‹ Institut catholique de ParisChapitre 91 sur 106 · DELLA · texte numérisé non relu

DELLA

Sacra Gongregazione Degli Studi

lllrho ac Rmo Domino Domino P.-L. Pèchenard,

Cath. Univ. Parisiensis Rectori.

Illme ac Rme Domine,

Hoc S. Consilium studiis regundis perlegit litteras abs te redditas de istius Archigymnasii sive studiorum Universitatis per proximum triennium actis, ex quibus cognovit non solum omnia servata esse et processisse ad normam legum sive constitutionum, verum etiam quae et quanta per te atque per istud amplissimum Professorum Gollegium gesta sint. Nam praeter usitatas res, quae ex officio deferendae tibi crant, quas diligentissime detulisti, talia quoque significasti, quae etiam atque etiam istam catholicorum Universitatem in principibus et esse et haberi confirment.

Atque haec porro non mediocris momenti sunt : conditam esse quasi quandam palaestram retigioni defendendae ac propagandae, quae omnes doctos ad disputandum de religione disserendumque aeque exciperet et conjungeret; tum cantus Gregoriani scholam fundatam qua ex Summi Pontificis Pii PP. X sententia, sacrorum alumni pleniori atque interiori arte in eo erudirentur; professores quotannis graves neque

paucos libros, his temporibus congruentes, qui chris fcianae reipublicae maximo essent usui, edere solitos ; a Philosophiae magistris praeterea praestabile optimarum artium opus, quod inscribitur « Revue de Philosophie », quo de compluribus Philosophiae quaestionibus ad rationem et viam Rivi Thomae Aquinatis in primis agitur, singulis mensibus pcrfici typisque mandari. Sed. in his maximis rebus, quae liuic S. Congregationi Studiorum veliementer gratae fuerunt, illud sane fuit quqm gratissimum, quod instituta est linguarum semiticarum sive veterum orientalium disciplina, quae potiores gravioresque,, id est linguam assyriacam, hebraicam, syriacam, ethiopicam, arabicam complecteretur. Etenim cum nihil antiquius sit S. Sedi quam ut studia sacrae Scripturae, utpote quae catholicam contineat fidem, apud catholicas Universitates vigeant et floreant, quem fugit semiticarum linguarum interiorem ac reconditam cognitionem esse viam quae ducat ad eas probe interpretandas et exponendas, ad quaestiones denique de Christi Ecclesiae decretis sive dogmatibus enodandas ac dirimendas? praesertim cum hodie christianae legis hostes acerrime pugnent ut harum linguarum adjumento Christi Ecclesiam labefactent ? Atqne hoc plane prudens fuit consilium duo singularia in iis linguis statuta esse diplomata, quo, alumni in earundem studia alacrioribus animis incumberent, illis decernenda qui, facto periçulo, ipsarum linguarum eruditione longe aliis excellèrent.

Itaque h,aeç S. Congregatio quae per proximum triennium m ista Universitate confecta sunt, quae profecto et ejusdem auctoritatem nomenque augeant, et uberrimum fructum allatura essaportendant, et omnem testentur te collegasque omnes operam, curam, industriam, cogitationem, mentein in ipsius commodis curandis fixisse et locasse, verissimo hoc judicio ac testimonio lubentissime comprobat.

Quibus commodis utinam magnus disçipulorum numerus respondeat ; irrita enim fere sint, si pauci tantummodo iisdem utantur. Cum vero, summo proposito periçulo, permagni intersit ad religionem conservandam ut etiam in laicis sint quamplurimi qui penitus catholicas disciplinas habeant notas,

PIÈCES JUSTIFICATIVES

nemo non videt quam catholici viri de religione ac de republica bene mereantur, si id contendant et laborent ut quam frequentissimi istuc confluant juvenes erudiendi, qui a purissimis fontibus eas graviores artes hauriant, quibus eo magis opus est quo excultior nunc est adversariorum calliditas acriorque sollertia, omnia insectantium et exagitantium quae ad catholicam doctrinam pertinent. Atque ita fiet quod maxime in optatis est, ut fortissimorum virorum multitudo istinc exsistat, quae, tanquam exercitus, instructa et parata in totam Galliam ad religionem, qua nihil est sanctius, nihil praestantius, nihil carius, contra errores in dies longius latiusque pervagantes, tuendamet defendendam distribuatur.

Quae quidem sperandum est studio et virtute potissimum sacrorum Antistitum quam primum eventura, quippe qui cum istam Universitatem maximam et florentissimam semper esse voluerint, omnibus opibus, auxiliis, officiis, rationibus sustinere ac fovere nunquam destitere. Quod si omnes boni, sui non dissimiles, studiosi ac f au tores iisdem consociatis viribus, praesto luerint, nimirum haec conjunctio et conspiratio effieiet ut ad optatissimum exitum omnium exspectatione majorein et celeriorem perveniatur.

