DE QUARTO MODO DIVINE COGNITIONIS
Ex radio contemplationis noscuntur invisibilia divin se speculationis in enigmate, tune autem facie ad faciem. Hinc legitur in Genesi Jacob vidisse scalam angelosque ascendentes et descendentes per eam et Dominum scalse innixum. Hinc Mane ad uxorem dixisse legitur in libro Judicum : Moriemur, inquit, quia vidimus Deum. Hinc Isaias : Yidi Domiîium sedentem super solium excelsum et elevatum. Excelsum est quod in sublimi situm est ; éleva tum est quod
de inferioribus ad superiora translatum est. Solium igitur excelsum super agmina angelicorum spirituum; solium elevatum animse sanctorum de hoc mundo translatse ad gaudia supernorum. Et quia utrisque praesidet Deus, ideo sedere perhibetur super solium excelsum et elevatum : Etea quœsub ipso erant implebant iemplum; templum est angelici, sive bumani, intellectus capacitas, quod scilicet templum ab bis impletur quse sub eo sunt, quia tanta est divinorum operum immensitas ut ad ea perfecte comprehendenda nullius creaturse intelligentia sufficiat. Implet cor nostrum consideratio eorum, non comprebenditur a corde nostro immensitas eorum. Quomodo ergo factorem operis comprebendere valebimus, qui ipsum factoris opus ad plenitudinem capere non valemus? Virtus quippe divinitatis omnem creaturam et seternitatem prœcedil et dignitate transcendit, et potestate et sapientia disponit. Quod ergo dicit ea quœ sub ipso erant implebant templum^ boc est quse implebant templum subjectum immensse œternitati : quia quidquid temporaliter movetur infra seternitatem invenitur. Immensitas enim seternitatis temporales angustias infra se claudit, quia et prius tempore est quod nunquam coepit, et posterius tempore quod fmem nescit, et supra tempus est quod mutabilitatem non recipit. Inde legitur in Daniele : Vidiy inquit, et ecce throni positi sunt^ et antiquus eorum sedit. Ilinc per Osée : Vidi Dominum stantem super miirum litum. Et Malacbias vidit Jesum sordidis vestibus indutum. Et Job : Auditu auris audivi te, nunc oculus meus videt te. Hœc omnia per excessum diximus, ut sanctos vidisse Deum per contemplationis radium ostendamus. Hujus vero contemplationis tria sunt gênera, a tribus designata tbeologis per tria vocabula : ab Isaia per solium, ab Helia per sibilum, ab Ezechiele per palmum. Ab Isaia sic : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Ab Helia ita : Ecce spiritus Domini subvertens montes et conterens petras transibat : non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio; non in commotione Dominus, et post commotionem ignis ; non in igné Dominus, et post ignem sibilus aurœtenuis; ibi Dominus. Ab Ezecbiele sic : Ecce vir et in manu ejus calamus sex cubitorum et palmi. Tria sunt solia : primum est imum, secundum elevatum, tertium excelsum. Primum est quando mens extollitur
ad invisibilia mundi; seciindum, qtiando elevatur ad invisibilia siii; tertium, quando sublimatur ad invisibilia Dei. Vel primum est odium peccati, secundum contemptus muodi, tertium abjectio sui. Vel primum est sincera confessio, secundum carnis mortificatio, tertium devota compunctio. Vel primum est observatio mandatorum, secundum provectio consiliorum, tertium revelatio cœlestium arcanorum. In solio Raab exploratores nuntios absconditj in solio Jael Sisaram occidit; in solio Helias Jonam suscitavit; in solio Heliseus filium Sunnamitis ad vitam revocavit; in solio Daniel cum sociis orando revelationem somniorum impetravit; in solio Christus pascha cum discipulis celebravit ; in solio Apostolis sedentibus in igneis liuguis Spiritus Sanctus apparuit. Hsec omnia realiter facta sunt in solio. Quotidie vero spiritualiter hoc ordine humanœ saliitis contingit reparatio. Primum enim vitiis anima variis subdita, quasi meretrix lenonibus exposita, gemitus edit profundos divinitus missos, quasi Raab abscondens nuntios. Dehinc peccatum ore confltetur et edit, et sic Jael Sisaram occidit. Post Helias mortuum suscitât, cumDominus, dando veniam a vitiis, animamsublevat, quae etiam secundo suscitatur, cum virtutum culmine sublimatur. Deinceps cum tribus pueris conversa ad Orientem orat, quia fide illuminata, spe cœlestium firmata, caritate ornata, manus mundas sine ira et faciem purissimam in oratione levât. Postea cum Jesu et ejus discipulis pascba célébrât, cum in azymis sinceritatis et veritatis ambulat, et nostrse salutis viaticum accipit digne, non ad judicium. Ad ultimum spiritum accipit paraclitum, cum fervore caritatis accenditur et splendore septem carismatum illustratur. Primo affectum suscipit pœnitentise, secundo actum veniœ, tertio donum gratise, quarto principatum justitise, quinto oleo ungitur Isetitise, sexto ei immortalitatis ministrantur deliciae, septimo luce fulget sapientise. Nunc ad sibilum ascendamus, qui divinse gratiae dicitur suavitas, ex quo in humana mente secura nascitur jucunditas. De hoc sibilo Gregorius dicit : Sibilus catulos instigat, equos mitigat. Unde Dominus per Isaiam de cita peccatoris conversione,et de virtute in virtutem ascensione ; Levabit Dominus signum in nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrœ, et ecce festinus velociter veniet. Qui quanta suavitate per hune sibilum in cul-
men ascendat virtutum subinfert : Non est in eo laborans neque deficiens. Item idem : In illa die sihilahit Dominufi mnscœ quœ est in extremo jluminum jEgypti^ et api quœ est in terra Assur, et venient et requiescent in torrentibus vallium et in cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus. Per muscam et TÏlgyptum sordes guise et luxuriœ, per apem et Assur stimuli designantur superbise, et mel inanis gloriae. Illis igitur Dominiis faciet sibilum, qui calcato mundi flore, carnisque deposito momentaneo rore, conscientia munda ad Deum festinabunt per sancta desideria, sanctorum sequentes devotam humilitatem, apostolorum imitantes doctrinam et caritatem, Jesu Christi in corpore suo circumferentes passionem : Unde sancti qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilœ, volabunt et non déficient. li, sicut exhibuenmt membra sua servire immunditise et iniquitati ad iniquitatem, sic exhibent ea servire Deo in sanctification em. Hœc est mutatio dexterœ excelsi : h sec est per aliam viam regressio ad gloriam regni. Zacharias quoque de eo sibilo sub eodem mortalitatis typo : Sibilabo, inquit, eis, etcongregabo eos quia redemi eos, et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati. De palmo vero Ezechiel dicit : Et in manu viri mansura calamus sex cubitorum et palmi. Per sex cubitos activa vita exprimitur, quia sexto die omnia opéra Dei jlerficiuntur : palmus vero quœ super sex cubitos esse dicitur jam de septimo est, in quo contemplationis requies intelligitur. In palmo manus tenditur et digiti in manu discerniintur : in palmo contemplatio, in manu operatio, in digitis discretio figuratur. Et sicut in palmo manus et digiti extenduntur, sic in contemplatione bona operatio, et sancta discretio prsetenduntur et reguntur.