LÉGENDE DE SAINT DOMITIEN
Extraite du BréTiaire de TAbbaye de Saint-Rambert-en-Bugey.
INCIPIT VITA SANCTISSIMI DOMITIANI CONFESSORIS CHRISTI, FllNDATORIS MONASTERII SANCTI RAGNIBERTI
Igitur Beati Domitiani Confessons Christi vitam descripturus, primitùs invoco Deum Patrem omnipotentem, ut qui eidem Sancto usque in finem dédit bonam perseverantiam, nobis qui scripturi sumus, et vobis qui compellitis, per ejusdem Sancti, atque omnium intercessionem Sanctonim vitam tribuat sempiternam. Denique Constantii Imperatoris temporibus in Romana urbe ex nobilitatis lampade non obscuris natalibus nascitur Domitianus Dei famulus Pâtre Philippo, matre autem Marcianiila, qui prae cseteris gratia generositatis ornati regenerationis gratiam, ut à proie compertum est intégré, ac Catholicè inter Arrianos occursus fideliter custodiebant ablactatum verô puerum prsfatum,
scholis commendayerunt Catholicis, in quibus aliquandiu commoratus divini eloquii strenuum cœpit habere in discendo studium, qui cum feré jam duodecim esset annorum libellis omnis patrimonii à parentibus acceptis ad scholam rursus revertitur studiisque majoribus in discendo mancipatur, ubi dum ferè usque ad quintum decimum astatis suse annum vacandi haberet studium in divinis cultibus, Pâtre ab Arrianis ob Catholicam fidem interrempto, mater nimio dolore attrita lucis hujus caruit visu, sicque ab infidelibus pâtre interfecto, matre verô nimio extinctâ dolore nobilis qui remansit filius, maximis repletur doloribus, atque parentibus humi condigne reclusis, ex doloribus quantuluncumque recreatus cœpit cogitare, quid agere deberet, si patrimonio contentus temporali laicalem, an Ecclesiasticam expeteret dignitatem, cùmque duobus mensibus in tali versaretur conflictu, tune famulum domus susetaliter alloquitur. Eia, inquit Sisimi dicitormihi, sihomodum liber esse dignoscitur, et permanere securus in libero potest arbitrio, implicare se débet in diversis^ et multis, ac caducis servitiis ? Respondit Sisimius œstimo, et verè fateor, nobilius quemquam cui facultas est esse liberum, quàm servum. Et Dominus optimè inquit respondisti, nam et doctrina Apostolica, quàm didici in scholis, ità dicit, si potes liber fieri magis utere, hanc quippe secundùm dispositionem, sequi cupio regulam te autem et omnes quibus praefectus sum dimittens liberos, caetera volo vendere, pauperibus eroganda^ quod statim incipiens agere infràduas hebdomadas, totumpatrimonium vendidit, et omnia pauperibus erogavit, atque monasticam devotissimè suscipiens yitam secularem funditùs dereliquit. Intereà Constancio Imperatore defuncto, Julianus Apostata suscepit imperium, qui crudelitatés exercens multos monachos etiam mulctari jussit. Quôd vir Domini audiens furentis Diaboli, et invidentis cognovit astutias atque continué Evangelicam protulit sententiam, dicens, si vos persecuti fuerint in unà civitate, fugite in aliam. Crescente autem rabie saevientis Appstatœ, praefatus vir nobilis dissimulato habita navigium expetiit marinum, quasi, in Thebaïdem iturus, sed quia conspexit qudd in ThebaYde persecutio major excitata erat, eô quôd ilHc copia monachorum esset, formidavit illuc transmeare quin potiùs Occidentales partes elligens, navim quandam ingressus Massiliam usque pervenit, ubi cùm Sylvano eruditissimo Presbytero aliquandiu commo«* ratus, Lirinensem usque peragravit insulam, inquaunoanno conversatus, cuncta que ei acciderant Patri Vincentio Doctissimo, ac disertissimo Presbytero narravit, et fratribus, quo in locopersecutionem audiens quàm fugerat advenit Arelatem apud Dominum Hylarium Episcopum quantu<* luncumquecommoraturuscum quo aliquo conversatus tempore Julianum insecutorem divino audivit apud Per fidem gladio interiisse, de quâ re utcùmque securus, et a praefato Venerabili Episcopo, ex sua conversatione admodùm dilectus secundùm Ecclesiasticas ordines Presbyter, ab eo est ordinatus. Ac deinde humanos declinans favores, petita benedictione. Australes expetiit partes, Heremiticam ducere vitam magis eligens, quàm civilem, verùm audiens, Beati Eucherii sanctitatem Episcopi Lugdunensis
