‹ Hugues de Saint-Victor;Chapitre 50 sur 75 · DE QUINQUE MODIS DIVIN^E COGNITIONIS · texte numérisé non relu

DE QUINQUE MODIS DIVIN^E COGNITIONIS

Cognitio Dei quinque modis constat. Fit enim ex creatura mundi, ex ratione vel natura animi, ex cognitione diviui eloquii , ex radio contemplationis, ex gaudio felicissimse visionis. De primo in Apos-

tolo legitur : Invisibilia ipsius a crealura mundi per ea quœ facta sunt intelltcta conspiciuntnr, sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas. Item per Sapientiam : Spiritus Domini replemt orbem terrarum, et hoc, quod continet omnia, scientiam habet necis. In secundo plane docet ratio ab uuo cuncta descendisse principio ; unum esse aliquem qui creavit omnia, qui transcendit universa potentia, benignitate et sapicntia. Potentia créât, sapientia gubernat, benignitas conservât : quae tria sicut in Deo unum sunt, ita in opéra tione omnino separari non possunt. Potentia per benignitatem sapienter créât, sapientia per potentiam bénigne gubernat, benignitas per sapientiam potenter conservât. Potentiam manifestât creaturarum immensitas, sapientiam formositas, benignitatem utilitas. Immensitas consideratur in multitudine et magnitudine; formositas in situ, in compositione, in specie et qualitate; utilitas in grato, apto, commodo et necessario. Gratum est quod placet, aptum quod decet, commodum quod prodest, necessarium sine quo esse non potest. In secundo quoque natura animée quasi quoddam simulacrum est divinae essentise. Sicut enim ille ubique totus, sic anima per omnes corporis artus; et sicut ille supplet, implet, replet cuncta, subest, inest et prseest omnibus, sic se habet anima circa omnes corporis sensus. Tria sunt simulacra : primum naturae, secundum prudentiœ, tertium gratise. Vel primum est conditionis, secundum rationis, tertium redemptionis. Primum potentiam creatoris indicat, secundum sapientiam ejus ostentat, tertium caritatem ipsius commendat. Primum est nec Deus, nechomo. Secundum non Deus, sed homo. Tertium et Deus et homo. Primum invisibilia Dei indicat ex sui compositione. Secundum ipsa prsedicat ex sua ratione. Tertium eadem prsestat ex personse et potestatis unione. Primum est imago Dei, non similitudo ; secundum imago et similitudo ; tertium simili tudo non imago. Primum est imago, testante Apostolo : Qui cum sit, inquit, splendor gloriœ et figura substantiœ ejus. De secundo in libro Sapientiœ : Candor est lucis externœ, spéculum sine macula majestatis Dei et imago bonitatis illius. De tertio item in Apostolo : Vir non débet velare caput suum, quia est gloria et imago Dei. Primum est imago non ad imaginem, secundum imago et ad imaginem, tertium nec imago nec ad imaginem. Primum per tria intimât

majestatem Dei, secundum per tria affectât felicitatem regni, tertium per tria bonitatem sui. Primum cognoscitur per magnitiidinem, multitudinem et pulcliritudinem ; secundum per pœnitentiam, obedientiam et patientiam; tertium per potentiam, sapientiam et munificentiam. Primum per sua tria Deum facit laudari, secundum per sua sese meretur amari, tertium per sua monet obtemperari. Primum per sua tria facit admirantes, secundum per sua suspirantes, tertium per sua diligentes. Primum cognoscitur per situm, decorem et nexum, secundum per intellectum, affectum et actum, tertium per vitam, doctrinam et famam. Primum tribus firmatur, secundum tribus probatur, tertium tribus ornatur. Primum tribus firmatur prœdictis; secundum probatur prœceptis, tentamentis, flagellis; tertium ornatur miraculis, beneficiis, oraculis. Prœceptis debemus diligenter obedire, tentamentis constanter resistere, flagella patienter sustinere. Tertium per miracula convertit profugos, per oracula illuminât cœcos, per bénéficia reddit devotos; per miracula inscrit fidem, per oracula mitigat invidos, per bénéficia accendit torpidos. Judeei cedunt propter miracula divinœ potentise, philosopbi manus traduut doctrine summœ sapientiœ, etbnici credunt per opéra misericordise. De primo et secundo legitur in Apostolo : Signa petunt Judœi et sapientiam Grœci. De tertio Deus in Evangelio : Quœritis me non quia sicjiia vidistis^ sed quia de panibus comedislis. Per miracula désignât potentiam divinitatis, per oracula naturam humanitatis, per bénéficia affectum caritatis.

Page 1