‹ Institutions liturgiquesChapitre 53 sur 195 · CHAPITRE V · texte numérisé non relu

CHAPITRE V

114 DE LA LITURGIE DANS l'eGLISE EN GENERAL

INSTITUTIONS prœtermiserunt, in quibus dicitur : Laetabuntur ligna Domini, et cedri LITURGIQUES ^ibani quas plantavit. Quid jam attinet de solerti et ingeniosa totius fabricae dispositione, ac de excellent! singularum partium pulchritudine accuratius disserere, praesertim cum oculorum testimonium omnem quae auribus percipi potest notitiam excludat. Porro cum templum in hune modum absolvisset, thronisque altissimis in honorem praesidentium, ac praeterea subselliis per universum templum ordine dispositis exornasset; postremo sanctum sanctorum, altare videlicet, in medio constituit. Utque haec sacraria multitudini inacçessa essent/ea rursus lignis cancelliis munivit, minutissimo opère ad summum artis fastigium elaboratis, adeo ut admirabile intuentibus spectaculum exhibeant. Quin etiam ne ipsum quidem solum negligendum putavit. Quod cum mirum in modum marmore exornasset, inde ad ea quae extra templum posita sunt conversus,^ exhedras et œcos amplissimos utrimque summa cum peritia fabricavit, qui sibi invicem ad latera ipsius basilicae conjunguntur, portisque quibus in médium templum intratur connexi sunt. Quas quidem aedes in gratiam eorum qui expiatione et purgatione per aquam et Spiritum Sanctum opus habent, Salomon noster vere pacificus templi hujus conditor exs-

truxit.

Est quidem hoc opus miraculum, et omni admira-

tione majus, iis praesertim qui ad solam rerum exteriorum speciem attendunt. Omnibus vero miraculis mirabiliora sunt archetypa, et primitivae eorum imagines, spiritalia Deoque digna exemplaria : instaurationes divini illius et rationalis in animabus nostris aedificii. Quod quidem aedificium cum ipse Dei Filius ad imaginem suam condidisset, atque in omnibus Dei similitudinem praeferre voluisset,incorruptibilem ei naturam et incorpoream atque ab omni terrena materia segregatam largitus, rationalem quoque substantiam et prorsus intellectualem ei tribuens; posteaquam semel ex nihilo primum eam creavit, sponsam sanctam et sacrum templum sibi ac Patri suo constituit.

Cumque mentium vestrarum locum purum ac nitidum

reddidisset, huicsapientissimoposthaec Deique amantissimo praesidi eum tradidit. Qui cum in aliis rébus singulari judicio et ratiocinandi solertia praeditus, tum in animarum quarum curam sortitus est, cogitationibus dignoscendis ac discernendis perspicacissimus, ab initio fere ad hune usque diem aedificare non destitit : nunc aurum splendidissimum, nunc purum ac probum argentum, nunc pretiosissimos lapides in uno quoque vestrum coagmentans; ut suis erga vos operibus sacram denuo et arcanam praedictionem adimpleat, quae sic habet : Ecce ego praeparo tibi carbunculum lapidem tuum, et fundamenta tua sapphirum, et propugnacula tua jaspidem, et portas tuas lapides crystalli, et murum tuum lapides electos : et omnes filios tuos doctos à Deo, et in multa pace filios tuos : et in justitia aedificaberis. In justitia igitur œdificans, totius populi vires acfacultates congrua ratione distinxit : hos quidem exteriore duntaxat cingens muro, id est firma fide. Cujus generis infinita est multitudo, quae praestantiorem

structuram ferre non potest. Illis vero aditus in templum permittens; ad i partie

portas stare et intrantes deducere eos jubet : qui non absurde templi ves- chapitre v tibulis comparantur. Alios primis columnis quae forinsecus circa atrium in quadranguli speciem dispositae sunt suffulsit, intraprimos litteralis quatuor evangeliorum sensus obices eos inducens. Jam vero nonnullos circa regiam aedem utrimque lateribus applicat, qui adhuc quidem catechumeni sunt: et augmentum ac progressum faciunt, non tamen procu^ absuntabipsa abditissimjorum Dei mysteriorum inspectione qua fidèles fruuntur. Ex horum numéro eos quorum animae immaculatae sunt et divino lavacro instar auri purgatas assumens; alios columnis, quae exterioribus illis longe praestantiores sunt, arcanis scilicet et intimis sacrae Scripturœ sententiis suffulsit. Alios vero fenestris ad lumen in aedes immittendum factis illustrât. Ac universum quidem templum uno maximo vestibulo, unius scilicet Dei summi omnium régis adoratione exornavit. Christum vero et Spiritum Sanctum utrimque ad latus paternae auctoritatis, quasi secundum lumen praebet. Sed et in reliquis singillatim fidei nostrae sententiis, per totam basilicam copiosissimam ac prasstan-