inclyta: urbis Galliarum summa cum festînatione illum videre desiderans Lugdunum ingreditur ejùsque voluntatem sciens Pontifex, tabulam etiam cum reliquiis Sanctorum Chrysanti, et Darii, super quàm Missas faceret Heremitœ futuro Pius pater dédit, sicque Lugduno egressus quondam heremunculam aggredîtur, locum qui Axancia vulgô dicitur, atque ibidem, non adhuc multos commoratus dies, arctum construxit oraculum, et Pontifîci memorato innotuit, ut ejus jussu in honorem Sancti Chrystophori dedicaretur. Intereà, dùm ibidem conversaretur servus Dei Domitianus jejuniis, et orationibus, ac vigiliîs Missarùmque solemniis intentus discipulos cœpit habere qui ejus arctissims vitse cupiebant esse pedissequi, sed dum frequentiam adventantium circumquàque residentium cerneret populorum graviter ferens, ad Dominum Eucherium repedat Pontifîcem, talitérque eum alloquitur : Pater Venerande, non mihi videtur tumultuosus, cunctisque penè notus ille locellus in quo habitare cœpi aptus esse monachis maxime^ cum aqua îllic desit, cui Papa Piissimus, Vade ait, et perquire ubicumque vis locum ad habitandum congruum, sicque benedictione accepta, ad propriam revertitur cellulam, altéra verô post laudes Deo redditas, et solemnia Missarum celebrata, cum discipulo suo, Modesto nomine, contra Orientales partes iter arripuit, qui fluvio, qui Igneus dîcitur transito in profundam Heremum sese dederunt, in confinio videlicet Lugdunensis Territorii, inquibuslocis, antiquifalsi monetariiolimconversati fuerant, igitur circùm circà illosperscrutantes locellos, fontes reperierunt irrigos, interquos,unuminvenientes maximum Bebronas indiderunt nomen, unde usque in hodiernum diem Bebronnensis dicitur ille locellus, nocte verô illâ in quodam specu se recludentes, hymnus, et laudibus Deo paractis fatigatiex itinere fessa quietidederunt membra, circà verô mediam noctem non valdè saporato Dei famulo Domitiano Dominus Jésus ei apparuit, clementiquevultu eum alloquitur dicens : Domitianeathleta prudentissime viriliter âge, quia in omnibus sum tuus adjutor, eo quôd multos qui tuo exemplo nutriendi sunt in hoc loco sim fîlios recepturus, sicut enim disposuisti heri in animo tuo, ità aedificare incipe, cogitaverat nàmque serô suprà collem qui praedicto fonti eminet, contra Occidentem qui quantulamcùmquè habebat planitiem maximam facere cellam, juxtà viam verô hospitiolumparvulum propter pauperes, acsi fieri posset quandôque oraculum. Expergefactus itaque Dei famulus, gratias egit Deo qui ei prosperum suum, nunciaverat adventum^ continuôque reversus ad cellam, discipulos ex loco aptissimo, et maxime ex visione, quàm viderat consolatur non modicé. Oratorium verô, et hortulos, ac vineam, quàm ibî construxerant cuidam Presbytero commendantes ad locum praevisum cum omni supellectili devenerunt atque ad habitandum infrà biennium habitacula et duo oratoria unum in honorem Sanctae Dei Genitricis Maris, alterum verô in honorem Sancti Chrystophori Martyris condiderunt. Quœ etiam jussu Domini Eucherii Papas Lugdunensis dedicata sunt, cœperunt autem quasdam Heremi loca excolere, semina jacientes, uberes fructus unde recepere temporibus suis, quadam autem die, duro
