed infensum meritô nobis nationi pravae-, vos verô qui apud illum plurimùm, quia estis sancti, potestis, conamini vestris precibus ex irato
placalum reddere; imù facilem valtis facere ad oœlos ascensum. Estis enim procerarum arLorum instar; nos hedene humilcs repimus humi, nequc assurgere licet nisi alicno fulciamur adjumento •. hortamini adhccreamus vobis et conjungamur, quo et ipsi vestro usi adminiculo, excelsiores facti, cœlum attingamus.
Alterum est, ut vestrte habent littenï?, sacras misistis reliquias , argenteà ponderosàcfiie inclusas thecà , quœ Virginis Matris indusinm repnesentat. lllud sanctorum ossium veluti agmen cùm primùm aspeximus, hœc animos cogitatio subiit, vos ab ipsâ Gallià vidisse pagum hune nostrum undique cinctum ab hostibus qui nostrae insidientur saluti, et misertos periclitantium misisse auxilia. Tanto aucti prccsidio, nil metuemus in posterum; cùm hostis irruet, à novis patronis petemus, et, ut spes est, sentiemus opem.
Ac si quandô malus dcemon suadebit ut, relicto pago, belluarum more , vagemur in sylvis , sanctorum conspectus ossium , quibus sedes apud nos stabilis, stabilitatis quoque admonebit Mariano in cultu , ut nostris unus ac penè idem , qui et Sanctorum ossibus, aliquandô sit locus. Aliud cfuoque munus erit sacrarum reliquiarum ; nempè cùm œdis nostne jàm sint decus atque omamentum ingens , eloquentm^ eo verborum génère quae à nobis capiantur, quantum ergà Deiparam studium sit vestrum, quôd patriœ non contineatur ambitu, sed etiam ultra maria ipsa extendatur.
Pro utroque beneficio , et quôd misistis eximiam pretiosamque reliquiarum arculam , et quôd vestrarum participes orationum facitis, grates quàm possumus maxùnas babemus, statuimasque , si Deus faverit , omni cavere cura ne quid agamus imquàm istâ indignum societate, quam inire nobiscum ipsimet ultrô Yoluistis. Enimverô si cpiem è plebeià fece princeps adoptaret fdium sibi, teneretur ille mores exuere pristinos et principe dignos induere , sic et nobis putamus eam deinceps vitœ rationem tenendam , quam tenere deceat quos adoptastis. Prœtereà illud pollicemur, omni die ac loco enixè rogaturos Deum, ut vos omnes magis ac magis bonis cœlestibus augeat; et cùm
primùm audiemus è vobis aliquem vità functum, jasta illi pro nostro hîc more solvemus. Hsec tantùm, quae nostra tenuitas est, valemus rependere pro maximis in nos beneficiis vestris.
Caeterùm quandô ipsi nec scribere possumus , nec vos adiré et alloqui , rogamus nostros in Christo Patres è societate Jesu , ut quoe diximus in cœtu publico , vobis Huronicae gentis nomine significent.
Ne, quaeso, putetis, viri clarissimi, quae ad vos Huronum nostrorum nomine perscribo, à me non ab iis esse profecta. Latine tantùm , quanta potui flde , reddidi quœ ipsi patrià linguâ, me prsesente et audiente, dixerunt. Multa omisi consultô, quae forte non ingrata vobis acciderent, sedhaecsatis superque esse duxi ut intelligatis barbaros nec ingenii expertes nec humanitatis. Gratulor mihi hanc datam occasionem testandi quae mea sit ergà venerandam illustremque societatem vestram reverentia et voluntas , ut potè qui sim ,
Yiri clarissimi ,
omnium vestrûm obsequentissimus addictissimusque in Christo ser-sTis ,
N'icoLAus POTIER ,
è societate Jesu sacerdo?.
IV bis.