‹ Histoire universelle de l'Église (volume 2)Chapitre 273 sur 332 · A SS. D. N. PIO DIVINA PROVIDENTIA PP. IX · texte numérisé non relu

A SS. D. N. PIO DIVINA PROVIDENTIA PP. IX

Ad Fpiscopos catholici orbis qui ad idem Concilium Romain convenerunt.

Venerabiles Fratres, sacri œcumenici Vaticani Goncilii conventus post paucos hinc dies auspicaturi, nihil opportunius Nobisque jucundius existimavimus VV. FF., quam ut vos universos hodierno die juxta Nostra hic desideria congregatos alloqui, ac prœcipuam caritaiem quam intimo corde alimus vobis gerere possemus. Cum enim de re maxima agatur qualis est ilîa, in qua de remediis comparandis agitur tot malis, quœ christianam et civilem societatem hoc tempore perturbant, putavimus apostolica Nostra sollicitudine dignum esse et tantse rei magnitudiniconsentaneum ut, antequam conciliarium rerum actio initium habeat in omnis gratiee auspicium vobis cœlestis benedictionis opem a Deo clementissimo precaremur ; ac necessarium censuimus vobis eas tradere normas apostolicis Nostris Litteris consignatas atque éditas, quas, ad omnia in conciliaiïbus actionibus rite et ordine agenda, constituendas esse judicavimus.

Hoc autem illud est, VV. FF., quod, Deo et Immaculata Deipara votis Nostris annuente, hodierno die in ampîissimo hoc vestro conventu peragimus; nec satis verbis explicare possumus ingentem eam consolationem quam

vestra hœc exoptata et débita apostolieœ vocis obsequio frequentia Nobis ingerit, cum vos tandem ex omnibus catholici orbis partibus in hanc almam Urbem indicti a Nobis Concilii causa convertisse, et summa animorum consensione Nobiscum conjunctos aspiciamus, quos eximia erga Nos et apostolicam Sedem devötio, mirificus ad navandani Christi regno operam ardor, et in pluribus etiam tribulationum pro Christo perpessio jure efficit cordi Nostro carissimos.

Hœc autem, VV. FF., hœc vestra Nobiscum conjunctio eo gratior Nobis accidit quod in ea hœrentes Apostolorum vestigiis insistimus, qui suœ unanimœ et constantis cum divino Magistro conjunctionis luculenta Nobis exempla reliquerunt. Nostis enim ex sacris Litteris, cum Christus Dominus Palœstinœ regiones peragrans iter faceret per civitates et castella, prœdicans et evangelizans regnum Dei, Ejus lateri Apostolos pari omnes studio adhœsisse, et duodecim cum Illo, uti S. Lucas loquitur (Luc. vin, 1), fideliter, quacumque iter haberet, esse versatos. Atque hœc Apostolorum conjunctio splendidius etiam enituit eo tempore, cum cœlestis Magister docens in Capharnaum de divinœ Eucharistiœ mysterio coram Hebrœis fusiori sermone pertractavit; tune enim, cum gens illa carnalis et obtusioris sensus sibi de tantse caritatis opère persuadere non posset, atque ita Magistri pertœsam se ostendisset ut multi discipulorum, Joanne testante (vi, 67), abirent rétro et non cum Illo ambularent, Apostolorum tarnen amor in Magistri veneratione et obsequio immotus perstitit, et Jesu Apostolos percunctante nam et ipsi vellent abire, graviter id ferens Petrus in eas voces erupit : « Domine, ad quem ibimus? » Ac rationem adjecit quare Dominum constant i fide sequi velle statueret : « Verba vitœ œternœ habes. » Hœc Nos animo recolentes, quid dulcius aut jucundius bac Nostra conjunctionc reputare, quid porro etiam firmius ac stabilius tueri debeamus ?