Domitianus Dei famulus, cum fratribus quodam opère fatigatus ad vicinum alveum, qui Albarona dicitur, ad lavandum causa refrigerationis venirentatque nudati omnem ingrederentur, vulpes,qu£ callidum animal dicitur, sandalia Religiosi Dei famuli memorati oreproprio laniare cœpit, atque corrosit, quôd vir Domîni cernens ait : Domine, qui Angelos fecisti quique vermiculas condidisti, et omnia quae suprà, infrà, et subtersunt formasti, te invoco, ut haec ferula, ac genus illius ulteriùs nos, ac successores nostros laedere non prassumat ; necdum verba Dei famulus fînierat, et bestiola illa antè ejus oculos expiravit, deinceps verô nullam laesionem genus illius in eodem loco facere prassumpsit, usqué in hodiernum diem, nam, et cum gallinis illius loci sunt visae posteà jocasse vulpes contra suam naturam agentes, sed nullam earum lasdere praesumpserunt. . Cœpit intereà Dei sérvus cum suis arctiorem vitam ducere, ita ùt ipse infrà hebdomadam^semelcibum sumeret, nam, et collata est ei à Domino potestas, Dsemonibus imperandi, et eos ab obsessis corporibus pellendi, unde, et cum multùm ab adyentantibus tasdium pateretur, formidans humanos favores, quos, et decHnare nitens, secedebat clam in profundam Heremum Sabbatho, ad nocturnas tandem yigilias revertens, cémentes autem ejus discipuli prae nimiô eum abstinentiâ valdè debilitatum pedibus illius provoluti aiunt, cur nos pater deserere niteris, aut certe, cur non perpendis nos aliquos esse adhuc rudes, quod si decesseris, indocti, et sine pastore remanebimus, discipulos nempé nimio afflictos dolore conspiciens paululùm cœpit habere quotidianum vilissimum cibum, et vespertinum, et sit utcùmque refocillatus est, visum est intereà Dei viro, ut circà viam propter frequentiam transeuntium, sicut priùs cogitaverat Oratorium facere et convocatis discipulis, ait, necesse est fratres^ ut cùm Dei miserentis adjutorio incipiamus unum circà viam «dificare Oratorium, cui consentientes eadem die cœperunt fundamenta aperire, atque alto die posuerunt ibi ex vicinis convocatis cœmentariis Oratorium non adèo modicum aedificare cœperunt, sed adveniente famis inopia quae tune temporis Galliam tenebat alîqua per loca, panis etiam defecit servis Dei, et eorum caementariis conductis, quôd vir Domini ait, laborate fratres, proùt oportunum vobis videtur. Ego autem properabo ad saeculum aliqua victui necessaria quaesiturus, Ascenso autem asello, venit ad Viliam, quae vulgô Torciacus dicitur, atque dum ex more homines loci illius in clybano pridie panes coxissent et ille prunas adhuc ignitas conspiceret, acclivis intuitus infrà clybanum panem mirae magnitudinis atque insoliti candoris aspexit foris, eum baculo extraxit, et cunctis incolis praedictae Villulœ ostendit, ne forte alicui illorum in oblivionem venisset, sed cùm nullus ex tpsis suum cognosceret esse intellexit, vir Doinini ab eo qui panis est vîvus, suis esse caementariis praeparatum, sicque continué reversas, eis obtulit dicens accipite fratres annonam vobis à Domino praeparatam, ex quo videlicet pane sexdecim monachi et quatuor caementarii decem sunt pasti diebus affatim, videbatur namque cum in eorundem frangeretur manibus crescere, ergo ex eodem
pane, dum jam quinque diebus essent refecti, pater soUicitusde discipulis, ac casmentariis^ qui utrique in oratorio aedîficando erant intenti, rursus asello ascenso, saculum repetiit victui necessaria menducaturus.
