‹ Histoire du livre de l'Imitation de Jésus-Christ, et de son véritable auteur. Tome secondChapitre 74 sur 81 · V. In codem registro designatur etiam alius Codex itidem · texte numérisé non relu

V. In codem registro designatur etiam alius Codex itidem

nobis oblatus in papyro scriptus, in quo exstat primo loco : Tractatus S. AÆugustini de visitatione infirmorum; et post alia : Liber primus de Imitatione Christi; tum Contemplatio S. Bernardi de Passione; in cujus fine hæc subscriptio legitur : Explicit contemplatio B. Bernardi de Passione Domini, finita anno XXI, in die S. Johannis Baptiste, id est anno MCCCCXXI, ob rationem superius expositam de tempore scripti registri, in quo inscribitur iste codex, sub numero D. 43.

VI. Codex Monasterii S. Jacobi apud Leodium papyraceus, præter alia continens : Librum de Sacramento altaris, incipientem ab his verbis : Venite ad me omnes, etc. In præcedente vero folio verso leguntur hæc verba recentiori manu adscripta : Ænno Domini MCCCCXVII, xv di mensis octobris indutus fuit habitum ordinis S. Benedicti in monasterio ædificato in honorem Sanctorum Apostolorum Jacobi et Andreæ.

VIT. Codex Salzburgensis , itidem papyraceus, in quo varii Tractatus, quorum indiculus initio præmittitur, et in eo indiculo id legitur : De Imitatione Christi Joh. Gers. Et in fine libri tertii de Imitatione : Æxplicit liber interne consolationis per fratrem Benedictum die Sabbati ante festum Omnium Sanctorum, anno MCCCCLXIII, et scriptus Saltzburg. monasterü S. Petri.

VIII. Codex monasterii S. Germani a Pratis, eleganter in membranis exaratus hanc inscriptionem præfert : Jncipit libellus devotus et utilis magistri Johannis Gerson de Imitatione Christiet contemptu omnium vanitatum mundi. Et in fine libri quarti subditur : Explicit liber quartus et ultimus de Sacramento altaris, anno Domini 1460, 13 kal. septembris. Quibus verbis subjungitur testimonium Caroli Le-Breton, doctoris medici facultatis Parisiensis, concedentis hunc libellum Patribus Benedictinis congregationts S. Mauri, anno 1652.

IX. Codex Gerardi-Montensis (1), veteris jamque detritæ scripturæ in membranis, una cum litteris Notarii publici Bruxellensis testantis factum coram se juramentum a R. P. Almaert monacho ac bibliothecario monasterii S. Adriani dicti Gerardi-Montis, visam scilicet a se ac lectam in istius codicis ultimo folio, quod ante annos aliquot in certo casu avulsum est, subscriptionem in hæc verba : Hic Liber conscriptus fuit a F. Ludovico de Monte, qui obiit ante annum millesimum quadringentesimum.

X. Codex monasterii S. Benedicti de Padolirone, in papyro (2) præter primum folium membranaceum, sic inscriptus : {ncipit liber Johannis Gersen primus de contemptu mundi, et de Imitatione Christi. In qua inscriptione sana est omnino scriptura in nomine proprio, et nulla falsi legitima suspicio apparet, neque in subscriptione, quæ in fine codicis primaria manu exarata est hoc modo : Explicit liber quartus Johannis Gersen de Sacramento Eucharistie. Codex videtur scriptus ante aunos minimum ducentos.

XI. Codex Æ{latianus, in papyro, in quo præter alia habentur libri quatuor de Imitatione Christi, præferentes hunc titulum : /ncipit Tractatus Johannis de Canabaco de

(1) Mabillon appelle le manuscrit de Grandmont le Codex omyium antiquissimus, parmi ceux qui ont été produits, en 1671, au congrès par-devant l’archevèque de Paris; et Gence dit qu'il est au moins le plus ancien des manuscrits de l’Imitation contenant les quatre livres. Voyez Animadversiones in Vindicias Kempenses de 1677, et le premier volume des Œuvres posthumes, Paris, 1724.