Non deerunt' certe Nobis, una licet in Christi nomine conjunctis, non deerunt contradictiones ac dimicationes subeundœ, nec inimicus homo segnis erit, nil magis cupiens quam superseminare zizania; at Nos memores apostolicœ firmitudinis et constantiœ, quœ Domini prœconia

laudari meruit. « Vos estis qui permansistis mecum in « tentationibus meis (Luc. xxn, 28) » ; ruemores Redemptoris Nostri diserte denuntiantis : m Qui mecum non est « contra me est ; » officii pariter Nôstri memores esse debebimus omnique studio curare ut inconcussa fide ac firmitate Christum sequamur, Illique omni tempore concordibus animis adhsereamus. In ea enirn, VV. FF., conditione constituti sumus ut in acie adversus multipliées eosdemque acerrimos hostes diuturna jam contentione versemur. Utamur oportet spiritualibus militiee Nostree armis, totamque certaminis vim tum divina innixi auctoritate, tum caritatis, patientiee, precationis et constantiœ clypeo sustineamus.

Nihil autem metus est ne vires Nobis in hac dimicatione deficiant, si in auctorem et consummatorem fidei Nostree oculos animosque conjicere voluerimus. Si enim Apostoli oculis et cogitatione in Christo Jesu defîxi satis ex hoc animi viriumque sumpserunt ut adversa quœque strenue perferrent, Nos pariter Ipsum aspicientes in salutari pignore Redemptionis Nostree, ex hoc aspectu, unde divina manat virtus, Nos eam vim roburque inveniemus quo calumnias, injurias, inimicorum artes superemus, ac salutem Nobis totque etiam miseris a via veritatis errantibus ex Christi cruce haurire leetabimur.

Neque vero Redemptorem Nostrum respicere contenu eam quoque mentis docilitatem induamus necesse est ut eidem libenter toto cordis affectu audientes simus. Hoc est enim quod ipse Pater cœlestis majestatis suée auctoritate prœcepit, cum révélante Christo Domino gloriam suam in monte preecelso coram electis testibus : « Hic est, inquit, « Filius meus dilectusin quo mihi bene complacui, Ipsum « audite. » Jesum igitur prono mentis obsequio audiamus utique in omni re, at in ea prœcipue quam Ipse ita cordi habuit ut preenoscens diffîcultates quibus ipsa obnoxia futura esset in mundo, de illa ipsa Patrem suum obsecrare in novissima cœna effusis iteratisque votis non omiserit : « Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti « mihi ut sint unum sicut nos (Joan. xvn, 11). » Una itaque anima cum uno corde in Christo Jesu sit cunctis. Non aliud sane Nobis majori consolationi futurum est

DOCUMENTS. 3ß5

quam si obsequentern Christi monitis aurem cordis jugiter prœbuerimus, quo pacto et Nos esse cum Christo agnoscemur, et perspicuum eeternse salutis pignus inesse reperiemus in Nobis : « Qui enim ex Deo est, verba Dei auiit (Joan. viii, 7). »

Has pontificiœ Nostrae cohortationis voces ex intimo corde depromptas omnipotens et misericors Deus, Deipara Immaculata deprecante, potenti sua ope confirmet, efficiatque propitius ut uberibus fructibus augeantur. Convertat deinde faciem suam ad vos, W. FF., ac tum corpora, tum animos vestros benedictionis suee gratia prosequatur ; corpora nempe ut labores omnes, qui a vestro sacro ministerio abesse non possunt, strenue alacriterque ferre valeatis ; animos vero, ut ccelestibus auxiliis abunde repleti, sacerdotalis vitee exemplis et virtutum omnium splendore in christiani gregis salutem prœluceatis. Hujus autem benedictionis gratia vobis continenter adsit atque omnibus vitse vestree diebus clementer adspiret ut dies pleni inveniantur in vobis, pleni sanctitatis et justitiœ, pleni sanctorum operum fructibus, in quibus verœ Nobis divitiee et gloria continentur. Atque ita Nobis continget féliciter ut, expleto mörtalis peregrinationis cursu, in novissimo illo vitse die dicere cum propheta rege non vereamur : « Lœtatus sum in his quœ dicta sunt mihi, in '< domum Domini ibimus; » atque aditum Nobis patere plane confidamus in montem sanctum Sion, cœlestem Hierusalem.

ALLOCUTIO

HABITA IN VATICANA BASILIOA

Sacro œcumenico Concilio inchoando

Page 1