‹ Histoire universelle de l'Église (volume 2)Chapitre 281 sur 332 · CAPUT I · texte numérisé non relu

CAPUT I

De Deo verum omnium Creatore.

Sancta catholica apostolica Romana Ecclesia credit et confitetur unum esse Deum verum et vivum, Creatorem ac Dominum cœli et terrée, omnipotentem, œternum, immensum, incomprehensibilem, intellectu ac voluntate omnique perfectione infinitum; qui cum sit una singularis, simplex

omnino et inconirnutabilis substantia spiritualis, prœdicandus est re et essentia a mundo distinctus, in se et ex se beatissirnus, et super omnia, qua? praeter ipsum sunt et concipi possunt, ineffabiliter excelsus.

Hic solus verus Deus bonitate sua et omnipotenti virtute, non ad augendam suam beatitudinem, nec ad acquirendam, sed ad manifestandura perfectionem suam per bona, qua? creaturis impertitur, liberrimo consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualcm et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam quasi communem ex spiritu et corpore constitutam (Gonc. Later., IV., c. 1. Firmiter).

Universa vero, qua? condidit, Deus Providentia suatuetur atque gubernat, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap., yiii, 1). .Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus (Cf. Hebr. IV, 43), ea etiam, qua? libéra creaturarum actione futura sunt.

Page 1