‹ Histoire des sciences mathématiques en Italie, depuis la renaissance des lettres jusqu'à la fin du dix-septième siècle (volume 2)Chapitre 11 sur 32 · CAP. I · texte numérisé non relu

CAP. I

Si quis id videre affectarit, fenestras omnes claudat oportet, proderitque si spiramenta quoque obturentur ne lumen aliquod intrà irrumpens, omne destrual: unam tantum terebrato : ac foramen rotundæ pyramidis formam habeat. Cujus basis solam, conus verd cubiculum aspiciat, è regione parietes albos, vel linteis, et papyro tecto oppones sic à sole illustrata omnia, et deambulantes per plateæ (uti antipodes) spectabis, quæque dextra , sinistra, commutataque omnia videbuntur, et quo longius à foramine distabunt, tantd maiorem sibi adsciseunt formam, et si papyrum, vel tabulam appropinquabis, ea visuntur minora. Aliquantisper tamen immorando, non enim iilicd

(1) Porta, Magia naturalis. Antuerp., 1564, in-16, p. 282.

( 308 simulacra apparebunt: Quia simile validum maximum cum sensu non nunquam efhcit sensationem , talemque invebit affectionem, ut non solum cüm sensus agunt, sensoriis insint, eaque lacessant, sed etiam cùm ex operibus discessere, diutiüs immorentur; quod liquidè potest perspici, nam per solem deambulantes, si ad tenebras convertimur, comitatur nos affectio ea ut nil vel ægerrimè cernamus cüm adhuc in oculis servetur affectio ipsa à lumine facta, inde paullatin evanescente, clarè in tenebris aspicimus. Num autem enuntiabo quod adhuc semper tacui, et tacendum

putavi uti Omnia cum suis coloribus

videre si quæritur : E regione speculum apponito, non quod disgregando dissipet, sed colligendo uniat, tam accedendo removendoque, qousque ad suam veræ imaginis quantitatem cognoveris , debita centri appropinquatione , et si attentiüs perpenderis inspectator , vultus, gestus, motus hominumque cognosces vestes, cœlum nubibus dispersum, cyaneo colore, et volantes volucres ; quod si ad verum perveneris, non parüm lætaberis, mirumque cognosces , obversa omnia, quia centro speculi vicina sunt, 51 enim extra centrum elongabis, maiora erecta, uti sunt, conspicies. Ut clarias appareat, feriat sol vultus: sin minüs, speculum dirigendo solis reflexione eïaculetur, ut insigni fulgore illustretur, debita tamen distantia, tandit situm variando, dum verum te assecutum esse cognosces. Hinc philosophis et medicis patet, quo fiat im oculis visus . loco, ac intronmnttendi diritimur quæstio sic agitata

( 30y ) nec alio præstantius utrunque artificio demonstrari poterat : intromittitur enim idolum per pupillam fenestræ inStar, vicemque obtinet speculi parva magnæ spheræ portio, ultimo locata oculi : qudd si quis distantiam mensuraverit, centri loco fiet visus, quod scio

ingeniosis maximè placiturum. Hinc evenit, ut

Quisque picturæ ignotus, rei alicuius effigiem stylo describere possit

Dummodè solum colores assimilare discat : hoc in subiectam tabulam, vel solidiusculam papyrum imagine repercussa, erit enim perito facilimum : si sol defecerit, id alo imitaberis lumine : pleraque alia eveniunt, et cognosces, quàm ut enarrare possimus , præcipuè, si diligens inspector pertractaverit. Et huic rei COnsCio quispiam occultè narrandi auspicari poterit principia, et quæ voluerit, et remoti carceribus occluso , nec leves poterunt imaginari technæ, distantiam speculi emendabis magnitudine. Sat habes : qui se id fecisse iactarunt, non nisi meras nugas protulerunt, nec aliquibus adhuc inventum putarim.

Plus tard, dans l'édition en vingt livres de la Magie naturelle, Porta a donné plus de développement au même sujet. Nous allons reproduire ce qu’il

y dit à cet égard :

ALIÆ (1) SPECULI CONCAVI OPERATIONES, Cap. VI.

