‹ Histoire du Concile du VaticanChapitre 453 sur 536 · ET FORMA JUDICU DE JUSTITIA BELLI · texte numérisé non relu

ET FORMA JUDICU DE JUSTITIA BELLI

Quoad bellum suscipiendum auctoritas et consilium non apud cives singulatim sumpios, sed apud nationes et earum principes et gubernia est. Nam cives singuli, si laesi fuerint^ jure possunt ad superiores appellare vel recurrere, quin inter se aut cum alienigenis pugnent, et ordo naturalis mortaliura paci accommodatus, requirit ut ita se res militaris habeat *. Yerumtamen si in Ecclesia Dei cautum est ne Episcopus absque consilio aliquid agat grave, pari saltem norma circa tanti momenti rem naliones seu earum principes et gubernia uti necesse perspicitur. Quapropter, ut justitia et justitiae forma in bellis suscipiendis caute servetur, opus est ut leges cujusque regni et populi statuant viros non tantum peritos, sed et maxime probos consulendos esse, a quibus secundum jus gentium, et leges evangelicas necnon et canonicas seu pontificias, causanim belli justitia prudenter examinetur, et libère declaretur. Nam jure disceptare, est juste judicare; et non est judex, si non est in eo justitia'.

VOTUM STNODI.

1. Universis compertum est, quot quantaque scelera et mala tam spiritualia quam temporalia novissimis prsesertim hisce temporibus ab injustis bellis dimanaverint, ita ut fundamentales societatis humanse conditiones subverti videantur.

II. Hœ.c eadem calamitas Orientem quoque invadit mis^rrimis suis effeclibus, et ad gentem nostram Ecclesiamque, et ad universam in Oriente rem catholicam teterrima exinde damna oriuntur, quibus, ut rem pro veritate dicamus, obnoxium quoque est providissimum patemumque nostrum gubernium,

i. Causa XXIII, quœst i, c. 4 (August.).

Page 1