CHAPITRE IV
Dominum Deum nostrum. Recedente item sole ac die cessante, neces- i partie sario rursus orandum est. Nam quia Christus sol verus, et dies est verus, sole ac die seculi recedente quando oramus et petimus ut super nos lux denuo veniat, Ghristi precamur adventum, lucis œternae gratiam praebiturum. (S. Cyprianus, De Oratione dominica, versus finem.)
NOTEC
Solis, ut dicitur, die, omnium sive urbes sive agros incolentium in eumdem locum fit conventus, et commentaria Apostolorum, aut scripta Prophetarum leguntur, quoad licet per tempus.Deinde ubi lector desiit,is qui praeest admonitionem verbis et adhortationem ad res tàm praeclaras imitandas suscipit. Postea omnes simul consurgimus, et preces emittimus: atque, ut jam diximus, ubi desiimus precari, panis aiFertur et vinum etaqua: et qui praeest, preces et gratiarum actiones totis viribus emittit et populus acclamât, amen, et eorum, in quibus gratiae actae sunt, distributio fit et communicatio unicuique praesentium, et absentibus per Diaconos mittitur: qui abundant et volunt, suo arbitrio, quod.quisque vult, largiuntur, et quod colligitur apud eum, qui praeest, deponitur, ac ipse subvenitpupillis et viduis, et iis qui vel ob morbum, vel aliam ob causam egent, tum etiam iis qui in vinculis sunt et advenientibus peregre hospitibus; uno verbo omnium indigentium curam suscipit. Die autem solis omnes simul venimus, tum quia prima haec est dies qua Deus, cum tenebras et materiam vertisset, mundum creavit, tum quia Jésus Christus salvator noster eadem die ex mortuis resurrexit. Pridie enim Saturni eum crucifixerunt, et postridie ejusdem diei, id est solis die apostolis suis et discipulis visus ea docuit, quae vobis quoque consideranda tradidimus. (S. Justinus, Apologia /, no 67.)
NOTE D
Nos autem postquam eum, qui fidem suam et assensum doctrinœ nostrae testatus .est, sic abluimus, ad eos, qui dicuntur fratres, deducimus ubi illi congregati sunt, communes preces et pro nobismetipsis, et pro eo qui illuminatus est, et pro aliisubique omnibus intento animo facturi, utveritatis cognitionem adepti, hac etiam gratia dignemur, ut rectam operibus vitam agentes et praeceptorum custodes inveniamur, quo salutem aeternam assequamur. Invicem osculo salutamus, ubi desiimus precari. Deindeei, qui fratribus praeest, panis afiertur, et poculum aquse etvini: quibus ille acceptis, laudem et gloriam universorum Parenti per nomen Filiiet Spiritus Sancti emittit, et Eucharistiam, sive gratiarum actionem pro his ab illo acceptis donis prolixe exsequitur. Postquam preces et Eucharistiam absolvit, populus omnis acclamât, amen. Amen autem hebrœa lingua idem valet ac fiât. Postquam vero is, qui praeest, preces absolvit, et populus omnis acclamavit, qui apud nos dicuntur dia-
y 8 DE LA LITURGIE
INSTITUTIONS coiii panem et vinum et aquam, in quibus gratiae actae sunt, unicuique LITURGIQUES preesentium participanda distribuunt, et ad absentes perferunt. (Ibidem^ no 65.)
NOTE E
Sanctus vero Dei martyr (Irenaeus)cumvenisset ad pontem, qui vocatur Basentis, exspolians se vestimefita sua, et extendens manus in cœlum, oravit dicens: Domine Jesu Christe, qui pro mundi salute pati dignatus es, pateant cœli tui, ut suscipiant Angeli spiritum servi tui Irenaei, qui propter nomen tuum et plebem tuam productam de Ecclesia tua catholica Sirmiensium hœc patior. Tepeto, tuamquedeprecormisericordiam,ut et me suscipere,ethos infide tua confirmare digneris. Sic itaquepercussus gladio a ministris, projectus est in fluvium Savi. (Act. S. Irenœi, Episc. Sirmiensis. Apud Ruinart.)
Cumque perducti essent (Lucianus et Marcianus) ad locum, tanquam ex uno ore gratiasDeo agentes, dixerunt: Tibi, Domine Jesu, insufficientes laudes dicimus, qui nos miseros et indignos de errore gentilitatis erutos, ad hanc summam et venerabilem passionem propter nomen tuum perducere dignatus es; atque omnium sanctorumi tuorum particeps efficere. Tibi laus, tibi gloria, tibi etiam animam et spiritum nostrum commendamus. Et cum complevissent orationem, statim quaestionarii subposuerunt ignem (Act. SS. Luciani et Matciani. Ibidem.)
Cumque ad locum pervenissent, orare cœpit martyr (Theodotus) in haec verba: Domine Jesu Christe, cœli terraequê conditor, qui non derelinquis sperantes in te, gratias tibi ago, quia fecisti me dignum cœlestis tuae urbis civem, tuique regni consortem. Gratias tibi ago, quia donasti mihi draconem vincere, et caput ejus conterere. Da Ecclesiae tuae pacem, eruens eam a tyrannide diaboli; Cumque orationem finiens adjunxisset, Amen, conversus vidit fratres flentes, etc. {Act. S. Theodoti Ancyrani et septem Vîrginum. Ibidem.)