Prius quam ab eiusmodi speculi operationibus

(1) Porta, Magia naturalis, Neapol, 1589, iu-fol:, p. 266.

( 310 ) discedamus, quendam enarrabimus usum, non parum

iucundum et admirabilem, ex quo maxima Naturæ secreta nobis illuscescere possunt, Veluti :

Ut omnia in tenebris conspicias, quæ foris a sole illu-

strantur cum suis coloribus.

Cubiculi fenestras omnes claudat oportet, proderitque si spiramenta quoque obturentur, ne Iumen aliquod intro irrumpens , omne destruat : unam tantum terebrato, et foramen palmare aperito palmaris longitudinis, et latitudinis, supra tabellam plumbeam, vel æneam accommodabis, et glutinabis, papyri solidatis, in cuius medio foramen aperies, circulare digiti minimi magnitudine, è regione parietes albos, vel papyrum, vel alba lintea appones. Sie a sole foris illustrata omnia , et deambulantes per plateas, uti antipodes spectabis , quæque dextra sinistra, commutataque omnia videbuntur, et qud longiüs à foramine distabunt, tanto maicrem sibi adsciscunt forman. Si papyrum, vel albam tabulam appropinquabis, ea visuntur minora, clarioraque. Aliquantisper tamen immorando, non enim illicù simulachra apparebunt : quia simile validum maximam cum sensu nonnunquam efhcere sensationem , talemque invehit affectionem , ut non solum quum sensus agunt , sensoris insint, eaque lacessant, sed etiam: quum ex operibus discessere, diutiùs immorentur quod liquido potest prospici; nam per solem deambulantes, si ad tenebras convertimur, comitatur nos affectio ea : ut nil, vel ægerrimè cernamus quum adhuc in oculis

servetur affectio ipsa a lumine facta inde paulatim

ES TE ON evanescente, clarè in tenebris aspicimus. Nunc autem enunciabo quod adhuc semper tacui, tacendumque putavi. Si crystallinam lentem foramini appones jamjam omnia clariora cernes, vultus hominum deambulantium, colores, vestes, actus et omnia, ac si propriùs spectares, videbis tam maxima jucunditate, ut qui

viderint , nec unquàm satis mirari possint, At si vis Minora omnia, ét clariora videre

E regione speculum apponiio, quod non disgregando, sed colligendo uniat, täm accedendo, recedendoque quousque ad suam veræ imaginis quantitatem cognoveris, debita centri appropinquatione : et attentius cognoscet inspectator volantes volucres, cœlum nubibus dispersum, cyanei coloris, longè distantes montes, et in parvo papyri cireulo (qui supra foramen accommodatur) quasi « apendiosum orbem videbis quod ubi vides, non parum lætaberis : obversa omnia, quia speculi centra vicina sunt, si extra elongabis, maiora, et erecta, uti sunt, conspiciet, sed non perspicua.

Hinc evenit 5

Ut quisque picturæ ignarus rei alicujus vel hominis.

effigiem delineare possit

Dummodd solùm colores assimilare discat. Hoc non parvifaciendum artificium. Feriat sol fenestram et ibi circa foramen imagines , vel homines adsint , quorum imagines delineare volumus. Sol imagines illustres . non ver foramen. Oppones foramini papyrum albam, ac tandiu homines ad lumen accomodabis, appropinquabis, elongabis, um perfectam imaginem sol in

CNORA") objectam tabulam referat, picturæ gnarus colores superponendo ubi sunt in tabula, et ora vultus cireumscribet, sic amota imagine, remancbit impressio in tabula , etin superficie, ut imago in speculo spectabitur. Si vis “

Ut recta omnia videantur,

Hoc erit magnum artificium, à multis tentatum, sed non assecutum. Aliqui enim planis speculis foramini obliquè objectis, et in oppositam tabulam reverberatis, videbant parum recta, sed obscura, et indiscreta. Nos sæpius albam tabulam foramini obliqué opponendo , atque è regione foraminis inspicientes, videbamus ferè recta, sed pyramis per obliquum dissecta, sine proportione homines, et in perspicuos ostendebat , sed tali modo ita fies voti compos. Opponito foramini specillum è convexiss fabricatum , inde in speculum concavum imago resiliat. Distet speculum concavum à centro, nam imagines, quas obversas recipit, rectas reddit, ob centri distantiam. Sic supra foramen , et papyrum albam jaculabit imagines rerum objectarum, tam clarè, et perspicuè, ut non satis lætari, non satis mirari possit. Id tamen duximus admonendum ne operam frustreris, quod proportionati sint oportet circuli specilli, et concavi portio, quomodo id assequaris, pluries hic declarabitur. Docebimus etiam quomodo fieri possit

Ut in cubiculo venatus, hostium prælium, et alia

præstigia appareant.