(2) Ce manuscrit, dont nous donnons le fac-simile, et que nous avons examiné avec beaucoup d’attention, ne présente pas la moindre altération ; cependant Naudé soutenait par-devant le Parlement qu’on avait altéré le nom de Gersen : mais nous avons déjà dit que le monaslôre de Padolirone a été réuni à celui de Sainte-Justine en 1414, comme il est exprimé au bas du manuscrit, de la même écriture anciennc; donc son existence est antérieure à l’époque où Gerson a écrit, donc l’Imitation n’est pas de lui, et il n’y avait pas d'intérêt à changer le nom de l’auteur.

Imitatione Christi et de contemptu omnium vanitatum mundi, et dividitur in quatuor libros. Cognomentum de Canabaco interscriptum habetur super lineam, sed tamen eadem manu eodemque minio. (Voyez chap. vn, pag. 36.)

XII. Codex Cavensis, optimæ notæ, in membranis vetustis eleganter scriptus, in cujus prima littera vocis Qui imago Monachi nigri crucem gestantis initio repræsentatur. Eujus imaginis exprimendæ occasio nata videtur ex illis verbis, quæ Auctor ipse dicit in lib. INT, cap. 56 : Suscepi de manu tua crucem, portabo eam usque ad mortem sicut imposuisti mihi : Vere vita boni Monachi crux est, sed dux Paradisi. In hoc codice habentur quatuor libri de Imitatione. ( /bid. pag. 36.)

Pro tertio decimo exhibitum est nobis testimonium publici notarii oppidi Aronæ in ditione Mediolanensi, quo nobis facta fides est, exstare in bibliotheca collegii Aronensis societatis Jesu quemdam librum antiquum manuscriptum in charta pergamena incipientem per litteras rubeas , videlicet L. J. ac deinde sequi hæc verba : Incipiunt capitula primi libri Abbatis Johannis Gersen, sub numero viginti quinque; et primum capitulum sic incipere : Qui sequitur me non ambulat in tenebris. Et post librum quartuni : Explicit liber quartus et ultimus Æbbatis Johannis Gersen, de Sacramento altaris. Lecta sunt etiam nobis. Bernardini Rossignolii, Andreæ Majoli, Possevini, ac Bel larmini testimonia de isto codice Aronensi, quem perantiquum Possevinius vocat.

Præterea ostensæ sunt etiam nobis variæ ejusdem opus culi editiones primariæ, sub nomine sancti Bernardi, una absque temporis nota , aliæ sub nomine Johannis Gerson, una etiam versionis gallicæ sub nomine Thomæ a Kempis facta anno 1494, in cujus fronte præfigitur monitum istud, libellum scilicet de Imitatione a quibusdam eatenus attnbutum fuisse S. Bernardo aut magistro Johanni Gerson.

In quorum fidem communi consensu hoc instrumentum subsignavimus die quintadecima ejusdem mensis. anno prædicto. -

Subscripserunt in originali À. Faure, Carolus Le Cointe congreg. Oratorii presbyter, de Vion d’Herouval, de Valois, Baluze, Cotelier (1).

Franciscus, miseratione divina et sanctæ Sedis Apostolicæ gratia archiepiscopus Parisiensis , ea omnia quæ in superiori instrumento exposita sunt, bona fide, cum maturo ac diligenti examine de nostra auctoritate et in præsentia nostra facta esse testamur. Datum Parisiis, anno, mense et die quibus supra. Franciscus, Ærchiep. Paris.

De mandato illustrissimi ac religiosissimi Domini D. Archiepiscopi Morange.

Ego infrascriptus, cum ab illustrissimo D. Archiepiscopo, una cum viris clarissimis delectus fuissem ad examinandos prædictos Codd. Mss. nec hora indicata adesse potuissem , visis et accurate perspectis iisdem codicibus, testor ea omnia ut in præmisso instrumento exposita sunt, 1ta se babere. Du Fresne pu CANGE.