Et ils dictis expletis, Afra circumdata sarmentis, igné supposito, vox ejus audiebatur dicens: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui me dignatus es'hostiam habere pro nomine tuo, qui pro toto mundo solus hostia oblatus es in cruce, justus pro injustis, bonus pro malis, benedictus pro maledictis, mundus a peccato pro peccatoribus universis. Tibi ofFero sacrificium meum, qui cum Pâtre et Spiritu Sancto vivis et régnas Deus in saecula saeculorum. Amen. Et hœc dicens, emisit spiritum. {Acta S. Afrœ. Ibidem.)
Positis (Julitta) genibus, oravit, dicens: Gratias tibi ago, Domine, qui priorem me filium meum vocasti, et ut praesenti hac vanaque relicta vita, aeternaeilli cumsanctis jungeretur, propter sanctum ac tremendum nomen tuum dignanter voluisti; me quoque suscipe indignam ancillam tuam, facque ut ingens illud bonum nanciscar,quo prudentibus virginibus, quibus indultum ut in cœlestem ac incorruptum thalamum ingrederentur,
DURANT LES TROIS PREMIERS SIECLES DE l''ÉGLISE 79 '
accensear:acbenedicatspiritusmeus Patrem tuumDeum omnium conser- i partie
vatorem, ac universorum opificem, Sanctumque Spiritum in saecula. chapitre iv Amen. (Act. SS. Cyrici et Julittœ. Ibidem.)
NOTE F
Fraenum pullorum indocilium,
Penna volucrum non errantium
Verus clavus infantium,
Pastor agnorum regalium,
Tuos simplices
Pueros congrega,
Ad sancte laudandum,
Syncere canendum
Ore innoxio
Ghristum puerorum ducem.
Rex sanctorum, Verbum, qui domas omnia, Patris altissimi Sapientiae rector, Laborum sustentaculum, ^vo gaudens, Humani generis Servator Jesu, Pastor, arator, Clavus, fraenum, Penna cœlestis Sanctissimi gregis.
Piscator hominum, Qui salvi fiunt.
Pelagi vitii Pisces castos Unda ex infesta Dulci vita inescans.
Sis dux, ovium Rationalium pastor.
Sancte, sis dux, Rex puerorum intactorum.
Vestigia Christi, Via cœlestis, Verbum perenne, iEvum infinitum, Lux aeterna, Fons m.isericordiae, Operatrix virtutis,
8o DE LA LITURGIE
INSTITUTIONS Honcsta vita
LITURGIQUES DeuiTi laudantium, Christc Jcsu,
Lac cœleste ' Dulcibus uberibus
Nymphae gratiarum, Sapientiae tuae expressum.
Infantuli Ore tenero ■' Enutriti,
Mammae rationalis Roscido spiritu Impleti,
Laudes simplices, Hymnos veraces, Régi Christo, Mercedes sanctas Vitae doctrinae, Canamus simul, Canamus simpliciter Puerum valentem.
Chorus pacis, Christo geniti, Populus modestus, Psallamus simul Deum pacis.
NOTE G
Si statio faciendaest, maritus de die condicat ad balnea; si jejunia observanda sunt, maritus eadem die convivia exerceat ; si procedendum erit, nunquam magis familiae occupatio obveniat. Quis autem sinat conjugem suam visitandorum fratrum gratia, vicatim aliéna et quidem pauperiora quaeque tuguria circumire? Quis nocturnis convocationibus, si ita oportuerit, à latere suo adimi libenter feret? Quis denique solemnibus Paschae obnoctantem securus sustinebit ? Quis ad convivium illud dominicum, quod infamant, sine sua suspicione dimittet? Quis in carcerem ad oscu-
landa vincula martyris reptare patietur ? Sed aliquis susti-
net nostra, nec obstrepit. Hoc est igitur delictum quod gentiles nostra
noverunt Latebisne tu cum lectulum, cum corpusculum
tuum signas, cum aliquid immundum flatu explodis, cum etiam per noctem exurgis oratume ? Et non magiae aliquid videberis operari ? Non sciet maritus quid secreto ante omnem cibum gustes ? Et si sciverit panem, non illum crédit esse qui dicitur? (TertuUianus, Ad Uxorem, lib. II, cap. m, IV, V, VI.)
NOTE H
Jam praedixerat horam venire, quandoveri adoratores adorarent Patrem in spiritu et veritate, et implevit quod ante promisit; ut qui spiritum
DURANT LES TROIS PREMIERS ^lÈCLES DE l'ÉGLISE 8i
et veritatem de ejus sanctificatione percepimus, de traditione quoqueejus i partie vere et spiritaliter adoremus.Quae enim potest essemagis spiritalis oratio, chapitre iv quam quae vere a Christo nobis data est, a quo nobis etSpiritus Sanctus missus est ? Quae vera magis apud Patrem precatio, quam quae a Filio qui est veritas, de ejus ore prolata est ? Ut aliter orare quam docuit, non ignorantia sola sit, sed et culpa: quando ipse posuerit et dixerit: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis. Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut mâgister Deus docuit. Amica et familiaris oratio est Deum de suo rogare; ad aures ejusascendere Ghristi orationem. (S. Cyprianus, De Orat. Dominica, in principio.)