Nunc pro coronide adnectam, quod magnatibus,

As 1 aa ingeniosis, et studiosis nil fuerit visu jucundius. Ut in obscuro cubiculo objectis albis linteis venatus, symposia, hostiles acies, ludos, et omnia quæ volueris, ita clarè, perspicuè , et affabré videri contingat À ac si præ oculis essent. Sit regione cubicuh, ubi id demonstrare conaberis, planum aliquod spatiosum , quod possit liberè a sole illustrari, in eo ex ordine arbores accommodabis, sic sylvas, montes et flumina, sic animalia vera, vel arte cosificta ex ligno, aliave materie, intus pueri consuti sint, ut in comediarum actibus interponere solemus, cervos, apros, rhinocerotes, elephantes, leones, et alia quæ volueris animalia effinges : inde paulatim è latibulis egredientia in planum apparent, accedet venator cum venabulis , retibus , alijsque necessariis, el venationem simulat, adsint sonitus buccinarum , tubarum, et cornuum ; qui enim in cubiculo adsunt, arbores , animalia venatorum vultus , et reliqua conspicient, ut nesciant an vera, an præstigia sint. Evaginati enses intro per foramen lumen jaculantur, ut ferè terrorem incutiant. Admirantibus amicis multoties eiusmodi spectaculum præbuimus , talique illusione gaudentibus, quos naturalibus rationibus, et opticis vix ab eorum opinionibus removere valvimus , etiam artificio aperto. Hinc philosophis et opticis patet, quo nam fiat visio loco, ac intromittendi dirimitur quæstio, sic antiquitüs exagitata , nec alio utrumque artificio demonstrare poterit. [ntromittitur idolum per pupillam , fenestræ foraminis instar, vicemque obtinet tabulæ crystallinæ sphæræ portio in medio oculi locata,

quod scio ingeniosis maximè placiturum. In nostris

( 314 ) in oplicis fusius declaratum cest. Hinc rei conscio quispiam occultè narrandi auspicari poterit principia, quæ voluerit , ut remotè carceribus occluso. Nec leves poterunt imaginari technæ distantiam speculi magnitudine emendabis. Sat habes, qui id docere conati sunt, non nisi nugas protulere, nec aliquibus adhuc

compertum putarim. Si scire aves

Quomodo solis eclipsis videri possit.

Nunc apponere decrevi modum quo solis eclipsis clarè notari possit. In solis eclipsi claude cubiculi fenestras , atque oppones foramini papyrum, et videbis solem, speculo concavo in opositum papyrum resiliat, et circulum suæ rotunditatis describas, sic initio, medio , et fine facies. Unde sine visus læsione diametri puncta solis defectus notabis (x).

(x) J'ai donné ici les passages où Porta fait allusion à la chambre obscure. Les citations de Caesariano et de Léonard de Vinci ne peuvent laisser aucun doute relativement à la priorité qu’ont ces deux savans sur le physicien napolitain. Au reste, après la publication de l'ouvrage de Caesariano , d’autres écrivains italiens ont parlé avant Porta de la chambre obscure. Voici ce qu’on lit à la page 307 du Traité de Subtilicate de Cardan, publié à Nuremberg en 1550 , iu-folio. — « Quod « si libeat spectare ea quæ in via fiunt, Sole spendente in fenestra « orbem è vitro collocabis, inde ocelusa fenestra videbis imagines per « foramen translatas in opposito plano, sed cum obseuris coloribus, « subijices igilur candidissimam chartam eo loco quo imaginem vides,

« et intentam rem mira ralione assequeris.»

Page 1