Tortavilla, » dans une copie
dE oe
39. EXTRAIT D'UNE CHARTE ACCORDÉE A L'ABBAYE DE BER- NAY PAR ROGER PORCHET ET SOUSCRITE PAR NÉEL, Vi- COMTE DU COTENTIN.
5 Juin 1061.
Acta et recitata atque concessa ante serenissimum regem Willelmum (1) anno ab incarnatione Domini millesimo sexagesimo primo , apud Illebonam (2), in concilio , tercia feria sollemnitatis Pentecostes. Testibus : Willelmo , Rotomagensi archiepiscopo ; Odone, Baiocense. episcopo ; Hugone, Luxoviensi episcopo; Michaele, Abrincensi episcopo; Gisleberto, Ebroicensi episcopo ; Willelmo de Britoilo ; Rogero de Montegomeri ; Rogero de Belio Monte, Rotherto et Heinrico, filiis suis; Radulfo de Chunchis ; Hugone de Monte Forti; Walterio Gifardo; Rogerio Bigoth ; Nigello , vicecomite de Constantino ; Willelmo Berthramno.
( Exemplaire du XI* ou du XII* siecle , aux Archives de l'Eure , fonds de l'abbaye de Bernay. Conf. Neustr.-pia , 401.)
33. CONFIRMATION PAR GUILLAUME LE CONQUÉRANT D'UNE DONA- TION FAITE PAR NÉEL A L'ABBAYE DE MARMOUTIER.
Vers 1073.
Auctoramentum Guillelmi regis et Nielli filii alterius Nielli de sex ecclesiis quee sunt in Grenerodio insula (3).
.. (4) Le titre de roi donné à Guillaume-le-Bátard dans une charte de l'année. 1061 suffit pour montrer que le texte de cette charte a été remanié après coup.
(2) Lillebonne, Scine-Inférieure, arr. du Havre.
(3) L'ile de Guernesey.
se 9 -—
Fugax rerum gestarum memoria litterarum vinculis est alliganda , qua et presentibus vel oblita in memoriam revocent vel ignorata notificent , et futuris antiqua renovent, et præterita repræsentent. Notum igitur perspicuitate istius carte fieri volumus fidelibus universis et maxime successoribus nostris quod Niellus, alterius Nielli filius , donationem quam suus pater fecerat sancto Martino, apud Majus Monasterium, in capitulo, de sex ecclesiis consistentibus in insula que appellatur Grenerodium, per deprecationem domni abbatis Bartholomæi et aliorum monachorum, sua auctoritate lirmavit, accepto ab ipso abbate beneficio prædicti loci et imo tapetio satis optimo. Et uthoc auctoramentum per cuncta annorum curricula vigorem perpetuitatis obtineat, corroboratum est manu illius nominatissimi Guillelmi, regis Anglorum,; qui tunc temporis pro quibusdam suis negotiis tractandis apud Cenomanensem urbem manebat. Cujus rei lestes sunt quorum nomina subscripta sunt.Signum Willelmi, regis Anglorum. Rotgerius de Bello monte. Hainricus filius ejus. Ingelrannus filius [berti. Rotgerius de Viriaco. Unfredus de Ostrehanno. Willelmus filius Helgui. Hugo, episcopus de Luxovio. Hugo de Gurniaco. Ricardus de Curci. Rodulfus lilius Herluini. Willelmus filius Hastenchi. Rotgerius, senescaleus episcopi Baiocacensis.
(Copie à la Bibl. Imp , collection de Baluze , vol. 77, f. 45, v*.
34. NOTICE CONSTATANT A QUEL TITRE NÉEL LE VICOMTE PUS- SÉDAIT LE CHATEAU DU HOMME.
De hoc quod comitissa Adeliz , soror Roberti comitis , dedit ecclesiae.