Reliquum est ut hoc S. Gonsilium uno conseil su tibi reetori, magistris, adjutoribusque omnibus magnopere gratuletur quae in bonum, in dignitatem, in amplificationem istius Universitatis contulistis, atque singularibus vos cumulet laudibus, confisum fore ut quisque vestrum in ea ratione atque institutione, qua praecipue ista Universitas de christiana republica optime mérita est, permanent.

Diutissime Te sospitet Deus.

Datum Romae, die 28 Julii 1905. Amplitudinis Tuae demus famulus.

f Gard. SATOLL1, Praefeetus.

Ascensus Dandini a Secretis.

l’institut catholique de paris

Dilecto Filio

Ludovico PÈCHE NARD, Proton. Aposl., Calholicï Instituti Parisiensis Rectori.

Plus PP. X

Dilecte Fili,

Salutem et Apostolicam benedictionem.

Solemne illud semper Ecclesiae fuit, doctrinae studia colere tuerique diligenter, idquenon modo in sacris disciplinis, quanquam in his, uti par est, maxime ; verum etiam in ceteris : propterea quod istae quidem non parum ad illas affermit adiumenti. Intimo enim quodam vinculo aptae inter se et connexae utraeque snnt : utpote a Deo, scientiarum Domino , profectae, a quo tanquam ab unico fonte, quaecumque vera sunt, necessitate manant. Profecto Decessores Nostri omni tempore ad Apostolici muneris partes arbitrati sunt pertinere, eruditionem omne genus fovere pro viribus : nec ultima laus est Pontificum Romanorum, nobiles illas aevo medio condidisse opibusque et maximis beneficiis ornasse studiorum Universitates quas, quae nunc florent, suas quasi quasdam parentes agnoscunt. Iamvero similem Nos curam de bonarum artium studiis cum geramus, equidem grata habuimus, quae de isto, cui praesides, Instituto haudita pridem significasti coram. Sed tamen ut melius pateat quemadmodum Nos erga illud affecti simus, has ad te visum est litteras mittere. — Ac primum egregia danda laus est Venerabilibus Fratribus e Galba Episcopis, quorum et auctoritate praecipue Institutum regitur, et

PIÈCES JUSTIFICATIVES

providentia tuitioni ipsius studiose consulitur. Tum non mediocriter ii laudandi catholici hommes, quotquot id ipsum existimant dignum, cui prolixe de facultatibus suis opitulentur. Hi nimirum persuasum habent, id quod res est, plurimum interesse civitatis aeque ac religionis, sic, in magnis potissimum lyceis, institui adolescentes, ut cum solidae doctrinae praeceptis simul christianos hauriant spiritus; hodie autem, ut cum maxime, oportere vulgo sacerdotes esse non solum a theologia bene instructos, sed etiam a philosophia, a iure, a cognitione naturae, a litteris. Usitatum quippe est ac prope quotidianum apud hommes, opinione potius quam re doctos, tela adversus Fidem undique in officina scientiae conquirere. — Novimus autem, quam libenter vix attinet dicere, Instituto Parisiensi, uti nunquam defuerint, ita minime in praesens desiderari decuriales doctores eiusmodi, qui et scientiae et religioni ornamento sint. Atque hi, suum exequendo munus, nostris temporibus, si unquam alias, difficile et arduum, probe meminisse videntur, quid a se officium postulet : id est, ut sanctissima sapientiae veteris principia in tuto collocent; hoc primum : deinde ut, progredientis eruditionis ratione habita, quidquid veri est recentiorum sollertia repertum, minime negligant. Enimvero has migrare et non servare leges multi consueverunt, neque ex eis tantummodo qui catholicae professioni adversantur, sed quicunque praeterea Traditionem magisteriumque Ecclesiae non tanti a se fieri ostendunt, quanti debent ; quique illud videntur sine ulla exceptione probare A^elle, quod dici solet : cras, quod liodie falsum , habebitur verum. Hinc ilia pervulgata ratio submovendi vetera, obtrudendi nova, nullam fere ob aliam causam, nisi novitatis ; tanquam doctrinae summa in fastidio quodam vetustatis ponenda sit. — Verum ab ista vos ratione dehortari supervacaneum est; novimus vestri in Apostolicam Sedem obsequii diligentiam; nec vero dubitari licet, quin velitis etiam in hoc genere Romano Pontifici semper probari. Quare Institutum vestrum quod laetos ad hoc tempus fructus apud vestrates pepererit, gratulamur; idem ut bona utilitatum ac nominis incrementa capiat, valde cupimus ; in eam rem omnes, qui quoquo modo ipsum participant aut

l’institut catholique de paris

iuvant, ut, quantum quisque posait, nitantur, etiam atque etiam hortamur. Auspex interea divinae opis tibi, dilecte fili, eisque sit Apostolica benedictio; quam peculiaris quoque beneyolentiae Nostrae testem peramanter vobis in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die xxn Februarii anno MDGGGGV, Pontificatus Nostri secundo.

Plus PP. X.

PIÈCES JUSTIFICATIVES

Page 1