CODEX
DIPLOMATICUS.
CODEX DIPLOMATICUS.
IV«- 1 et 2 {').
Drogon^ étêque de Térouanne^ à la demande de Baudouin^ comte de Flandre^ et de son épouse^ la comtesse Adèle ^ accorde à V église de Messines les mimes libertés que Vétêque d'Amiens a accordées jadis à l'église de Corbie.
In nomine sanctae et individuae (^) Trinitatis. Quicumque divine precepta legis observare nititur inter alia quam plurima hec quoque sibi observanda intelligimus ut et ipse ab alio solum quod justum est petat et id idem alii petenti non invitus concédât. Sicut enim injusta petere et injusta petenti injuste concedere inter non minima computantur vitia, ita illa duo velut bis contraria virtutes constat esse precipuas. Que cum coininuniter omnes, ut diximus, observare oporteat
(1) Les chiffres en tête des chartes correspondent à ceux de rinventaire.
(2) Dans ce document et dans quelques autres, on emploie tantôt Ve simple tantôt Vae, dans les cas obliques de la première déclinaison. Nous reproduisons exactement Torthographe des documents.
IT
divine religionis amatores prccipue tamen summoque studio observare decet ejusdem religionis predicatores. Non enim aliter poterunt esse digni predicationis ofBcio, nisi summa cum diligentia eadem observent que observanda predicant populo, nec decet eos a virtutibus recedere qui virtutum predicatores atque persuasores volunt existere. Quapropter ego Drogo gratia dei Teruanensis ecclesiae episcopus, comitis Balduini Adeleque uxoris ejus, régis francorum Rotberti scilicet religiosi viri filie, juste ac diuturne peticioni, assensu atque consilio meorum fidelium tam clericorum quam laicorum satisfeci quatinus ipsi aliorum justis peticionibus libentius satisfaciant meo exemplo ammoniti. Hi enim in loco qui dicitur Mecinis die noctuque divino cultui vacantes sanctimoniales atque canonicos disponere cupientes ecclesie ejusdem loci absolutissimam a , me petierunt libertatem quam quidem hujuscemodi talemque illis concessi qualem Bertefridus ambianensis ecclesie quondam episcopus Hlotario régi ac Balthildi religiosissime regine consilio atque assensu sui temporis episcoporum, scilicet Genesii, Niphonis, Ethouldi, Emmonis, Adonis, Audomari, Audoeni, Audoberti, Burgundii, Pharonis, item Audoberti, Draucionis, ecclesie concessit Gorbeiensi instar ecclesiae Augaunensis, Lirinensis, Basilice quoque domini Marcelli. Hec vero talis est ut quecumque ibi a quibusque fidelibus fuerint oblata, scilicet agros, familias, aurum, argentum sine aliqua exactione alicujus ordinatoris ecclesie teruanensis, libère possideat predicti lod abbatissa vel quos ipsa constituent. Episcopus tamen teruanensis quecumque ad divinam pertinent religionem, scilicet altarium benedicttonem, sanctimonialium seu canonicorum ibidem serviturorum consecrationem quos ipsaelegerit, olei quoque et crismatis largitionem, sine alicujus premii peticione, caritatis amore concédât. Abbatissam sanctimonialium chorus sii>i eligat ex semetipsis meliorem et religiosiorem cui idem episcopus gratis et non invite addat benedictionem. In loco vero sepedicto episcopus seu archidiaconus aut archipresbiter convivîum vel conventum aliquem non celebret, nec illuc accédât, nisi causa necessitatis vel amore caritatis ab abbatissa rogatus
fuerit. Et ut res ita firmius ac stabilius manere possit idem cornes ac comitissa ecclesiam de Pernis cum suis appenditiis et unum bonarium terre in eadem villa et allodium dimidie carruche terre ecclesie teruanensi perpétue habenda tradiderunt. lUud etiam super est mémorandum quod altare de Warnestun ad mensam supradictarum sanctimonialium tali pacte concessi ut mihi et successoribus meis annuatim decem solidi persolvantur denariorum, similiter pro restitutione personne ipsius altaris alii deceni. Quod si aliquis ejusdem teruanensis ecclesie episcopus banc libertatem, cupiditate seu superbia elatus, violare presumpserit, tribus annis penitentiam districtissime agat a communione fratrum sequestratus, et nichilominus bec libertas, christo protegente qui et adjuvet banc conservantes et destruat banc destruere cupientes, perpetuum maneat incorrupta. Quam diffinitionem constitutionîs mee ut meis et futuris temporibus permansura sit, manus mee subscriptione roboravi ac fidèles meos banc eandem roborare permisi. Actum est autem boc Teruanne V Kal: Junii anno incarnationis dominice MLXV. Indictione III. Régnante rege Pbilippo.
r S: Drogonis Ëpiscopi Teruanensis.
S: Iluberti Archidiaconi Teruanensis.
S: Warneri Arcbidiaconi Teruanensis.
S: Werini Archidiaconi Remensis.
S: Fulcardi Archidiaconi Noviomagensis.
S: Balduini Archidiaconi Ambianensis.