Erat praetereà quidam vir Latinus nomine secundùm saecularem potentiam nobilissimus in prsedio suo quôd dicebatur pridem Calonaia, à fonte qui Calonna vocabatur trahens vocabulum, sed hic vir eu m esset potens, et inclytus, voluit à nomine suo fonti et Villse trahi vocabulum, id est, à Latino Fons Latinus, inde et Villa Latiniacus, quae nomina usque in hodiernum diem, et fons, et Villa retinent, quadam verôdie, dùm ajocis, quos cum avibus facere solitus erat reverteretur arese sus ventilatores conspiciens illic divertitur, sed et uxor illius Syagria nomine Religiosa matrona properat in occursum, ibique dum famularentur simul per diversos amplexus, et frumenta diversis adventantibus venderent suprà dictus seryus Dei Heremitanus, cum asello advenit, eôsque ità alloquitur, nobile connubium, vita vobis et pax augeatur, servi enim Dei viventis in vicina heremo degentes, miserunt me ad vos, sicut, et ad caeteros nobiles victui necessaria postulantes praesertim cùm unum oratorium velimus aedificare, et panis defecerit, tune ad illum Latinus, cur inquit expetas tibi meum dari frumentum cùm potiùs mimum esse te conspiciam, quàm servum Dei ; Domitianus respondit : ô Dux inclyte, benè apertos oculos habuisti modo, cùm plus desidiosè et negligenter quàm expedit vivam, Latinus autem, qui Arrianus erat multumque de fide disputare cupiens, ait, ergo, quia ministrum te dicis esse servorum Dei commorantium in heremo dicito nunc mihi qualem tenetis fidem^ Domitianus respondit, fidessi varia fuerit variantes, etleprososgignit; si autem solida, et universalis, solidos et absque ulla oifuscatione ad Regnum sine fine mansurum suos producit. Tune Latinus, quas est solida et universalis, Domitianus respondit ipsa est quam audivi, et didici à magistris meis Apostolis viris, et quae nunc multos habet insecutores Arrianos ; Latinus ait, quae est, Domitianus respondit, hase est fides nostra, Credere in Deum Patrem omnipotentem et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, et in Spiritum sanctum Deum Patrem, eô quôd habeat Filium, Filium eô quôd habeat Patrem, cui squalis, seeundum divinitatem per omnia est, Spiritus verô Sanctus ab utroque procedens, nihilominus consubstantialis, et coaeternus est Patri Filiôque, has très personas unum fatemur Deum, quia una Deitas, una omnipotentia, una est œternitas, individuàque Majestas, Latinus, ait, ergo, Potestas Patris non est major, quàm Filii, Domitianus respondit nequaquam, quia ipsa est potestas Filii seeundum Divinitatem ; quae et Patris, sicut et Deitas et aeternitas. Tune Latinus, stultè dicit, vis modo ut ego qui tants potestatis sum vir adhue puerulo filio meo, quem cernis omnem gloriam meam et dignitatem credam, quarum adhuc minime dominari valet, et si ego discedens, et moribondus noio illud facere, quantô magis omnipotens Deus pater filio suo adhuc tenero suam omnem contulerit dignitatem, Domitianus respondit ô Dux carnaliter sapis,et secundùm carnem indicas omnia, nos autem eredimus,
PIECES JUSTIFICATIVES SSq
quia Deus Pater per Filium omnia fecit, sicut in Evangelio legimus omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Latinus iratus ait, recède, mime, à nobis, quia mentiris, cogitaveram nàmque si recté prosecutus fuisses, asellum tuum onerare frumento, Domitianus respondit, si ego de fîde rectè sentio, et hsec vera sunt, quas sum prosecutus modo, in nomine unigeniti Filii Dei per omnia costerni, et coaequalis Deo Patri, haec fana qus ad culturam Dsemonum fabricata sunt corruant, erant autem circà arcam duo excelsissima fana, quae secundùm Gentilium ritum in honorem Jovis, et Saturni fabricata antiquitùs fuerant, et licet occulté tamen adhuc colebantur à ruralibus, rusticisque hominibus, qua ruina peracta statim terra contremuit, et post pusillum cslum cum esset serenum nubibus obumbrari cœpit, deinde tonitrua mugere, magna fulgura coruscare, atque grando nimia cadere, quôd Arrianus vir conspiciens cum uxoré, et liberis, ac omni famulatu festinus cucurrit ad palatium suum, quôd ex marmoribus, magnisque silicibus erat constructum, quôd introgréssus, cœpit cum conjuge, ac proceribus suis, considerare cur, inquit, ad vocem tanti morionis Rustici, tanta Deus voluit facere, fana corruerunt, terra mota est, cœlum tonitrua, grandinem, et fulgura dédit, an forte vera sunt, quae prosecutus est, ut Deus fllius aequalis sit Deo Patri per omnia, Syagria conjux ejus provoluta pedibus ipsius ait. Domine mi, si benè percunctaris invenies vera, qus famulus Dei ille prosequitur, quoniam dum tecum loqueretur in arca, vidi vultum ejus quasi