N° IX. An 1674, du 1°’ août, conférence tenue à Paris sur le manuscrit S/usianus. Voyez préface, page viij; chapitre 1x, page 63.

1674, die prima Augusti, Romæ. Testimonium Clar. V. I. G. Slusii. Ego infrascriptus fidem facio quod Codex

manuscriplus in quo continentur quatuor libri de Imita-

(r) Antoine Faure était docteur de Sorbonne.

D. Charles Lecointe, oratorien, auteur des Annales ecclesiastici Francorum, décédé en 1681.

Henri de Valois, historiographe, l’un des hommes les plus savants de son siècle, mort en 1676.

Jean-Baptiste Cotelier était (dit Feller) d’une probité, d'une candeur, d’une modestie dignes des premiers temps; il fut, avec Du Cange, employé à la révision du catalogue des manuscrits grecs de la Bibliothèque royale. Il est mort en 1686.

tione Christi, et in quorum fine minio scriptum habetur, Explicit liber de Sacramento altaris Johannis Gersen, Rome a me pecunia emptus sit, et datus Patri Æntonio Durban, procuratori gencrali congregationis Sancti Mauri ordinis Sancti Benedicti, mittendus Parisios R. P. Lucæ Dackherio (1) prædictæ congregationis monacho. |

Datum Romæ die prima ÆAugusti anno 1674. Subsignavit in originali :

Johannes Gualterus, Brevium secretorum S. D. N. D. Clementis divina Providentia PP. X. secretarius et prælatus domeñticus.

Testimonium clarissimorum Virorum qui Codicem à prædicto D. I. G. Slusio nobis concessum ac Gerseni inscriptum videtur. |

Nos infrascripti fidem facimus, visum a nobis Codicem papyraceum ab annis minimum ducentis manu exaratum, in quo habentur quatuor libri de Imitatione Christi, cum hoc titulo : De Imitatione Christi et çontemptu omnium vanitatum primum capitulum. Et cum hac subscriptione in fine libri quarti: Explicit liber quartus et ultimus de Sacramento Âltaris Johannis Gersen. Quam quidem subscriptionem primaria manu appositam , omnino sanam et integram esse testamur, uti etiam nobis constitit litteris testimonialibus illustrissimi viri Johannis Gualteri Slusii, Brevium secretorum S. D. N. Clementis Papæ À, secretariü et prælati domestici, a quo hic Codex Patribus congregationis S. Mauri commodatus est. Datum Lutetiæ Parisiorun, X Kal, septemb. anni MDCLXXIF.

Subsignaverunt in original :

Carolus Le Cointe presb. Congr. Oratorii, Du Fresne Du Cange, De Vion d’Herouval, Hadrianus Valesius, De Launoy, Stephanus Baluze, Cotelier. ”

(1) L'abbé Feller fait de grands éloges de.d’Achery, mort en 1685, qui consacra toute sa vie à l’étude,

N° X.An1687, 28 juillet, de Paris. Voyez préface page xiv; chapitre 11, page 39; chapitre 1x, page 64.

Jugement donné en 1687, le 28 juillet, à Paris, sur plusieurs manuscrits de l’Imitation de Jésus-Christ, que Mabillon emporta d'Italie, copié des pièces existantes à la Bibliothèque du Roi, à Paris, dans le carton n° 88, B. 7, des manuscrits des Bénédictins de Saint-Germain-des-Prés no 147, qui ont été sauvés à la suppression du monastère.

Instrumentum 1687, (1) 28 Julii, Parisüs, a novemdecim doctis viris subscriptum, circa ætatem Mss. Aronensis, Parmensis et Bobiensis, qui a Metieeis ab Italia fuerunt translati.

Nos infrascripti testamur visos, inspectos ac dilisenter examinatos a nobis fuisse tres codices manuscriptos, in quibus quatuor de Imitatione Christi libri vulgati continentur.

Primus est Codex domus probationis Aronæ societatis Jesu, ut initio libri manu recentiori adscriptum legitur; in membranis exaratus , in cujus primo folio hic titulus minio pictus habetur :

Incipiunt capitula primi libri Abbatis Johannis Gesen, de Imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi, cap. Ï.