S: Geroldi Decani Teruanensis.
S: Sichardi Decani.
S: Weremboldi Decani.
S: Beremfridi Decani.
S: Regenmari Decani.
S: Gozellini Clerici.
S: Odonis Editui.
S: Liberti.
S: Ernulfi advocati Teruanensis.
S: Xpiani de Valencinis,
vr
S: Balduini de Gand.
S: Walonis de Falcanberga S: Balduini de Liler.
S: Balduini de Gisna.
S: Ottonis militis (*).
Original, sceau en plomb appliqué sur le parchemin.
Philippe^ roi de France, confirme toutes les donations faites à réalise de Messines par Baudouin, comte de Flandre et par sa femme, la comtesse Adèle, et énumère les biens qui appartiendront respectivement aux religieuses et aux chanoines,
In noniine sanctae et individuae Trinitatis, Ego Philippus, gratia deî francorum rex, notum volo fieri cunctis christianae religionis cultoribus tam futuris quain presentibus quod cornes Balduinùs conjunxque Adela, flandrensium comitissa, unaque nobilissimi Rotbertî francorum régis filia, majestatis nostre serenitatem adiere humilitate cuni maxima obniie deprecantes quatinus libertalein aecclesiac mecinensis quam facere disposuerat pater meus Henricus in vita sua fecissem ego pro ejus anima parentumque perhennî memoria. Quorum supplicationibus condescendens humillinie, quia non eram filius ancillae sed filius liberae, liberlatem quam cornes Balduinùs Adelaque uxor illius expetiei'c, nolui denegare. Verum ne
1; Cette charte a été imprimée dans : MiRit:us, Codex donationum piarum p. 183, et Notitia eccles'arum Belgii p. 184. — Mir.«us kt Foppbms, Opero. diplomaiica, t. 1, p. G4. (Voyez Taffle chronologique des chartes et dipl^mei imprimés concernant V Histoire de la Belgique par Alpiionsb Wauters, tome 1. I». 516.
irrita foret libertas sanctae dei aecclesiae kartam istain sygilli mei corroboravi impressione, meisque fidelibus hujus libertatis testiinonium asscriptis eorum nominibus jussi perhibere. Sic autem aecclesiae supradictae libertatem tribui ut terras et alodia eum pratis et molendinis ceterisque beneficlis ad eandeno sanctam dei aecclesiam pertinentibus nuUo contradicente vel injuriam faciente salva sororum suarum fidelitate abbatissa atque canonici ejusdem aecclesiae sicut idem comes et comitissa in usus necessarios illis disposuerunt et carte nostrae séries diffinit, ab omni potestate sive dominatioiie cujusque persone libère possldeant seu quos predictae abbatissae atque canonicorum constituerit benivolentia. Haec sunt autem quae possiderit abbatissa : Aecclesiam ejusdem loci et altare. Yicum et terras infra Rosebeccam et Duviam. In territorio furnensi octo berquerias quae xvi mansis terris continentur. Apud Furnes mansum unum Drusloni. Apud Eckes in menpisco \ij mansa terrae. Apud Wideschat xxviij mansa terrae. Altare de Warnestun. Apud Ferlingehem dimidiam vacceriam. In villa quam appelamus Duplices-Montes, curiam et moleudina et xij mansa terrae et portam aquae. Yillam quandam Grucicolas nominatam sitam juxta Sancti-Pauli opidum. Duo mansa terrae apud Hambrenc. Apud Duacum terram quae dividitur in xij particulas quam Waldricus dédit sanctae Mariae, tune temporis ejusdem ecclesiae prepositus. Haec sunt \evo quae canonici possederint. Decimam ipsius villae meclnensis. In territorio furnensi duas berquerias. In eodem territorio, Alfringehem vij mansa terrae continentia centum \accas. Apud Widechat xiij ortos. Apud Ipram x libras denarios de censu. Apud Ferlingehem duo pensa caseorum. Apud Duplices-Montes c solidos. Apud Bruges alodium persolvens xij solidos. Apud Alewange unum mansum terrae. Aecclesiam Sancti Richarii. Apud Wideschat mansum unum tam sanctimonialibus quam canonicis datum a Manechino. Juxta Rosebeccam mansum unum decano haijonduni cum xx^' solidis de censu rusticorem ejusdem \111ae mecineiisis.
Tin
Huic légitime libertati atque diffinitioni faciendae hii legitimi testes interfuerunt tum de parte régis et Balduini eomitis, quam de parte comitissae Balduini eonjugis : Balduinus, cornes de Montibus, filius Balduini comi tis ; Ingelramns, magister régis ; Fruricus de Curbulo ; Hugo Dubbles ; Ingelramnus de Lelers; Rotbertus, filius Gifardi ; Hugo de Brad; Rotbertus Burgundigena ; Gomes de Ghisnes ; Radulfus de Turnaî; Rotbertus de Peronia. Actum Fumis publiée, anno ab incarnatione domini M. LXVJ, Indictione lUI. Régnante rege Philippe, anno post obitum patris sui Henrici vi***. Huic vero Kartae si quis, quid absit, contradicere voluerit persolTâ régi CGC libras auri, et postea ejus ealumpnia irrita maneil et ipse sit anathema.