Angelicum, quôd et indicare tibi volui, quapropter obsecro ut jubeas eum accersiri ad te, quatenùs sana quàm retinet, doctrina te instruat, quia nisi ita esset ut ille prosecutus est eàm grande rairaculum minime fieret ; eut Latinus, )ube, inquit, intromitti illum, quôd cùm jussum esset, quœsitus per omnia oflicia Palatii, et minime repertus putatus est mortuus esse grandine, ac coruscationibus, cujus cadaver dum requireretur ad sepeliendum reperitur Dei famulis illœsus, ad arcam cum asello girans eandem arcam, cum proprio baculo, et rivulos, ex procella conglobatos prohibens, ne triticun, quôd grando non laeserat rivuli contingerent, quôd factum est grande miraculum, ut ne unà quidem gutta quœ humanis potuisset oculis apparere, nec Christi amicum tetigit Domitianum, neque arcam est ingressa, sed neque asellum quôd cùm conspexissent, juvenes ilium perquirentes, cursu prsepeti suo nunciaverunt Domino, ille verô lisec audiens, conjugis ex parte fretus consilio, ità promisit se crediturum, uti famulus Domini Domitianus credebat, quem intromitti jubens, pedibus ejus se provoluit, dicens ne irascaris serve Dei viventis quôd te morionem vocaverim, et quia vera te agnosco prosecutum esse, de fide Trinitatis, ità credo ut tu, tantùm obsecro deprecare pro me, et domo niea Dominum, ut avertere dignetur iram suam à nobis, quia veraciter credo filium Dei xqualem Deo Patri coaeternum, et consubstantialem. Dei famulus harc cernens gratias agit Domino dicens. Domine gratise tuae à fidelibus tuis innumerabiles reddendœ sunt, quia ab errore perversos quosvis revocare non desistis, sic, et propria levavit manu
390 PIKCES JUSTIFICATIVES
Latinum flentem de solo, atque proùt potuit illum, ac domum ejus ab errore Arriano ad veram retraxit Catholicam fidem, adjutus maxime à supra dicta matrona Syagria, quas nobilis erat CathoUca, triduum verô apud eos faciens famulus Domini commonuit eossinceriter tenere rectam fidem, quem cum maximis honoribus cumulare vellet, nihil aliud quisesivit nisi servitutem in heremo, quantum juris eorum erai, et aliquam vineolam, ex qua posset ille, atque alii servi Dei post illum futuri Deo offerre sacrificium.
Tune Latinus heremum quam quaerit, usque ad Petram, qus Altemia dicitur, à dextra, seu lœva, sub integritate tibi cedo, tantûm ut per tuam ac tuorum sequentium licentiam, nos, et posteri nostri vsnandi îicentiam habeamuSy tune Syagria, Domine mi, vineam expedit dare, illam possumus illi, supra Villam sitam, quae Vallis dicitur, quàm Gontbado filio nostro dedimus, quas propè heremum suam est et dicitur déserta, et sicuti Deo decet ofTerri optimum vinum reddit, convocato itaque Notario ac testibus continùo, factus est libellus ità continens.
Dominis magnifîcis servis Dei Domitiano, et sociis ejus Heremitis Latinus, et Syagria proptereà, quia servi Dei excelsi estis, ideô concedimus vobis jure proprietario nostra quae sunt in pagis inclytae Lugdunensis urbis Gallis, ex parte Bellicensis Castri, hoc est, vineam unam suprâ Villam quœ dicitur déserta, et terminatur à mane, interque confortes Colonos, et campum de ipsa ratione subtùs viam à merîdie via à serô inter confortes Colonos à tergo silva Regalis, suprà coUem et habet in longitudine, cum colle, et sylva suprà viam, secundùm virilem manum, perticas agri pédales centum duodecim in latitudine et parte meridiana, cum sarpo, perticas agri pédales septuaginta duas, ac semissem infrÀ hune terminum, et perticationem sub integritate vobis cedimus, similiter, et unum campellum subtùs viam auperiorem qui ad styrpum prœscriptae vineae à serô jungit, et ipsum campum secundùm morales defunctos cum integritate vobis donamus, suprà dicta autem omnia, ut praefati sumus vobis cedimus, praeter quod in Arandato ad presens servamus nobis, caetera verô pro œternae vitae praemio, et pro redemptione animarum nostrarum, seu ut intercedatis ad Dominum pro nobis, ad dexteram, seu laevam usque ad Petram Altemiam jure vobis tradimus perpetuali, ad possidendum futuris temporibus ac libéré fîrmissimèque utendum. Si quis contra banc nostram mercedis largitionem irrumpere conatus fuerit, destruere tentaverit, aut pervadere aliquid voluerit iram Dei omnipotentis incurrat, deputandus aetcrno supplicio, et non valeat vendicare, quôd quaerit, sed firmum maneat et stabile nostrae mercedis augmentum, data octavo Kalendarum Juliarum, anno primo Valentiniani Imperatoris, Duc Latinus ultronea voluntate, et propria manu fieri jussit, et subscripsit Syagriaconjux similiter, Gontbadus Genitoribus sensit, et subscripsit, Dodatus Rogatus signavit.
