‹ Hugues de Saint-Victor;Chapitre 49 sur 75 · DE MULTIMODA COGNITIONE PROXIMI · texte numérisé non relu

DE MULTIMODA COGNITIONE PROXIMI

Cognitio proximi aliquando fit ex documentonaturse, quandoque ex familiaritatis affinitate, nonnunquam ex fidei relatione, aliquotiens ex setatis, vel scientise auctoritate. Ex primo debemus compassionem, ex secundo dilectionem, ex tertio reverentiam, ex quarto honorificentiam. Primo carni impendimus subsidia, secundo spiritui utilia, tertio bonestatis insignia, quarto honoris obsequia. In primo meremur a Deo mundari, in secundo amari, in tertio honestari, in quarto sublimari. Sic enim intelligo quod legitur in Evangelio : Date et dabitur vobis. Item in eodem : Habenti dabilur et abundabù : ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo. Sic igitur dando ditamur, retlnendo operimur. In primo itaque merentur esse amici, in secundo filii, in tertio sponsa sponsi, in quarto dii. Itaque in Genesi per Moysen lignum prsecipitur afferre semen juxta genus suum et speciem, ut scilicet quse volumus fieri nobis eadem faciamus aliis, et quse nobis nolumus ne aliis faciamus. Prima igitur ligni species operit multitudinem peccatorum, secunda prsestat gratiam virtutum, tertia splendorem carismatum, quarta felicitatem regni cœlorum.

Page 1