PAGES
Nous allons donner ici une lettre où Scioppius parle longuement de Giordano Bruno, et où il rend compte de son supplice. Cette lettre a été publiée par Struve dans ses Acta lüteraria (Fascic. V, p. 64). Nous pen : sons faire plaisir aux lecteurs en reproduisant une
pièce aussi rare que curieuse,
CASPARIS SCIOPPII EPISTOLA AD CONRADUM RITTER- SHUSIUM.
Epistolam hanc benevole mecum communicavit V, G. Gottlob Krantzius, Professor apud Vratislavienses celeberrimus. Gerte lectu est dignissima , cum non solum genium Rittershusii satis clare detegat, sedgetiam quid cum Jordano Bruno actum, clare exponats Hanc igitur hic iudicavimus inserendam.
CONRADO RITTERSHUSIO SUO G. SCHOPPIUS FR. $,
Quas ad nuperam tuam expostulariam Epistolam rescripsi, non iam dubito quin tibi sint redditæ, quibus me tibi de vulgato responso meo satis purgatun: confido. Ut vero nunc etiam scriberem, hodierna ipsa dies me instigat, qua Jordanus Brunus propter
hæresin vivus vidensque publice in Campo Floræ ante Theatrum Pompeii est combustus. Existimo enim et : hoc ad extremam impressæ epistolæ meæ partem, quæ de hæreticorum pœna egi, partinere. Si enim nunc Romæ esses, ex plerisque omnibus ftalis audires, Lutheranum esse combustum, et ita non mediocriter in opinione tua de sævitia nostra confirmaberis. At semel scire debes, mi Ritterhusi , Italos nostros inter hæreticos alba linea non signare, neque discernere novisse , seu quicquid est hæreticum, illud Lutheranum esse pulant, in qua simplicitate ut Deus illos conservet, precor, ne sciant unquam, quid hæresis alia ab aliis discrepet. Vereor enim ne alioquin ista discernendi scientia nimis caro ipsis constet. Ut autem veritatem ipsam ex me accipias , narro tibi, idque ita esse, fidem do testem : nullum prorsus Lutheranum aut Calvinianum, nisi relapsum vel publice scandalosum, ullo modo Romæ periclitari, nedum ut morte puniatur. Hæc sanctissimi Domini nostri mens est, ut omnibus Lutheranis Romam pateat liber commeatus, utque a Cardinalhibus et Prælatis Curiæ nostræ omnis generis benevolentiam et humanitatem experiantur. Atque utinam hic esses, Rittershusi, scio fore, ut rumores vulgatos mendacii damnes. Fuit superiore mense Saxo quidam nobilis hic apud nos, qui annum ipsum domi Bezæ vixerat. [s multis Catholicis innotuit, ipsi etiam Confessario Pontificis Cardinali Baroni0, qui eum humanissime excepit, et de religione nihil prorsus cum eo egit, nisi quod obiter eum adhortatus est ad veritatem investigandam. De periculo iussit cum fide sua esse securissimum, dum ne quod
( 409 ) publice scandalum præberet. Ac mansisset ille nobiseum diutius, nisi sparso rumore de Anglis quibusdam in Palatium Inquisitionis deductis, perterritus sibi metuisset. Ât Angli illi non erant, quod vulgo ab Italis dicuntur, Lutheram, sed Puritani et de sacrilega venerabilis sacramenti percussione Anglis usitata suspecti. Similiter forsan et ipse rumori vulgari crederem, Brunum istum fuisse ob Lutheranismum combustum, nisi seu Inquisitionis officio interfuissem, dum sententia contra eum est lata, et sic scirem, quamnam ille hæresin professus fuerit. Fuit enim Brunus ille Patria Nolanus ex regno Neapolitano, professione Dominicanus qui, cum iam annis abhinc octodecim de Transsubstantiatione (rationi nimirum, ut Chrysostomus tuus docet, repugnante) dubitare, imo eam prorsus negare, et statim virginitatem B. Mariæ (quam idem Chrysostomus omnibus Cherubin et Seraphin puriorem ait) in dubium vocare cæpisset, Genevam abüit, et isthic biennium commoratus, tandemque quod ad Calvinisnum, quo tamen nihil recta magis ad Atheismum ducit, per omnia non probaret, inde eiectus Lugdunum, inde Tholosam, hinc Parisios devenit, ibique extraordinarium Professorem egit, cum videret ordinarios cogi Missæ sacro interesse. Postea Londinum profectus, libellum isthic edit de
Bestia triumphante, h. e. de Papa, quem vestri hono-
ris caussa bestiam appellare solent. Inde Wittebergam abiit, ibique publice professus est biennium, nisi fallor. Hinc Pragam delatus librum edit, de immenso et infinito, itemque de innumerabilibus (si titulorum sat recle memini, nam libros ipsos Pragæ habui), et rur-
( 4ro }