Igitur vir Domini Domitianus recepto libello, oneratôque asello, ad propriam repedare volens cellam, invenit suos dormientes cœmentarios juxtà fontem qui dicitur ad Condemnans, famis epiim inopia depressi
PIÈCES JUSTIFICATIVES SqI
cedificium reliquerant monachiab altissimo monte reversi solitôsque cibos cseroentariis non déférentes ad proprias redire disposuerunt domos, quos cum dormientes reperissetex parte illos cognoscens excitavit eos, dicens, Quid est fratres quod agitis, cur cœptum opus dereliquistis, an forte virtus defecit, cui protinùs responderunt, verum est pater ; nam decem diebus pasti sumus ex pane abondantîssime, quem nobis detulisti pridem ; eo uno supermansimus die sine victu, hoc est, sexta feria, esca verô déficiente cœpimus reverti ad domos proprias, famulus quoque Domini Domitianus ait qualem hodie putatis esse feriam dixerunt illi Sabbathum, erat autem secunda feria, tune Beatus Domitianus ait surgite, quia satis dormitum habetis, duobus diebus revertimini ad cœptum opus Dominus enim largitus est nobis uberrimè victui necessaria, surgentes autem secuti sunt senem, cœptùmque oratorium, usque ad calcem perduxerunt, quadam autem die Latinus, cum Syagria conjuge heremum petens visitavit fratres, videns verô conversationem illorum laetatus est valdè multàque eis largitus est, dona, sicque benedictione accepta reversus est ad propria. Intereà cœperunt nobiles plerique audientes famam sancti venire, et filio suos ad habitum Religionis suscipiendum ei tradere, oratorio quoque consummato, et à Beato Eucherio Pontifice dedicato cœpit stricte Dei famulus, inibî jejunus, ac vigiliis senile corpus domare et quçndam prudentissimum fratrem Joannem nomine Patrem Monasterii constituit quietem arripuit multisque diebus, ac noctibus in divinis laudibus, et orationibus perseverans Deo soli placere studebat atque semper in virtutibus succrescebat, appropinquante jàm fîne dierum suorum febre levi corripitur, accersitôque pâtre Monasterii caeteros jubet adesse, erant autem viginti quinque fratres, quibus prsesentibus sic eos alloquitur : pacem sequimini, et castimoniam, sine quâ nemo videbit Deum, ipsi autem appropinquate Deo, studete, et appropinquabit vobis, prsecepta patris vestri custodite in omnibus, quia credo cum recta vos docere cognoscite namque, quia révélante Deo novi diem obitus mei, qui erit primo Kalendarum Juliarum, quibus vcrbis auditis fratres flere cœperunt dicentes : et pater cur tàm citô nos deseris, quibus ille ait non vos derelinquo filii, sed Deo potius commandare vado. Date mihi osculum, qui omnes osculatus dixit : ipse qui pati dignatus est pro vobis, et pro omnibus vos conservare dignetur, in suo sancto famulatu, ite ad propria, appropinquante igitur die Kalendarum Julii, jubet iterum Abbatem adesse, et fratres, sacràque Missarum solemnia celebrari sicque divino saginatus pabulo, coram cunctis discipulis manibus ad cœlum erectis, ait : in manus tuas Domine commendo spiritum meum. Itaque cum hoc extremo verbo efflavit spiritum, anima autem â corpore egrediente, tanta illic fragrantia, et odor suavissimus ortus est quantum ullus hominum in eodem loco sentire antea meruit, ità ut quidam fratres infirmi, unus febre quartana, alii salvo colore et melancholica passione depressi, ex memorato odore repleti, sani elTecti sunt, tune Pater cum fratribus prœlibati patris corpus suscipientes condigno honore in sarcophago praeparato non longé ab altari Sancti Genesii Martyris
