‹ Hugues de Saint-Victor;Chapitre 51 sur 75 · DE TERTIO MODO DIVIN^E COGNITIONIS · texte numérisé non relu

DE TERTIO MODO DIVIN^E COGNITIONIS

Ex cognitione divini eloquii noscuntur invisibilia Dei. Unde in libro Ezecbiel : Spiritus vitœ erat in rolis. Et Dominus in Evangelio : Verba quœ ego loquor wbis spiritus et vita sunt. Tria quidem sunt Dei invisibilia, potentia, sapientia, caritas; vel potestas, félicitas, aeteruitas. Hœc omnia divina pagina docet, commendat, suadct quœri, amplecti^ diligi. De potentia sic : Domine^ in ditione laa

universa sunt posita, et non est qui tihi valeat résister e. De sapientia sic : Attingit uhique propler suam munditiam. De bonitate sic : In caritate perpétua dilexi te; ideo attraxi te miserans. Item de potestate : Quis similis tibi in fortibus. Domine ? Quis similis tui magnificus iîi sanctitate? De sapientia Propheta : Quis adjuvit spiritum Dominiy aut quis consiliarus ejus fuit? De caritate, in Canticorum Cantico : Fortis est ut mors dilectiOf dura ut infernus œmulatio. De utroque vero per Job dicitur : Excelsior est cœlo , et quid faciès? profundior infernOy et unde cognosces? longior terra mensura ejus, latior mari. Per excelsitatem potentia, per profunditatem sapientia, per longitudinem et latitudinem caritas et misericordia. Itéra de potentia : Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Et de felicitate : OculuSj DeuSy non vidit absque te quœ prœparasti diligentibus te. Et de œternitate : Beati qui habitant in domo tua^ Domine. Item per Job de sapientia et potestate : Sapiens corde et fortis robore. Et per Barucli de œternitate : Qui fecit terram in sempiterno tempore. Hinc legitar volumen datum Ezechieli prophetœ, in quo erant scripta carmen, lamentationes et vœ. Per vœ reproborum designantur supplicia, per lamentationes peccatorum pœnitentia, per carmen justorum sempiterna gaudia. Item per vœ invisibilia Orci, per lamentationes invisibilia animi, per carmen invisibilia Dei. Vel per vœ victorum miseria, per lamentationes pugnantium militia, per carmen tripudianlium gloria.

Page 1