tissimam veritatis lucem atque evidentiam ostendit Insunt

etiam in hoc templo throni; et subsellia scamnaque innumera; in cunctis scilicet animabus in quibusSancti Spiritus résident dona, cujusmodi olim visa sunt sacrosanctis Apostolis; quibus linguae instar ignis divisae, et singulis insidentes apparuerunt. Verum in ipso quidem omnium principe ac praeside, totus, ut verisimile est, insidet Christus. In ils vero qui secundum dignitatis locum obtinent, quatenusquisque dispertita virtutis Christi Sanctique Spiritus dona capere potest. Subsellia quoque Angelorum sunt quorumdam animae, quorum institutio et custodia illis demandata est. Augustum vero magnumque et unicum altare quodnam aliud est, quam summi omnium sacerdotis purissima mens prorsusque sanctum sanctorum. Gui dexter assistens maximus ille omnium Pontifex, ipse scilicet Jésus unigenitus Dei Filius. (Euseb. Hist. eccles., lib. X, cap. IV.)

NOTE B

Hoc, inquam, monumentum tanquam totius operis caput, imperatoris magnificentia eximiis columnis et maximo cultu primum omnium decoravit, et cujusque modi ornamentis illustravit. Transgressus inde est ad vastissimum locum libero patentem cœlo. Cujus solum splendido lapide constravit, longissimisqueundique porticibus ad tria latera additis. Quippe lateri illi quod e regione speluncae positum, solis ortum spectabat, conjuncta erat basilica; opus plane admirabile, in immensam altitudinem elatum,et longitudine maxima expansum. Cujus interiora quidem jVersicoloribus marmoris crustis obtecta sunt: exterior vero parietum superficies, politis lapidibus probe inter se vinctis decorata, eximiam quamdam pulchritudinem, nihilo inferiorem marmoris specie, praefere-

INSTITUTIONS bat. Ad culmen vero et caméras quod attinet, exteriora quidem tecta plumbo, LITURGIQUES tanquam firmissimo quodam munimento, ad hibernos imbres arcendos obvallavit. Interius autem tectum sculptis lacunaribus consertum, et instar vasti cujusdam maris compactis inter se tabulis per totam basilicam dilatatum, totumque auro purissimo coopertum, universam basilicam velut quibusdam radiis splendere faciebat. Porro ad utrumque latus, geminae porticus tam subterraneae quam supra terram eminentes, totius basilicae longitudinem aequabant; quaruni concamerationes auro perinde variatae sunt. Ex his, quae in fronte basilicae erant, ingentibus columnis fulciebantur: quae vero interiores, pessis magno cultu extrinsecus orna-? tis sustinebantur. Portée très ad orientera solem apte dispositae, introeuntium turbam exceperunt. E regione harum portarum erat hemisphaerium, qilod totius operis caput est : usque ad culmen ipsius basilicae protentum. Cingebatur id duodecim columnis, pro numéro sanctorum Servatoris nostri Apostolorum. Quarum capîta maximis crateribus argenteis erant ornata: quos imperator tanquam pulcherrimum donarium, Deo suo dicaverat. Hinc ad eos aditus qui ante templum sunt progredientibus, aream interposuit. Erant autem in eo loco primum atrium, deinde porticus ad utrumque latus, ac postremo portae atrii. Posthas totius operis véstibula in ipsa média platea, in qua forum est rerum venalium,ambitioso cultu exornata, iter forinsecusagentibus, aspectumearum rerum quae intus cernebantur non sine quodam stupore exhibebant. (Eusebius, Vita Constantini, lib. III, cap. xxxiv-xxxix.)

