DE STUDIO ANIM^ TRIPARTITO , ET PRIMUM DE PRIMO
Animée studia tripartita sunt. Primum est vitium detestari, secundum virtutem imitari, tertium in cœlestibus gloriari. Primum quoque constat esse trimodum. Est enim primi primum non abire in consilio impiorum; primi secundum, non stare in via peccatorum; primi tertium, non sedere in cathedra pestilentium. Intuere verbi colorem et sententise bonorem. Primum ponit in via, in consilio, in cathedra; deinde impiorum, peccatorum, pestilentium; deinceps abiit, stetit, sedit : impii affectione, peccatores intentione, pestilentes operatione; vel impii intellectu, peccatores affectu, pestilentes actu; vel impii spiritus maligni, peccatores falsi Christiani,
pestilentes hœretici : abeunt maie delectando, stant prave consentiendo, sedent perverse doceado; vel abeunt proximum seducendo, stant errorem defendendo, sedent ipsum libère prsedicando ; vel abiit recedendo a mandatis, stat fixus corde in peccatis, sedet ad mensam iniquitatis, aliis propinando panem absinthii et aquam fellis : in primo deserit impuritatem cordis, in secundo iniquitatem operis, in tertio falsitatem oris : in primo destruit diaboli suggestionem, secundo proximi velatam seductionem, tertio sceleris proprii defensionem. Iste non in viis peccatorum ambulat, sed e contrario primus omnium se accusât, deinde falsitatem et vitia omnimodis impugnat, deinceps virtutum consilia propensius aliis ministrat. Sic sic per aliam viam revertitur in regionem suam.
S 11. DE SECUNDO ANIMvE STUDIO, IN QUO VIRTUTEM IMITATUR.
Secundum quoque studium patet esse tripartitum. Hujus namque primum antetenet prsecepta ; secundum justitiae sequitur exempla; tertium perfectionis arripit consilia. Prsecepta quoque tripartita sunt : alia suntlegis naturalis, aliascriptse legis, nonnulla evangelicee perfectionis. Exempla quoque trifaria sunt : qusedam enim pertinent ad veniam, nonnulla ad gratiam, alia ad gloriam. Consilia siquidem trimoda : multa sunt ad sanitatem intellectuum, alia ad puritatem affectuum, qusedam ad perfectionem actuum : intellectuum conferunt sanitatem, cum fide, scientia, sapientia et intelligentia, timor et dolor, spes et amor; actuum perfectionem prudeotia, justitia, fortitudo et temperantia. Scientia estcomprebensio veritatis rerum quse sunt; sapientia estrerum divinarum cognitio ; intelligentia rerum prsesentium, sed occultarum, notitia : vel scientia pertinet ad terrena, sapientia ad divina, ad utraque vero intelligentia : vel scientia pertinet ad historiam, sapientia ad anagogen, vel allcgoriam, intelligentia ad tropologiam. Timor est mentis motus diversis modus babitus : dicitur enim servilis, quo quis a malo pro vitanda pœna cessât, retenta raala voluntate; mundanus est a
bono pro cavenda pœna abstinere, reteiita bona voluritate ; initialis est, ne pœna sustineatur pravas cogitationcs et perversum opus resecare; filialis, bono firmiter adbserere : hic timor est initium sapientise. Servilis autem et miindanus sunt mali, initialis et filialis boni. Dolor est passio ex adversa causa iuteriori, vel exteriori, concepta, animum interius consumens, corpus exterius affligens. Spes est fiducia cavendi mala et adipiscendi bona. Amor honestus, caritas. Prudentia est rerum malarum et bonarum scientia, cujus sex sunt partes : intelligentia, quse est comprebensio gerendorum; ratio, discretio comprehensorum ; circumspectio, provida cautela sermonum ; providentia, peritia animi secundum prœterita futu^a pernoscendi; docilitas, prudentia erudiendi; cautio, provida et secura rerum et verborum ordinatio. Justitia est virtus uni cuique jus suum tribuens. Virtus est babitus animi in modum naturee consentaneus rationi, vel virtus est babitus animi liber sui, vel babitus mentis bene constitutaî. Omnes illse virtutes, quœ pertinent ad reddendum cuique quod suum est, justitise partes sunt. Religio est virtus jus suum reddens Deo : pietas est virtus qua cognatis et notis diligens tribuitur cul tus; innocentia animi, puritas omnem injuriam abhorrens; amicitia, idem velle, idem nolle voluntatis firmitudine; reverentia, majoribus dignis débita honorificentia ; concordia, in legibus et moribus convenientia; misericordia, per quam animus super calamitate pressis movetur : clementia, sive benignitas, est clarus et bonus mentis igniculus in adjutorium multis constitutus. Rursus justitise fons et origo est œquitas, quse est rerum convenientia cuncta cosequiparans in rébus, paribus et causis paria jura desiderat. Jus est summa ratio naturse insita, quse docet facienda, prohibet contraria ; vel jus est ars sequi et boni, id est scientia quse arctat bomines ad aequum et boimm. Conveniunt justitia et jus, quia, sicut justitia jubet, prohibet, promittit et punit, sic et jus; et sicut justitia acquiritur, conservatur, amittitur, sic et jure. In hoc vero differunt, quia justitise auctoritas, sive auctor, est Deus ; juris homo, id est princeps, vel populus. Jus autem sequissimum sequitas dicitur; jus strictum, quo rigor exercetur; jus naturale, quod instinctu naturse, non constitutione aliqua habetur. Justitia vero tanquam duabussororiisfulciturcolum-
nis, fortitudine contra timorem, temperantia contra cupiditatem. Fortitudo est rerum divinariim et excelsarnm arieptio, et laboris cum utilitatis ratione perpessio. Ejus partes sunt sex r magnanimitas, spontanea difficilium aggressio; fiducia, certa spes animi rem inclîoal-am perficiendi; seciiritas, virtiis incommoditates eminentes non formidans; magniûcentia, \is animi arduorum et prseclaroram dans consummationem; constantia, stabilitas animi firma in bono proposito perseverans; firmitas, animi rigor prospéra cohibens, aspera sequanimiter portans. Firmitatis dnse sunt species : bnmilitas, per quam nullus se prœfert interius, nihilque sibi adscribit exterius ; patientia, vis animi contumelias et terrores cum tranquillitate sustinens. Temperantia est omnis superfluitatis firma animi et moderata damnatio. Hujus partes sunt octo : modestia, quse est virtus corporei ornatus immoderatum revocans usum; verecundia fœda et superflua verba reprimit; abstinentia, statutum tempus prandendi non prœvenire ; honestas est omnia superflua reprimere et munditise operam dare; parcitas, mensuram refectionis non excedere ; sobrietas, excessum in potu cobibere ; pudicitia, virtus moderamine rationis petulantiam domans; castitas, sub jugo rationis solum libidinis impetum comprimens. Castitas virginum, pudicitia matronarum. Prima igitur perfectionis consilia, scilicet scientia cum fide, sapientia et intelligentia, intellectuum conferunt sanitatem : secunda perfectionis consilia, id est timor cumfide, etdolor, spes et amor, affectuum faciunt sanitatem : tertia perfectionis consilia, scilicet cum fide priidentia, tristitia, fortitudo et temperantia, actuum efficiunt perfectionem.