DUBIA
(A la page 196, note 1.)
I. Utrum scriptores Diarii dicti VUnivers de conscientia teneantur servare prohibitionem qua inhibuit Illustrissimus archiepiscopus Parisîensis ne in dicto diario inservantur quaecumque de dissensione suborta inter praefatum antistitem et Reverendissimum Garnotensem episcopum scriptoribus edenda mitterentur, sive ab eodem episcopo Garnotensi sive ab aliis episcopis ; utrum, verbi gratia, de conscientia teneantur non publicare décréta, epistolas, aliave id genus quae Reverendissimus Garnotensis episcopus ad suî ipsius defensionem neces- S8U"ia œstimaret.
II. Utrum scriptores diarii praedicti de conscientia teneantur ab eodem diario excludere litteras quaslibet pastorales vel privatas, aliave episcoporum scripta quibus impugnari viderentur doctrinae aut opiniones a Parisiensi archiepiscopo sive in mandatis, sive in scriptis ejus exponendae.
III. Utrum iidem scriptores de conscientia teneantur abstinere se ab ea defendenda doctrina quae in Gsdliis dici solet ultramontana^ et ab impugnandis gallicanis opinionibus quas Parisiensis archiepiscopus omni ope tuetur, eainprimisratione silentium jubens, quod absque scandale laïci scriptores nequeant a suo episcopo dissentire.
(A la page 200, uote 2.)
MTTER^ SANCTISSIMI PII PAP-E IX, DE GALLICA CONGREGATIONE