Quoniam a predecessoribus nostris vidimus et audivimus
beneficia a regibussive etiam a quibuslibet aliis terræ principibus ecclesiis dedita , ut melius firma permanerent, cartis litteralibus commendare, placuit nobis, eorum exempla imitantibus, illud idem facere. Igitur comitissa Adeliz, Ricardi comitis filia, Roberti comitis soror, contra eundem predictum fratrem suum, scilicet Robertum comitem, castrum quod dicitur Hulme (1), in Constantino situm, cum omnibus ibidem pertinentibus, de auro suo mercata est. Quod postea Guido, filius suus, injustesibi auferens, dedit illud Nigello viceconiiti. Si autem prefatus Nigellus dixerit se hoc jure hereditario habuisse, sciendum est quia pater ejus aliter minime habuit nisi quia vicecomes erat ejusdem patrie, et precepit sibi comitissa Adeliz ut sibi inde veluti minister serviret. Qui tandem omnia comitissa Adeliz in vita sua abbatis: sub nomine sanctæet individue Trinitatis Cadomi constitute libere et absolute, pro salute anima suae, necnon et orationum congregationis illius participatione , absque aliqua calumpnia concessit. Quoi totum factum est anno MLXXV incarnationis dominice, in presentia videlicet Matildis, Anglorum regine. Teste Balduino, Gisleberti comitis filio, Hugone pincerna, Hugone de Sildevilla , Guillermo, ejusdem comitisse capei-
lano.
(Cartul. de la Trinite de Caen, f. 17, v^.j
99. NOTICE RELATIVE AUX FRANCHISES DES TERRES DU PRIEURE DE HÉAUVILLE ET DANS LAQUELLE ROBERT BERTRAN EST CITÉ COMME INVESTI DES FONCTIONS DE VICOMTE.
Vers 1076.
Notitia de hoc quod Guillelmus rex concessit, quando adhuc comes erat, agricolari monachis Sancti Martini
(Vj Le Homine , aujourd'hui l’Isle-Marie , Manche , cant. de Sainte-Mere Eglise, comm. de Picauville.
EI
consuetudinarias suas terras sine consuetudine apud Helvillam.
Tempore quo Frethebertus monachus custodiebat res Sancti Martini apud Helville (1), concessit rex Anglorum, qui adhuc erat comes, illi monacho et hominibus Sancti Martini quod illi laborassent terram de suis costumiis sine ullo debito, sed rogavit ut tantum terram des cortilz non arassent, nisi vellent persolvere debita. Hoc solum prohibuit homines , sed monachis sine debito in dominicatu proprio laborandam concessit. Hoc concessit comes manduans ad la hoge de Boiville (2), audientibus Rogerio de Monte Gomario , Guillelmo Osberti filio, Hugone forestario , quem voluit percutere de una espalla porci, pro [eo quod contradicebat illud donum.
Hoc autem benc habuit Sanctus Martinus donec Rothbertus Bertrannus ministerium vicecomitis accepit, qui miser pro hac re Sancti Martini praedam cepit, dicens se nescire regem isiud fecisse. Tunc Gauslinus monachus, ex precepto Rainaldi monachi, pro hac re mare transgrediens, clamorem fecit regi, qui iratus remisit prædictum monachum cum capellano suo, Bernardo Hospac filio , reginæ, præcipiens ei quod de Bertranno justitiam faceret Sancto Martino, el predam redderet. Regina autem regi obediens coegit Rotbertum quaecumque de rebus Sancti Martini rapuerat reddere, in festivitate Sancti Johannis, in nativitate, in domo de Ceresbroch (3), audientibus episcopis Luxovii et Abrincarum, Richardo vicecomite , Heudone , Humfrido Buhonensi.
( Copie à la Bibi. Imp., ins. latin 12878, f. 276, v*.)
(1; Cette concession du duc Guillaume est de l'année 1062, comme le prouve une autre notice, copiée dans le ms. latin 12878 , f. 181, v°.