NOTE G

Hujus temporibus fecit Constantinus Augustus basilicas istas, quas et ornavit : basilicam Constantinianam, ubi posuit ista dona. Fastigium argenteum battutile, quod habet in fronte Salvatorem sedentem in sella in pedibus 5. pens. libras 120. Duodecim Apostolos in quinis pedibus, qui pensaverunt singuli libras nonagenas, cum coronis argenti purissimi. Item à tergo respiciens in absida, Salvatorem sedentem in throno in pedibus quinis ex argento purissimo, qui pens. libras 140. Angelos quatuor ex argento, qui sunt in pedibus quinis costas cum crucibus tenentes, qui pensaverunt singuli libras io5, cum gemmis alavandinis in oculos. • Fastigium ipsum ubi stant Angeli vel Apostoli, pensât libras duo millia

viginti quinque ex argento dolatico. Farum ex auro purissimo, quod pendet sub fastigio cum delphinis quinquaginta, quae pensant cum catena sua libras 25. Coronas quatuor cum delphinis viginti ex auro purissimo pensantes singulae libras i5. Cameram Basilicae ex auro trimme in longum, et in latum in pedibus quingentis. Altaria septem ex argento battutili pens. sing, libras 200. Patenas aureas septem, quae pensant singulae libras 3o. Patenas argenteas i3 pensantes singulas libras 3o. Scyphos aureos 7, qui pens. singuli libras decem; scyphum singularem ex métallo, corallo ornatum undique de gemmis prasinis, et hyacin-

thinis auro interclusum qui pensât ex omni parte libras viginti et uncias i partie

très. Scyphos argenteos viginti pensantes singulos libras i5. Amas ex

auro purissimo duas, pensantes sing. libras quinquaginta portantes sing. medemnos très. Amas argenteas viginti, quae pensant singulae libras decem, portantes singulae medemnae singulas. Calices minores ex auro purissimo quadraginta, pensantes singulos libras singulas. Calices minores ministeriales quinquaginta pensantes singuli libras binas. Ornamenta in basilica. Farum cantharum ex auro purissimo ante al tare, in quo ardet oleum nardinum pisticum cum delphinis octuaginta, qui pensant libras triginta, ubi candelœ ardent ex oleo nardino pistico in gremio Ecclesiae. Pharum cantharum argenteum cum delphinis centumet viginti, quod pensât libras quinquaginta, ubi oleum ardet nardinum pisticum. Phara canthara argentea in gremio basilicae quadraginta pens. singula libras triginta, ubi ardet oleum quod supra. Parte dextra basilicae: Phara argentea quadraginta pens. singula libras viginti. Phara canthara in laeva Basilicae argentea viginti quinque pens. singula libras viginti. Canthara cyrostrata in gremio basilicae argentea quinquaginta pens. singula libras viginti. Singularum librarum metrae très ex argento purissimo, quas pensant singulae libras 3oo, portantes singulae medemnas decem. Candelabra aurichalcha septem ante altaria, 'quae sunt in pedibus lo, cum ornatu suo ex argento interclusa sigillis Prophetarum pens. singula libras triginta, etc. (Liber ponttficalis, in Silvestrum.)

NOTE D

Hic fecit in urbe Roma Ecclesiam in praedio cujusdam presbyteri sui, qui cognominabatur Equitius; quem titulum Romanum constituit juxta thermas Domitianas : qui usque in hodiernum diem appellatur titulus Equitii, ubi et haec dona contulit : Patenam argenteam pensantem lib. 20, ex dono Constantini Augusti. Donavit autem scyphos argenteos 2, pensantes singulos lib. 10. Calicem aureum pensantem lib. 2. Calices ministeriales 5, pensantes singulos lib. 2. Amas argenteas 2, pensantes singulas . lib. 10. Patenam argenteam auro clusam chrismalem, pensantem lib. 5. Phara coronata 10, pensantia singula lib. 8. Phara aerea 20, pensantia singula lib. 10. Canthara cerostrata aerea 12, pensantia singula lib. 3o, etc. (Ibidem.)

NOTE E

Nam cum ariani, quibus, régnante Theodosio, ademptae fuerant ecclesiœ Constantinopoli, extra urbis mœnia conventus ecclesiasticos agerent, noctu in publicis porticibus primum congregabantur. Et in cœtus divisi, antiphonatim psallebant, clausula^ quasdam juxta ipsorum dogma compositas adjicientes. Prima autem luce, eadem publice canentes, pergebant ad loca in quibus collectas celebrabant. Atque id facere consueverant in

I 1 8 DE LA LITURGIE DANS l'ÉGLISE EN GENERAL

INSTITUTIONS cclebrioribus quibusque festivitatibus, et primo ac septimo cujusque heb- LiTURGiQUEs domadis die. Tandem vero cantica quoque adjecerunt, quae ad rixam et contentionem spectarent: Ubinam sunt qui très dicunt esse unicam potentiam?Et alia ejusmodi hymnis suis intermiscentes. Joannes itaque, veritus ne quis ex ecclesia sua per haec in fraudem induceretur, plebem quae sub ipso erat, ut similiter psalleret incitavit. Qui brevi tempore illustriores facti, arianos et multitudine et apparatus splendore longe superarunt. Nam et crucum argentea signa, praecedentibus cereis, eos anteibant. (Sozomen., Hist. eccles., lib. VIII, cap. viii.)