sus alium de urbris et Idæis, in qubus horrenda prorsusque absurdissima docet, ut qui mundos esse innumeérabiles, animam de corpore in corpus, imo et alium in mundum migrare, unam animam bina corpora informare posse, magiam esse rem bonam et licitam Spiritum Sanctum non esse aliud nisi animam mundi, et hoc voluisse Moysen, dum seribit, eum fovisse aquas, mundum esse ab æterno. Moysen miracula sua per magiam operatum esse ; in qua plus profecerat, quam reliqui Ægyptii; eum leges suas confinxisse , sacras litteras esse somnium. Diabolos salvatum iri, Solos Ebræos ab Adamo et Eva originem ducere, reliquos ab is duobus, quos Deus pridie fecerat, Christum non esse Deum, sed fuisse magum insignem et hominibus illusisse ac propterea merito suspensum (italice impiccato) non crucifixum esse. Prophetas et Apostolos fuisse homines nequam, masos et plerosque suspensos, denique infinitum foret omnia, eius portenta recensere , quæ ipsé et libris et viva voce asseruit. Uno verbo ut dicam, quicquid unquam ab Ethnicorum Philosophis vel a nostris anliquis et recentioribus hæreticis est assertum, id omne tpse propugnavit. Praga Brunsvigam et Helmstadium provenit, et ibi aliquandiu professus dicitur. Inde Francofurtum lbrum editurus abiit, tandemque Veneuis In inquisitionis manus pervenit, ubi diu satis cum fuisset, Romam missus est, et sæpius a S. Officio, quod vocant, Inquisitionis examinatus, et a summis Theologis convictus modo quadraginta dies obtinuit, quibus deliberaret, modo promisit Palinodiam, modo
denuo suas nugas defendit, modo alios quadraginta
(. mx ) dies impetravit: sed tandem nihil egit ahud, nisi ut Pontificem et inquisitionem deluderet. Fere igitur biennio post, quam hic in fnquisitionem devenit, nupera die nona Februarii in Supremi Inquisitoris Palatio præsentibus illustrissimis Cardinalibus S. offcii Inquisitionis (qui etsenio et rerum usu et Theologiæ Jarisque scientia reliquis præstant), et consultoribus Theologis, et seculari Magistratu, Urbis Gubernatore : fuit Brunus ille in locum Inquisitionis introductus ibique genibus flexis sententiam contra se pronunciari audit. Ea autem fuit huius modi : Narrata fuiteius vita, studia et dogmata, et qualem inquisitio diligentiam in convertendo illo et fraterne monendo adhibuerit, qualemque ille pertinaciam et impietatem ostenderit : inde eum degradarunt, ut dicimus, prorsusque excommunicarunt. et seculari Magistratui eum tradiderunt puniendum rogantes, ut quam clementissime et sine sanguinis effusione puniretur. Hæc cum ita essent peracta, nihil ille respondit aliud , nisi minabundus : Maiori forsan tum timore sententiam in me ferüus, quam ego accipiam. Sie a lictoribus Gubernatoris in carcerem deductus, ibique assiduo asservatus fuit , si vel nunce errores suos revocare vellet, sed frustra. Hodie igitur ad rogum sive piram deductus, cum Salvatoris Crucifixi imago ei lam morituro ostenderetur, lorvo cam vulin aspernatus rejecit, sicque ustulatus misere periit, renunciaturus credo in reliquis illis, quos finxit, mundis quonam pacto homines blasphemi et impii a Romanis tractari soleant. Hic itaque, mi Rittershusi, modus est, quo contra homines, imo
monstra huiusmodi a nobis procedhi solet. Scire nunc
ex te studeam , is ne modus tibi probetur : an vero velis licere unicuique quidvis et credere et profiter ? Equidem existimo, re non posse eum non probare. Sed iHud forte addendum putabis : Lutheranos talia non docere neque credere, ac proinde aliter tractandos esse. Assentimur ergo tibi, et nullum prorsus Lutheranum comburimus. Sed de ipso Propheta vestro Luthero aliam forte rationem innuemus. Quod enim dicis, Rittershusi, si asseram et probare tibi possim, Lutherum non eadem quidem, quæ Brunus, sed vel absurdiora magisque horrenda non dico in convivalibus, sed in is, quos vivus edidit libris, tanquam sententias, dogmata et oracula docuisse ? quid tu hoc non credis ? Mone quæso, si nondum satis novisti eum, qui veritatem tot seculis sepultam vobis eruit, et faciam ipsa tibi loca indicentur, in quibus succum quinti istius Evangelii deprehendas, quamvis isthic Anatomiam Lutheri a Pistorio habere possitis. Nunc si Lutherus Brunus est, quid eo fieri debere censes ? nimirum tardipedi Deo dandum, infelicibus ustulandum lignis. Quid illis postea, qui eum pro Evangelista, Propheta, tertio Elia habent? hoc tibi cogitandum potius relinquo : tantum ut hoc mihi credas, Romanos non ea severitate erga Hæreticos experiri, qua creduntur, et qua debebant forte erga ilos, qui scientes volentes pereunt. Sed de his satis. Quæ nuper a te petii, rogo pro veteri nostra amicitia cures diligenter : qui si tuo nomine similiter quid facere potero, faciam neque fidem neque industriam in me desiderare queas. Sulpitii vitam cum acceperis, quæro quando editionem sis auspicaturus, et hoc te