(3) Biville, Manche, cant. de Beaumont.
(3) Cherbourz, Manche.
sc Mas
36. NOTICE D'UN JUGEMENT RENDU A LA COUR DE GUILLAUME LE CONQUÉRANT PAR NÉEL FILS DE NÉEL ET PAR PLUSIEURS AUTRES JUGES.
Vere 1070.
ius Hinc jam post quindecim plus minusve annorum intersticia, prefato serenissimo rege Willelmo indepto ac nobiliter gubernante Anglici regni fastigia, supradictus Johannes (1) ad calumpniandum idem molendinum (2) insperate prosiliit, sui consimilium animatus insania , et quasi precepto ejusdem incliti regis, ipso penitus ignorante, saisivit illud, non premissa juste probationis audientia. Sepefato vero domno Rannulfo abbate (3) haud enerviter obsistente, et tale prejudicium Sancto Michaeli ac sibi illatum esse regi suggerente, tandem in regali curia locus datus est disceptandi utrinque, numerositate optimatum patriæ assidente, e quibus domnus Gaufredus, Constantiarum presul, est delegatus regali auctoritate discussor et judex hujus disceptationis , pariterque Rannulfus vicecomes, Niellus filius Nielli, Rotbertus de Vezpunt, aliique quam plures judices ample opinionis , qui diligenter et ad unguem disquirentes originem contentionis, legali judicio diffinierunt idem molendinum debere Sancto Michaeli suisque monachis manere in perpetuitaté omnis successionis. Hanc diffinitionem victoriosissimus rex Guillelmus approbans et confirmans , regali suffragio jussit haec mandari scripture
testimonio , etc.
(Cartul. du Mont-Saint-Michel, f. 27, v*. Conf. Léchaude d'Anisy. Grands róles , p. 196.)
(4) Jean , fils de Richard.
(2) Un moulin situé à Vains, Manche , cant. d'Avranches. (3) Renouf , abbé du Mont-Saint-Michel.
ss ME ss
31. EXTRAIT D'UNE CHARTE ACCORDÉE A L'ABBAYE DE SAINT- ETIENNE DE CAEN PAR GUILLAUME LE CONQUÉRANT ET SOUS- CRITE PAR NÉEL DU COTENTIN.
Vers 1077.
ss Signum Willelmi regis. Signum Mathildis reginæ. Signum Johannis archiepiscopi. Signum Roberti comitis , filii regis. Signum Willelmi comitis, filii regis. Signum Lanfranci archiepiscopi. Signum Odonis, Baiocensis episcopi. Signum Hugonis, Luxoviensis episcopi. Signum Gisleberti, Ebroicensis episcopi. Signum Roberti, Sagiensis episcopi. Signum Michaelis , Abrincensis episcopi. Signum Gauffridi, Gonstantiensis episcopi. Signum Rogeri, comitis de Monte Gomerico. Signum Roberti , comitis de Moretonio. Signum Rogeri de Bello Monte. Signum Roberti, comitis de Mellent. Signum ,Henrici de Bello Monte. Signum Hugonis de Gorniaco. Signum Walteri Gifardi. Signum Ricardi, Abrincensis vicecomitis. Signum Hugonis comitis. Signum W., comitis Ebroicensis. Siznum Willelmi de Dretolio. Signum Roberti, Aucensis comitis. Signum Roberti de Belesme. Signum Hugonis de Monte forti. Signum Hugonis de Grentemaisnil. Signum Nigelli de Constantino. Signum Willelmi , Dunelmensis episcopi. Signum Ricardi de Corceio. Signum Willelmi Crispini. Signum Ingilranni filii Hilberti. Signum Alani comitis. Signum Willelmi de Ware nna. Signum Henrici de Ferrariis.
