RÉVISION DU BRÉVIAIRE PAR CLEMENT VIII
INSTITUTIONS ventuF, caeremoniae si exoleverint, restituantur, si depravatae fuerint, LITURGIQUES ^ reformcntur, libros de sacris ritibus, et caeremoniis, imprimis Pontificale, Rituale, Caeremoniale, prout opus fuerit, reforment et emendent, officia divina de sanctis Patronis examinent et nobis prius consultis, concédant. Diligentem quoque curam adhibeant circa Sanctorum canonizationem, festorumque dierum celebritatem, ut omnia rite, et recte, et ex Patrum traditione fiant, et ut reges et principes, eorumque oratores, aliaeque personœ, etiam ecclesiasticae, ad Urbem, curiamque Romanam venientes, pro Sedis apostolicae dignitate ac benignitate honorifice more majorum excipiantur, cogitationem suscipiant, seduloque provideant : controversias de praecedentia in processionibus, aut alibi, cœterasque in hujusmodi sacris ritibus et caeremoniis incidentes difficultates cognoscant, summarie terminent et componant. [Bullarium Romanum, tom. II. Edit. Luxemb., pag. 669.)
NOTE H
Ut autem illius usus in omnibus christiani orbis partibus perpetuis. futuris temporibus conservetur, id ipsum Breviarium in aima Urbe nostra in eadem typographia tantum, et non alibi imprimi posse decernim.us, extra Urbem vero juxta exemplar in dicta typographia nunceditur, et non aliter, hac lege imprimi posse permittimus, ut nimirum typographis quibuscumque illud imprimere volentibus, id facere liceat, requisita tamen prius, et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitatis in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum licentia. Alioquin si absque hujusmodi licentia dictum Breviarium sub quacumque forma de caetero ipsi imprimere, aut bibliopolae vendere praesumpserint, typographi et bibliopolae extra Statum nostrum ecclesiasticum existentes excommunicationis latae sententiae, a qua nisi a Romano pontifice, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant, in aima vero Urbe ac reliquo Statu ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Caméra, ac amissionis librorum, et typorum omnium Camerae praedictae applicandorum pœnas absque alla declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso. Et nihilominuseorumdem Breviariorum per eos de caetero absque hujusmodi licentia imprimendorum aut vendendorum usum, ubique locorum et gentium sub eisdem pœnis perpetuo interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam concédant, Breviaria ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Breviario auctoritate nostra recognito, et nunc impresso, diligentissime conférant, nec in illis aliquid addi vel detrahi permittant, et in ipsa licentia originali de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur ; eu jus licentiae copia initio, vel in cake cujusque Breviarii semper imprimatur : quod si secus fuerint,
REVISION DU BREVIAIRE PAR CLEMENT Vlîl 497
Inquisitores videlicet privationis officiorum, ac inhabilitatis ad illa et i partie
alla in posterum obtinenda, antistites vero et Ordinaru locorum suspen- '
sionis a divinis, ac interdicti ab ingressu ecclesiae, eorum vero vicarii, privationis similiter officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa et alla in posterum obtinenda, ac prœterea excommunicationis, absque alla declaratione, ut prsefertur, pœnas incurrant eo ipso. [Bullarium Romanum^tom. lU, pag. 149.)
INSTITT'XIONS LITURGIQUES