amice moneo, apud doctos potius, quam apud juvenes et vulgariter eruditos laudem ex ca quærere cogites. Satis iam datum auræ isti. Nunc solis maiorum gentium litteratis placendum, quod fiet, si non omnia, quæ in scholiis dici possunt, attuleris, sed ea, quæ velles ab alio magno viro ribi proposita esse. Hæc, nisi amicus, non scriberem, quæ si amicus es in bonam partem accipies ; mihi hic non seritur, nec metitur. Utinam eadem libertate in me usus esses olim, antequam libros ederem. Deinde ne appareat affectatio aliqua multæ Lectoinis vel scientiæ, ut quidem cum in Gunthero annotos Chaos ab hebræo dici : quod postea putant alii de industria esse positum, ne hebræarum litterarum rudisvidearis. Tertio , ne quicquam contra Catholicos, maxime de industria arrepta occasione, afferas, non quod putem esse, cur Catholici sibi a te metuant, ( erunt enim :1lli cum tu non eris, ) sed quod nolim bris et nomini tuo aditum Italiæ et Hispaniæ et forte brevi Galliæ ipsi intercludas. Si enim Concilium Tridentinum, velut nuper se laboraturum Pontifici Rex christianissimus promisit, in Gallia recipiatur ; actum erit de libris vestris. Et quando tandem, mi Rittershusi, serio sapere incipis, ut quanto cum animæ corporisque periculo inter Novatores vivas, intelligas ? Cede sodes, mi carissime, cede inquam tantis doctoribus, et puta eos melius Bibliaintellexisse. Casaubonus noster, ut video, bonum tibi exemplum præire incipit, qui nuper modestissimam in hoc genere Epistolam ad Card. Baronium perscripsit. Deus illum magis illustret, teque 1h secutorem faciat.
De studiis tuis quid nunc præ manibus habeat vel confectum, vel adfectum, scire velim : item num Pandectas prælegeré cœpéris, postquam a vobis discessit vapulator tuus Wesembecï'us ? Ego sub finem superioris et anni et seculi Commentarium de indulsentiis absolveram, qui in Germania imprimerctur. Nunc spicilegtum Apuleianarum Lectionum absolvi. Mox editioni epistolæ cuiusdam Dionysii Alexandrini accingar. Inde novam Agellii editionem cogito, invito quamvis Fiannio, qui adeo in aula felix esse incipit, ut illis quoque sordeat, qui tisdem dediti litteris bumanioribus, quid credis propediem futurum? Francisci Schotti Itinerarium Italicum vidistine? Si non vidisti, autor sim isthic ut emas. Mittam ego prima occasione Romæ antiquæ et novæ delineationes magno übi usui futuras in scriptoribus interpretandis. Wackerius noster ait, se humanissime et prolixissime ad te scripsisse, sed a te ne +5 quidem Lucillii accipere adhuc potuisse. Unde, inquit, plane suspicor ipsum nobiscum stomachari, et cum hominibus idolatris rem amplius habere nolle : quod nobis ferendum est. Ego, mi Rittershusi, non video, quid tibi amicitia tauti viri nocere possit. Noli quæso ab humanitate, quam profitemur, tam alienus esse, ut 1llud accusari in te forte queat, quod innuere, quam dicere nimio malo. Sed fortassis litteræ eius tibi non sunt redditæ : id quod ego suspicari malo, et hoc etiam modo ipsi te nunc purgo. Tu si me audis, nullam tibi hebdomadam elabi sines, qua nihil ad ipsum scribas, præsertim de litteris nostris. Mihi crede, vir est ille tui cupidissimus, quique te, quamvis non Catholicum
415 ) juvare et vehit et possit. Lipsius noster, sed secundus, ubi gentium est ? quid eius Sallustius ? quid liber de comitibus,ubi hærent? Guldinastus quorsum pervenit, quorsum Kuchelius, Hubnerus, Ignatius ? quæso mecum communices. Si quid de illis certi habes. Uxorem tuam liberosque : D. Queccium, Scherbiumque saluere iubeo. Roma, ut soleo, raptim a. d. 17. Febr.
Anno 1600.
Tuus ex animo et nunc ce!
olim.
G. Scnorrres, Fr.
Antonius Faber elegans ille, ut Giphanius aiebat, Jurisc. nunc Romæ vivit cum Familia in negociis Ducis Lotharingiæ , vir optimus et humanissimus , et in vera solidaque jurisprudentia tradenda plusquam Giphanius. Valde vellem ad eum scriberes , spondeo tibi amicitiam viri minime pænitendam. x