‹ Institutions liturgiquesChapitre 167 sur 195 · INSTITUTION DE LA CONGREGATION DES RITES · texte numérisé non relu

INSTITUTION DE LA CONGREGATION DES RITES

quorum nomina scripta sunt in libro vitae et in cœlis gloriosa. Hoc i partie

autem fieret, si particularium diœceseon particularia breviaria tolleren- C'apitre xv tur. Non enim satis est eos in scriptis retineri, nisi et honorifice in ecclesiis recitentur.

Hoc non vult Concilium, nec intendit Papa, sed Papœ adulatores suis propriis utilitatibus, cum religionis amplitudinis detrimento, inservientes.

Si recipiatur Romanum breviarium, aut bona pars ejus amittetur, aut infinitae devotionum particularium ad celebritatem singulorum Sanctorum in illo Breviario omissorum : deserentur fundatores, et Officia in quibus obligantur, cum summa injustitia, ecclesiae particulares. Monachi suum retineant breviarium : et suo utantur cum decoro hiérarchie! pastores.

Qui hoc persequuntur , alii sumptum timent , alii adulantur et lucrum sperant , alii vero occulte et astute cultum et splendorem catholicae professionis imminuere, et Ecclesiam catholicam turbare intendunt.

Hoc propositum convellit, non sine magno religionis detrimento, consuetudines et traditiones ecclesiasticas, quod non potest fieri sine catholicorum scandalo, atque haereticorum elatione, qui gloriabuntur nostram talem immutationem esse argumentum praecedentis erroris atque inscitiae in religionis catholicae professione, idem concludendo de ejus persuasione et doctrina : talis ergo immutatio hoc m.axime fieret tempore imprudenter, atque periculosissime.

Hic episcopi in suis diœcesibus, si intelligunt quod sunt, habent potestatem orationis modum constituendi, sicut Papa in Romana diœcesi et ecclesia (hoc enim sonat et significat vocabulum Pontifex, Hebr. cap. v, et ix) ; alioqui fièrent Papas capellani. {Preuves des Libertés de l'Église gallicane. Ibidem.)

NOTE G

Jam vero, cum sacri ritus et cœremoniae, quibus Ecclesia a Spiritu Sancto edocta ex apostolica traditione, et disciplina utitur, in sacramentorum administratione, divinis officiis , omnique Dei, et Sanctorum veneratione, magnam christiani populi eruditionem, veraeque fidei protestationem contineant, rerum sacrarum majestatem commendant, fidelium mentes ad rerum altissimarum meditationem sustollant, et devotionis etiam igné inflamment,cupientes filiorum Ecclesiae pietatem et divinum cultum sacris ritibus, et caeremoniis conservandis, instaurandisque magis augere; quinque itidem cardinales delegimus, quibus heec praecipue cura incumbere debeat, ut veteres ritus sacri ubivis locorum, in omnibus Urbis, orbisque ecclesiis, etiam in capella nostra pontificia, in missis, divinis officiis, sacramentorum administratione, caeterisque ad divinum cultum pertinentibus, a quibusvis personis diligenter obser-

Page 1