(Original, ou du moins exemplaire contemporain, aux Archives du Calvados, fonds de Saint-Etienne. Conf. Cart. normand, p. 192, n. 826.)
a dd ac
38. CHARTE DE FONDATION DE L'ABBAYE DE SAINT-SAUVEUR PAR NÉEL LE VICOMTE.
Vers 1080.
Ego Nigellus vicecomes, divino afflatus spiritu, dignum duxi in ecclesiam Sancti Salvatoris monastice religionis ritus ponere et. conventum sub abbate, ad quod faciendum elegi domum de Jumeges, quam audivi majoris auctoritatis in religione pre ceteris, et Deo auxiliante adduxi ex ea personas religiosas, inter quas religiosissimum virum, nomine Benignum , quem abbatem constitui. His itaque dispositis , liberam feci et quietam abbatiam ab omnibus consuetudini bus michi pertinentibus , et ad usum monachorum dedi decimasomnium possessionum mearum, videlicet omnium molendinorum meorum decimas, et in molendino ville Sancli Salvatoris ut molant monachi omnem annonam suam sine loco et sine moltura. Et de omnibus picheriis meis dedi eis decimas. Dedi etiam eis decimam redditus foreste mee et haie de Sallesoef (1) et de mayeis et de venditione, in denariis etin annona et in omnibus rebus, et decimam pasnagii et venationis et de magna foresta et dehaia de Sella soef. Dedi eliam pasturam animalibus suis in plano et in nemoribus meis et in haia et in mareis. Dedi etiam porcis suis la paisson in foresta mea et in haia de Sellesoef sine pasnagio , et ut porci eorum eant ubicumque mei ierint, et similiter el bruil de Hainevilla (2), et in foresta de Columba (3) decimam reddituum, et pasnagium et la paisson since pasnagio, et in villa de Columba decimam reddituum meorum in denariis
(1) Salsoif, comm. de Saint-Sauveur-le-Vicomte. (2) Heuneville, Manche, cant. d'Octeville.
(3) La Colombe, Manche, cant. de Percy.
— LN ct in omnibusaliis rebus. Similiter in castello Roche (1) quod est situm in parrochia Columbe. Dedi etiam eis terciam Pire
tem ejusdem foreste, et ad ignem suum stans nemus siccum -
etjacens et viride siccum.Dedi etiam eis in omnibus maneriis meis ubi terre fuerint ad campartum, ut medietatem garbarum camparti et decime habeant pro decima, et ego aliam pro camparlo. Hec omnia supradicta et prefatam libertalem dedi ego monachis supradicte abbatie cum tenementis illis. et possessionibus que tenuit ecclesia Sancti Salvatoris in tempore canonicorum, ut hec omnia possideant. Et ne aliquis in posterum possit refragariautresistere huic donatióni et institutioni mee, prece mea, confirmavit signo suo hanc institutionem et donationem meam rex Anglie Guillelmus , qui regnum Anglic bello adquisivit. Hec sunt. signa in teslimonium : Signum Guillelmi , regis Anglie. Signum Nigelli vicecomitis. Signum Willelmi archiepiscopi. Signum Roberti , comitis de Mellent. Signum Mauricii cancellarii. Signum Guillelmi filii Ansgoti. Signum Henrici de Bello monte.
{ Cartul. de S. Sauveur, n. 138 et 465. — Registre CXNII du Trésor des Chartes, u. 88, Conf Gallia Christ., XI, instr. 231.)
99. EXTRAIT D'UNE PANCARTE DE SAINT-ETIENNE DE CAEN (2), AU BAS DE LAQUELLE EST LA SOUSCRIPTION D'EUDES LE VICOMTE.
Vers 1080,
sg Signum Willelmi, regis Anglorum, principis Normannorum et Cenomannorum. Signum Matildis reginw. Signum Roberti, filii regis. Signum Willelmi, filii regis.
(1) Le eháteau qui depuis fut appele la Roche-Taissoo. (2) Cette pancarte cormmence par les mots Ego Rogerius de Monte Gomerico.