ALITER
"Sit itidem in subiecto plano a e c dimetiens et sectio communis circuli erecti ad ipsum planum, in quo circa a et c, id est sub Cancro et capricorno designetur per vices circulus terræ per polos qui sit d fi et axis terræ sit d f, Boreus polus d Austrinus f'et gi dimectiens circuh æquinoctialis. Quando igitur ad
solem se convertit qui circa e atque æquinoctialis cireuli inclinatio Borea secundum angulum qui est sub
iae, tunc motus circa axem describet parallelum æquinoctiali Austrinum secundum dimetientem # / et distantem / à tropicum Capricorni in sole apparentem sive ut rectius dicam motus ille circa axem ad visum ae, superficiem insumit conicam, in centro lerræ habentem fastigiuin basim verd circulum æquinoctiali! parallelum. In opposito quoque signo comnia paris modo eveniunt sed conversa.
Patet igitur quomodo occurrentes invicem bini mo“ tus, cintri inquam et inclinationis cogunt axem terr&w in eodem libramento manere, ac positione consimili à et apparere omnia quasi sint solares motus.
Quon NON OMNINO ÆQUALES
Sint motus centri et inclüinationis.
Dicebamus autem centri et declinationis annuas re volutiones propemodum esse æquales, quoniam si ad amissim id esset ; oportet æquinoctialia solstitialiaque puncta , ac totam signiferi obliquitatem sub stellarum fixarum sphæra haudquaquam permutati: sed cum
( 435 ) modica sit differentia non nisi cum tempore grandescens pactefacta est à Ptolemeo quidem ad nos usque partium prope viginti quibus ïlla jam antecipant : quam ob causam crediderunt aliqui sphæram quoque stellarum fixarum moveri quibus iccirco nona sphæra superior placuit, quæ cum non sufliceret, nunc recentiores decimam superaddunt; nedum tamen finem adsequuti quem speramus motu terræ nos consequu-
turos ; quo tanquam principio et hypothesi utentur in demonstrationibus aliorum.