IV
EPISTOU SS. bONlM ^0$TBI PII PXPÆ IX , AD lOSEPHUM ARCHIEPISCOPCM PAUlVRENSEil.
Plus PP. IX.
Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. Redditæ sunt nobis tuæ litteræ die 18 proximi mensis novembris datæ, quibus pro purissimo, ut inquis, tuo affectu, et submissa erga Nos, et banc Pétri cathedram observantiavebementerdoles, Nobis molesta fuisse; et nonnulla, quæ evenerunt, dum Goæ archiepiscopus eras, et aliquas sententias illius epistolæ, quam duodecimu Kalendas Februarii præterito anno 1849 ad nos misisti, et pastoralem allocutionem a te ibidem eodem anno vulgatam sexto nonas Martii, non vero Aprilis, veluti tibi e calamo excidit. Hinc Nos obsecras, utpersuasumhaberevelimus, te in præcedentibus nullatenus potuisse habere conatum, vel actus tux in Oriente administrationis extra culpam penitus ponendi, vel de ipsis te jactandi. Ac simul déclaras in bullarum
promulgatione, quas eommemoratæ allocutioni adjunxisti, numquam in tuo animo fuisse consilium insistendi in aliquo oppositionis genere erga banc sanctam Sedem, ejusque décréta. Proûteris enim, te eidem sedi affectu, etnon officie tantum conjunctum, eamindebito honore semper babiturum, ac Nobis intimum obsequium, valdeque submissam venerationem et obedientiam spondes. Pro cujus venerationis, et obedientiæ testimonio Nobis summum patefacis dolorem, quem verbis satis exequi haud potes, quo extra modum confectus fuisti ob tuum in Goana diœcesi acerbum, invitumque statum. Itaque Nos etiam atque etiam suppliciter oras, ut non solumexcipere velimus tua erga Nos, qui Ghristi vicariam bic in terris gerimus operam, justissimæadbæsionis, canonicæque subjectionis vota, sed etiam quorumcumquetuorum dictorura, vel factorum retractationem, quibuscatholicæ doctrinæ refragari potueris, quæ in tuo animo altis radicibusest defixa, etinqua, Deofavente, ad ultimum perseverare speras. Equidem, venerabilis frater, ejusmodi tui animi sensus, quos e puro corde, et conscien* tia bona, ac fide non fictaproficicisci confidimus, gratissimi Nobis fuerunt. et acerbissimum ilium leniunt roœrorem, quo præterita tua agendi ratioNos, Nostrum' queprædecessorem rec. me^Gregorium XVI, vebementer affecerat. Âtque ea porro spe sustentamur fore, ut huic tuæ declarationi, quæ catbolicum antistitem omnino decet, tua omnia consilia, et actiones in posterum plane respondeant. Etenim baud ignoras, venerabilis frater, catbolico episcopo nihil potius, nibil antiquius esse debere, quam supremam bujus beati Pétri Sedis potestatem, unde unitas sacerdotalis exorta est, ac episcopo-
mm ordinatio, et Ecclesiæ ratio decurrlt, ex animo venerari, ejusque sedis jura, quæ non Humana, sed divina auctoritate nituntur, summopere vereri ac defendere, etromanopontifici firmiter adbærere, onmemque observatiam, et obedientiam fideliter profiteri, ac præstare, qui in eadem sede collocatus in persona beatissimi apostolorum principis plenam ab ipso Ghristo Domino potestatem accepit pascendi agnos, et oves, confirmandi fratres, et universam, quæ late patet, regendi, et gubernandi Ecclesiam. Âtque optime sois quanta cura, et studio catbolicus episcopus in id imprimis incumbere debeat, ut catholicæ Ecclesiæ unitatem totis viribus foveat, tueatur, propugnet, quæ sine débita erga hanc sanctam sedem, et romanum pontificem observantia, et obedientia esse non potest, quæque in eo potissimum sita esse dignoscilur, ut quamvis in populo Dei multi sint sac«rdoles, multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter régit etChristus. Neque te latet quam indignum, quam perversum, quam miserrimum sit fideles, ac præsertim ecclesiasticos ab bac catholica unitate deflectere, et quantopere sint improbandi, ac damnandi ii omnes, qui ejusmodi unitati quovis modo adversari, et eorum opéra, atque exemple alios ctiam ab ilia avertere non extimescunt. Dum autem hæc tecum loquimur, venerabilis frater, ea sane fiducia nitimur, ut catholicis hisce sensibus tu vere animatus, quemadmodum in commemoratatua' epistola luculenter déclaras, nibil antiquius babere velis, quam majoris consolationis causam Nobis semper præbere, nihilque intentatum relinquere, ut qua opéré, qua verbo, qua exemple sinceram tuam erga
Nos et hanc sanctam sedem fidem ostendas, onmesque tuas vires in catholicæEcclesiædoctrinamejusque unitatem tuendam ac propugnandam conféras, atque ita efficias, ut ii omnes, qui tuæ Goanæ administrationis facta agnoscunt, quique non mediocrem ex iilis admira* tionem, doleremque susceperunt, malam de te opinio* nem deponant, bonamque concipiant et habeant. Dénique pontificiæ Nostræ in te caritatis testem, etcœlestium omnium munerum auspicem apostolicam benedictio* nemtibiipsi, venerabilisfrater; peramanter impertimur.
Datum Romæ, apud Sanctum-Petrum, die 6 Januarii anno i851, pontificatus nostri annoquinto.
Plus PP. IX.
TRABCCTION DE 1,’épÎTRE DE S. S. NOTRE SEIGNEUR LE PAPE PIE IX,