NOTE F

Quamtum flevi in hymnis et canticis tuis, suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter! Voces illae influebant auribus meis, et eliquabatur Veritas in cor meum; et exaestuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrymae, et bene mihi erat cum eis. Non longe cœperat Mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare, magno studio fratrum concinentium vocibus et cordibus.Nimirum annuserat, aut non multo amplius, cum Justina Valentiniani régis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur, haeresis suae causa qua fuerat seducta ab arianis. Excubabat pia plebs in Ecclesia, mori parata cum episcopo suo, servo tuo. Ibi mater mea, ancilla tua, sollicitudinis et vigiliarum primas tenens, orationibus vivebat. Nos adhuc frigidi a calore spiritus tui, excitabamur tamen civitate attonita atque turbata. Tune hymni et psalmi ut canerentur s^cundum morem orientalium partium, ne populus mœroris taedio contabesceret, institutum est; et ex illo in hodiernum retentum, multis jam ac pêne omnibus gregibus tuis, et per caetera orbis imitantibus. (S. Augustin., Confessionum lib. IX, cap. vi et vu.)

NOTE G

Plus solito coeunt ad gaudia: die amice, quid sit.

Romam per omnem cursitant, ovantque.

Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi,

Pauli, atque Pétri nobilis cruore.

Unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno,

Vidit superba morte laureatum.

Scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo,

Binis dicatum cespitem trophaeis.

Et crucis, et gladii testis : quibus irrigans easdem

Bis fiuxit imber sanguinis per herbas.

Prima Petrum rapuit sententia, legibus Neronis

Pendere jussum praeminente ligno.

nie tamen veritus celsae decus aemulando mortis

Ambire tanti gloriam magistri, i partie

• • • CHAPITRE V

Exigit ut pedibus mersum caput imprimant supinis, -.^,— ^__»

Quo spectet imum stipitem cerebro.

Figitur ergo manus subter, sola versus in cacumen:

Hoc mente major, quod minor figura.

Noverat ex humili cœlum citilis solere adiri :

Dejecit ora, spiritum daturus.

Ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni,

Diemque eumdem sol reduxit ortus, Evomit in jugulum. Pauli Nero fervidum furorem,

Jubet feriri gentium magistrum, Ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum,

Ad Christum eundum est, jam resolvor, inquit. Nec mora; protrahitur, pœnae datur, immolatur ense.

Non hora vatem, non dies fefellit.

Dividit ossa dum Tibris, sacer ex utraque ripa,

Inter sacrata dum fluit sepulchra, *

Dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum,

Canens oliva, murmurans fluento.

Namque supercilio saxi liquor ortus excitavit

Frondem perennem chrismatis feracem, Nunc pretiosa ruit per marmora, lubricatque clivum,

Donec virenti fluctuet colymbo.

Interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris

Stagnum nivali volvitur profundo.

Omnicolor vitreas pictura superne tingit undas,

Musci relucent, et virescit aurum.

Cyaneusque latex umbram trahit imminentis ostri:

Credas, moveri fluctibus lacunar.

Pastor oves alit ipse illic gelidi rigore fontis,

Videt sitire quas fluenta Christi.

Parte aliatitulum Pauli via servat Ostiensis,

Qua stringit amnis cespitem sinistrum.

Regia pompa loci est: princeps bonus has sacravit arces,

Lusitque magnis ambitum talentis.

Bracteolas trabibus sublevit, ut omnis aurulenta

Lux esset intus, ceu jubar sub ortu.

Subdidit et parias fulvis laquearibus columnas,

Distinguit illic quas quaternus ordo.

Tum camuros hyalo insigni varie cucurrit arcus :

Sic prata vernis floribus renident.

Ecce duas fidei summo Pâtre conferente dotes,

Urbi colendas quas dédit togatag.

Aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas,

Lux in duobus fervet una festis.

INSTITUTIONS Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato,

LITURGIQUES g^ j^jg^ ^^ jjjjg perfruamuF hymnis.

Ibimus ulterius, qua fert via pontis Hadriani,

Laevam deinde fluminis petemus.

Transtiberina prius solvit sacra pervigil sacerdos,

Mox hue recurrit, auplicatque «vota.

Haec didicisse sat est Romae tibi ; tu domum reversus,

Diem bifestum sic colas, mémento.

(Prudentius, Peristephanon. Hymn. XII, de SS. Apostolis.)

I PARTIE CHAPITRE VI

Page 1