‹ Histoire universelle de l'Église (volume 2)Chapitre 280 sur 332 · PIUS EPISCOPUS · texte numérisé non relu

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERYORUM DEI

Sacro approbante Concilio, ad perpetuam rei memoriam.

Dei Fiiius et generis humani Redemptor Dominus Noster Jesus Christus, ad Patrem cœlestem rediturus, cum Ecclesia sua, in terris militante, omnibus diebus usque ad consummationem sseculi futurum se esse promisit. Quare dilectfe sponsœ prœsto esse, adsistere docenti, operanti benedicere, periclitanti opem ferre nullo unquam tempore destitit. Heec vero salutaris ejus Providentia, cum ex aliis benefîciis innumeris continenter apparuit, tum iis manifestissime comperta est fructibus, qui orbi christiano e Conciliis œcumenicis, ac nominatim e Tridentino, iniquis licet temporibus celebrato, amplissimi provenerunt. Hinc enim sanctissimareligionis dogmata pressius definita uberiusque exposita, errores damnati atque cohibiti ; hinc ecclesiastica disciplina restituta firmiusque sancita, promotum in clero scientiœ et pietatis studium, parata adolescentibus ad sacram militiam educandis collegia, christiani denique populi mores et accuratiore fidelium eruditione et frequentiore sacramentorum usu instaurati. Hinc prœterea arctior membrorum cum Yisibili capite communio, univcrsoque

corpori Christi mystico additus vigor; hinc religiosœ multiplicatee familiœ, aliaque christianse pietatis instituta; hinc ille etiam assiduus et usque ad sanguinis efîusionem constans ardor in Christi regno late per orbem propagando.

Verumtamen hsec aliaque insignia emolumenta, quse per ultimam maxime œcumenicam Synodum divina dementia Ecclesise largita est, dum grato, quo par est, animo recolimus, acerbuni compescere haud possumus dolorem oh mala gravissima, inde potissimum orta, quod ejusdem sacrosanctœ Synodi apud permultos vel auctoritas contempta, vel sapientissima neglecta fuere décréta.

Nemo enim ignorât heereses, quas Tridentini Patres proscripserunt, dum, rejecto divino Ecclesise magisterio, res ad religionem spectantes privati cujusvis judicio permuterentur, in sectas paulatira dissolutas esse multipliées, quibus inter se dissentientibus et concertantibus, omnis tandem in Christum fides apud non paucos labefaetata est. Itaque ipsa sacra Biblia, quse antea christianse doctrinse unicus fons et judex asserebantur, jam non pro divinis haberi, imo mythicis commentis accenseri co3perunt.

Tum nata est et late nimis per orbem vagata illa rationalismi seu naturalismi doctrina, quee religioni christianse utpote supernaturali instituto per omnia adversans, summo studio molitur ut Christo, qui solus Dominus et Salvator Noster est, a mentibus humanis, a vita et moribus populorum excîuso, nierse quod vocant rationis vel naturrc regnum stabiliatur. Relicta autem projectaque cluisLiana reîigione, negato vero Deo et Christo ejus, prolapsa tandem est multorum mens in panthcismi, materialismi, atheismi barathrum, ut jam ipsam rationalem naturam, omnemque jus'i rectique normam negantes, ima humanœ societatis fundamenta diruere connitantur.

Hac porro impietate circumquaqne grassante, infeliciter contigit ut plures etiam e catholicœ Ecclesiœ filiis a via veitC pietatis aberrarent, in iisque, diminutis paulatim veritatibus, sensus catholicus attenuaretur. Variis enim ac jperegrinis doctrinis abducti, naturam et gratiam, scientiam hunianam et fidcm divinam perperam commisccntcs, genuinum sensum dogmatum, quem tenct ac docct suncta

Mater Ecclesia, depravare, integritateraque et sinceritatem fidei in periculum adducere comperiuntur.

Quibus omnibus perspectis, fîeri qui potest ut non commoveantur intima Ecclesise viscera? Quemadmodum enim Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire; quemadmodum Christus venit ut salvum. faceret quod perierat, et filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum : ita Ecclesia, a Deo populorum mater et magistra constituta, omnibus debitricem se novit, ac lapsos erigere, labantes sustinere, revertentes amplecti, confirmare bonos et ad meliora provehere parata semper et intenta est. Quapropter nullo tempore a Dei veritate, quee sanat omnia, testanda et prsedicanda quiescere potest, sibi dictum esse non ignorans : « Spiritus meus, qui est « in te, et verba mea, quœ posui in ore tuo, non recèdent « de ore tuo amodo et usque in |sempiternum (Is., lix, « 21). »

Nos itaque, inhserentes Preedecessorum Nostrorum vestigiis, pro supremo Nostro apostolico munere veritatem catholicam docere ac tueri, perversasque doctrinas reprobare nunquam intermisimus. Nunc autem, sedentibus Nobiscum et judicantibus universi orbis Episcopis, în hanc œcumenicam Synodum auctoritate Nostra in Spiritu sancto congregatis, innixi Dei verbo scripto et tradito, prout ab Ecclesia catholica sancte custoditum et genuine expositum accepimus, ex hac Pétri Cathedra in conspectu omnium salutarem Christi doctrinam profiteri et declarare constituimus, adversis erroribus potestate Nobis a Deo tradita proscriptis atque damnatis.

Page 1