posuerunt, ubi Deo favente usque in hodiernum diemdiyina ostenduntur miraculé. Recipiunt ibidem caeci visum, claudi gressum inveniunt. Dasmoniaci curantur et innumera alia per servum suum Dominas facere dignatur miracula qui cum Pâtre, et Spiritu sancto, in Trinitate perfecta vivit, et régnât Deus, per omnia secula saeculorum. Amen.(i}
1^0 (^ bUi
ABBATIA S. RAGNIBERTI
JURENSIS OLIM S. DOMITIANI
Suppono quod observatum est. Capite de claris sanctitate Sanctum Ragnibertum vel Ragnebardum in finibus territorii Lugdunensis ad montana jurae loco Bredone ortum et filium fuisse Radeberti ducis qui jussu Ebroini majoris domus turpissimi Theodorico rege lancea transfossum fuisse et ad sepulchrum ejus miracula patrasse illum c » in numerum martyrum computatum esse. Illius oflicium in omnibus breviariis Lugduni fieri mense Julio. « Sepultum S. Ragnibertum in Monasterio S. Domitiani de quo indic de quo 11. 175 Severtii. »
Videtur hoc monasterium dépendisse ab illo S. Claudii seu S. Eugendi Jurensis a finibus cum illo subjectum fuisse ecclesise Lugdunensi per bullam citatam Gregorii papse § supplicii? Et ex bullainnocentii 2 papse Petro venerabili. Hoc monasterium videtur uniri Abbatiae Cluniacensimonasterium (ait buUa) SS. Dominici {en marge : Domitiani) et Ragniberti et (caetera). Datum Salerni 4 Kal. Maii Anno Christi 11 38, pontificatus 20. In bibliotheca Cluniacensi. Columna 1404. Pono tutelli monasterium de hac Abbatia Jurensi et non prioratu. S. Ragniberti in forensibus patet ex eo quo scripto prioratus ab abbatia Insulae Barbarae semper dépendit in quam nota est translatio reliquiarum SS. Domitiani et Ragniberti ut patet ex historia huic antè ponenda.
(1) Nous avons laissé à cette légende et l'orthographe et la ponctuation que nous lui avoqs trouvés dans Guichenon : Histoire de la Bresset etc.
PIÈCES JUSTIFICATIVES SgS
Pono patet Anno Christt i328 (i5) aprilis Abbatem Ecclesiae Lugdunensi jurasse subjectionem. Ego (ait) Angelinus electus postulatus et confirmatus monasterii S. Ragniberti jurensis. Juro subjectionem et reverentiam secundum preceptum S. Benedicti et (estera). In presentia et (caetera) apud Severt (ium) i i.io3 § 6.
Item et Hugo abbas decano et capitulo prestat fidelitatem. Anno Christt i362. Ex. III S. Statutis.
Item et Aulinus ? electus postulatus et confirmatus abbas monasterii S. Ragniberti Jurensis Anno Christi iSiS. Ibidem Georgius Marischalii abbas S. Regniberti Jurensis aflini Abbatissae S. Pétri Philibertuae Marischalii circa Annum i520. Ex Archivis monasterii Bliensis. Ex buUa Pauli Papœ.
De isto monasterio Jurensi an de forensi scribat Ledradus epistola ad Carolum Magnum incertum est. Nondum Lugduni usque fuisse monasterium S. Ragniberti non apparet. Aliud monasterium (ait) in honorem S. Ragniberti edificatum ubi ejusdem^ S. Aigniescum ? corpus de novo totum reparatum et sive in pavimento,sive in tectis vel etiam ecclesiis ubi uniter monachi numéro 56 sine dubio regularem custodiam habitabunt, in quibus monasteriis unum puellarum et duo monachorum, nemo ante erat qui regularem vitam imitari nesciat aut vellet propter quod plurium laborem et studium impendi, et ad hanc regulam {en marge : vitae) observantiam pervenire potuissent et uniter. Deo auxiliante pervenisse videntur.'
Notes extraites du « Lugdunum Sacro-prophanum », du R. P. Bullioud. jésaite.
ter