Item initio libri secundi : Ancipit tabula libri secundi abbatis Johannis Gesen de interna conversatione, cap. I.

Deinde post librum secundum : Incipit tabula terti libri Abbatis Johannis Gesen de interna Christi locutione ad animam fidelem.

Hi omnes tituli minio descripti sunt usque ad argumentum capitulorum. Titulus autem quartus ex atramento sic præfert : Incipiunt capitula quarti libri Abbatis Johannis

(1) Gence, dans son édition latine de Imitatione Christi, de 1826, à la page lxx), rapporte ce même document, que nous avons revu.

Gessen cum quanta reverentia Christus est suscipiendus, cap. À.

Postremo in fine libri ex minio : Explicit liber quartus et ultimus Abbatis Johannis Gersen (1), de Sacramento altaris.

Post hæc sequuntur in eodem codice : Augustinus ad Cornelium de contemptu mundi. Epistola B. Bernardi ad parentes suos. Ambrosius de moribus et honesta vita ; ac demum Bernardi aliud fragmentum.

Quæ omnia eadem manu, eodemque charactere absque ulla diversitate scripturæ exarata sunt eleganter. Que scriptura nobis videtur non inferior annis trecentis (2).

Secundus Codex est S. Johannis Evang. Parmæ in minima forma, in quo libris quatuor de Imitatione Christi : præmittitur Regula S. Benedicti , in cujus fine hæc leguntur : Sanctissimi Benedicti explicit Regula discretione præ- * cipua et sermone luculenta, die octayo Augusti 1466. Deinde post unum foliolum sequitur : De Imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi, caput Ï. Jn fine vero libri quarti : Explicit liber quartus et ultimus sancti Johannis Gersem , de Sacramento altaris. Amen.

Tertius denique Codex nobis exhibitus est Monasteri Sancti Columbani de Bobio, signatus numero 554, sub hoc titulo : In nomine Domini. Amen. Incipit libellus de Imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Capitulum primum. Et post tres priores libros : Incipit

(1) Voyez le fac-simile que nous avons donné au chapitre vin, ainsi que les quatre planches publiées par Gence, dans la Descriptio historico-critica de son édition latine de 1826, page lxxvi.

(2) Les savants ont donc déclaré le manuscrit d’Arone de l’an 1386, époque à laquelle Gerson n'avait que vingt-trois ans, et Thomas à- Kempis cinq ans. À cette autorité, nous ajouterons celle de Mabilloo, dans son Museum Ltalicum, où il dit qu'après un examen réfléchi du manuscrit, 11 était de la mème opinion, savoir, qu'il appartient au xiv® siècle.

liber Johannis Gersem cum quanta reverentia et devotione sacratissimum Dominicum corpus et sanguinem sit sumendum.

Et in fine libri quarti : Explicit Deo laus et beatissimæ Mariæ Virgini. ÆExrtremo loco habetur brevis tractatus pius , incipiens ab his verbis absque titulo : Quoniam, carissime, in hujus miserabilis vitæ fugientis ærumpnosa via sumus, etc.

Quo in codice, etsi nulla temporis apposita est nota, scriptura tamen(x) videtur esse ejusdem ætatis ac temporis quo scriptum fuisse censuimus Codicem #ronensem (à). In quorum omnium fidem præsens instrumentum scripsimus, die 28 mensis julii anno millesimo sexcentesimo octogesimo septimo , apud Lutetiam Parisiorum, in Monasterio Sancti Germani a Pratis. Signarunt

À. Faure. F. Natal. Alexander, Doctor De Sainte Beuve. Facultatis Paris.

De Vion d’Herouval. L. Ellies Du-Pin.

Cousin. François De-Launay.

Du Fresne Du Cange. Caille-Dufourny.

Eusebius Renaudot. Emericus Bigot.

S. Baluze. Carolus Bulteau.

J. Hardouin, S. J. F. Casimirus Oudin.

B. D. Herbelot. Clément.

Page 1