‹ Histoire universelle de l'Église (volume 2)Chapitre 282 sur 332 · CAPUT II · texte numérisé non relu

CAPUT II

De revelatione.

Eadem sancta Mater Ecclesia tenet et docet Deum, rerum omnium principium et finem, naturali humanam rationis lumine e rebus creatis certo cognosci posse ; « invisibi- « lia enim ipsius, a creatura mundi, per ea qua? facta « sunt, intellecta, conspiciuntur (Rom. i, 20) : » attamen placuisse ejus sapientia? et bonitati alia, eaque supernalurali via se ipsum ac seterna voluntatis sua? décréta humano generi revelare, dicente Apostolo : « Multifariam mul- « tisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis, « novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio (Hebr., « i, 1-2). »

Huic divina? revelationi tribuendum quidem est ut ea, qua? in rebus divinis humana? rationi per se impervia non sunt, in prœsenti quoque gcneris humani conditione ab omnibus expedite, firma ccrtitudinc et nullo admixto eriore, cognosci possint. Non hac tarnen de causa revclutio absolute necessaria dicenda est, sed quia Deus ex infinita

honitate sua ordinavit hominem ad finem supernaturalera, ad participanda scilicet bona divina, quœ humanse mentis intelligentiam omnino superant; « siquidem oculus non <( vidit, nec auris audivit, nee in cor hominis ascendit, « quse prœparavii Deus iis, qui diligunt illum (I Cor. « il, 9).»

Hœc porro supernaturalis reveîatio, secundum universalis Ecclesiee fidem, a sancta Tridentina Synodo declaratam, continetur in libris scriptis et sine scripto traditionibus, quœ ipsius Christi ore ab Apostolis acceptée, aut ab ipsis Apostolis, Spiritu sancto dictante, quasi per manus traditœ, ad nos usque pervenerunt (Conc, Tiid, sess. IV, Beer, de Can. Script.). Qui |quidem Veteris et Novi Testamenti libri integri cum omnibus suis partibus, prout in ejusdem Concilii decreto recensentur, et in veteri VTilgafa latina editione habentur, pro sacris et canonicis suscipiendi sunt. Eos vero Eccîesia pro sacris et canonicis habet, non ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati ; nec ideo duntaxat quod reveïationem sine errore contineant; sed propterea quod Spiritu sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem, atque ut taies ipsi Ecclesiœ traditi sunt.

Quoniam vero, quœ sancta Tridentina Synodus de interpretatione divina? Scripturœ ad coercenda petulantia ingénia salubriter decrevit, a quibusdam hominibus prave exponuntur, Nos, idem decretum rénovantes, hanc illius mentem esse declaramus ut in rebus fidei et morum, ad œdificationem doctrinœ christianœ pertinentium, is pro vero sensu sacrée Scripturre babendus sit, quem tenuit ac tenet sancta Mater Eccîesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum : atque ideo nemini licere contra hune sensum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interp retari.

CAPUT III De Fide.

Qaum homo a Deo tanquam Creatore et Domino suo totus dependeat, et ratio creata increalae Veritati penitus subjecta sit, plénum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequiurn fide prsestare tenemur. Hanc vero fidem, quse humanœ salutis initium est, Ecclesia catholica profitetur virtutem esse supernaturalem, qua, Dei aspirante et adjuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest. « Est enim fides, testante « Apostolo, sperandarum substantia rerum, argumentum « non apparentium (Heb., xi, 1). »

Ut nihilominus fidei nostrœ obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus sancti auxiliis externa jungi revelationis suœ argumenta, facta scilicet divina, atque inprimis miracula et prophetias, quse cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter eommonstrent, divinee revelatiouis signa sunt certissima et omnium intelligentiee accomraodata. Quare tum Moyses et Prophetre, tum ipsc maxime Christus Dominus multa et manifestissima miracula et prophetias ediderunt; et de Apostolis legimus : « Uli autcm profecti prœdicaverunt « ubiq^£, Domino coopérante et sermonem confirmante, « sequentibus signis (Marc, xvi, 20).» Etrursum scriptum est : « Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui <( bene facitis, attendentes quasi lucernœ lucenti in caliginoso loco (II Petr., i, 19). »

Licet autem fidei assensus nequaquam sit motus animi cœcus, nemo tarnen evangelicaî prœdicationi consentire potest, sicut oportet ad salutcm consequendam, absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancti, qui dal omnibus suavitatem in consentiendo et credcndo veritati (Syn. Araus. II, can. 7). Quare fides ipsa in se, etiamsi per charitatem non operetur, donum Dei est, et actus ejus est opus ad salutem pertinens, quo homo libcram prtcstat

ipsî Deo obedientiara, gratiœ ejus, cui résistera posset, consentiendo et cooperando.

Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quœ in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia sive solemni judicio sive ordinario et universali magisterio tamquam divinitus revelata credenda proponuntur.

Quoniam vero sine fide impossibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium pervenire ; ideo nemini unquam sine illa contigit justificatio, nec ullus, nisi in ea perseveraverit usque in finem, vitam œternam assequetur. Ut autem officio veram fidem amplectendi, in eaque constanter perseverandi satisfacere possemus. Deus per Filium suum unigenitum Ecclesiam instituit, suœque institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tamquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci. Ad solam enim catholicam Ecclesiam ea pertinent omnia, quse ad evidentem fidei christianœ credibilitatem tam multa et tam mira divinitns sunt disposita. Quin etiam Ecclesia per se ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis fœcunditatem, ob catholicam unitatem, invictamque Stabilitäten!, magnum quoddam et perpetuum est motivuo credibiîitatis et divinœ suœ legationis testimonium irrefragabile.

Quo fit, ut ipsa veluti signum levatum in nationes (Is., xi, 12), et ad se invitet, qui nondum crediderunt, et filios, suos certiores faciat, firmissimo niti fundanientc 'fidem quam profitentur. Cui quidem testimonio efficax subsidium accedit ex superna virtute. Etenim benignissimus Dominus et errantes gratia sua excitât atque adjuvat ut ad agnitionem veritatis venire possint : et eos, quos de tenebrïs transtulit in admirabile lumen suum, in hoc eodem lumine ut persévèrent, gratia sua confirmât, non deserens, nisi deseratur. Quocirca minime par est conditio eorum, qui per cœleste fidei donum catholicœ veritati adhœserunt, atque eorum, qui ducti opinionibus humanis, fa'sam religionem sectantur ; illi enim , qui fidem sub Ecclesisc magisterio susceperunt, nullam unquam habere possunt justam causam mutandi, aut in dubium fidem eamdem

revocandi. Quœ cum ita sint, gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine, tantam ne negligamus salutem, sed aspicientes in Auctoreni fidei et consummatorem Jesum, teneamus spei nostrse confessionem indeclinabilem«

Page 1