Ego Goffridus gratia dei parisiorum episcopus et eodem tempore régis cancellarius interfui et relegendo subscripsi (%
Original, sceaa appliqué sur le parcbenia
Philippe, roi de France, confirme les donations faites par Baudouin, comte de Flandre^ et par sa femme Adèle^ en faveur de rabkui de Messines.
In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Philippos gratia dei francorum rex notum volo fieri cunctis christianae religionis cultoribus tam futuris quam presentibus qnod cornes Balduinus conjunxque Âdela, flandrensium comittissa
(1) Cette charte a été imprimée dans : Miaous, Code2> doiuUtonum piofum p. 188, et Notitia ecclesiarum Belgii p. 185. — MiaiEus bt Foppbns, Opéra difiomatica t. 1 p. 67. — Oallia christiana t. V instrum., p. 374. (Voir Alphons* Wauters, ouvrage cité p. 519.) — Elle se trouve aussi dans Notre Dame df Messines par le Père Barnabe p. 38.
unaque nobilissimi Rotberti francorum régis filia, majestatis
nostre serenitatem adiere humilitate cum maxima, obnixe
deprecantes quatinus libertatem ecclesiae mecinensis quam
facere disposuerat pater meus Henricus in vita sua, fecissem
ego pro ejus anima parentumque meorum perhenni memoria.
Quorum supplieationibus condescendens humillime, quia non
eram filius ancillae sed filius liberae, libertatem quam comes
Balduinus Adelaque uxor illius expetiere, nolui denegare.
Verum ne irrita foret libertas sanctae dei ecclesiae kartam
istam sygilli mei corroboravi impressione, meisque fidelibus
hujus libertatis testimonium asscriptis eorum nominibus jussi
perhibere. Sic autem ecclesiae supradictae libertatem tribui
ut terras et alodia cum pratis et molendinis ceterisque bene-
ficiis ad eandem sanctam dei ecclesiam pertinentibus nullo
contradicente vel injuriam faciente salva ipsius loci sororumque
tidelitate abbatissa possidet vel quam elexerit ejusdem abbatisse
benivolentia. Haec sunt autem quae possiderit: In comitatu
Teruanensil Wadhil cum forestis, pratis, terris, aquis, agris
cultis et incultis. In eodem comitatu Pernes cum appenditiis.
Item Basinvillam. Item Maneamvillam. In page atrebatense
villam Maceries. Apud Hechas in Menpisco \j mensa terrae.
In eodem pago, in territorio de Wideschat, xx mensa terrae.
In territorio Alfringehem vij mensa terre. Âecclesiam quoque
saneti Richarii cum décima. In territorio Tetengahem iiij
mensa terre et décimas quoque totius ipsius ville menci-
nensis in qua habetur eadem bec ecclesia in honore sancte
dei genitricis. Villam nichilominus qui appellatur Duplices-
montes cum agricultura, cum pratis et molendinis et ceteris
redditibus ad eam pertinentibus. Duas etiam berquerias quae
in dominicatione ipsius comitisse. Item apud Mallingem
terras cum silvis et pratis. Huic légitime libertati faciende
hii testes légitime intérfuere tum de parte régis et Balduini
comitis quam de parte comitisse Balduini conjugis : Ingelramus,
magister régis ; Fruricus de Gurbulo ; Rotbertus de Gastello ;
Hugo Dublets; Ingeiramus de Lelers ; Rotbertus, filius Gifardi;
Hugo de Brai; Rotbertus Burgundigena; comes de Gisnas;
Rodulfus de Turnai ; Balduinus comes de Montibus.
Actum Furnis publiée, anno ab incarnatione domini m'' Ix^ vi^''. Régnante autem rege Philippe, anno post obituni Henrici patris sui vi^. Huic vero karte si quis, quod absit, contradicere voluerit, persolvat régi ccc libras aurî, et postea ejus calumpnia irrita maneat et ipse sit anathema.
Balduinus cancellacius scripsit.
Original, sceau en placard.
Ogine^ Messe de Messines et Jille de Robert^ comte de Flandre^ accorde à Véglise de Messines le revenu du, tonlieu sur la Douve.
In nomine sancte et individue trinitatis. Ëgo Ogina dei gratia mecinensis ecclesie abbatissa, notum volo fieri cunctis divine religionis eultoribus tam futuris quam presentibus quod pater meus Robertus scilicet flandrensium cornes, telonium de Duvia in habendum eoncesserit, et de illo fieri ac disponi ad usum sancte dei genitricis ecclesie quicquid yoluntati mei placuerit. Quapropter idem theloneum canonicis et sanctimonialibus in eadem ecclesia divino cultui vacantiJbus bipartitum libère habendum tradidi, pro ejusdem patris mé anima et peccatorum meorum indulgentia. Et ne quis falia* citer audeat vel valeat oblatrare donationibus nostris, kartam istam inde scriptam sigilli mei corroboravi impressione, meisque fidelibus qui présentes adfuerunt asscriptis eorum nominibus testimonium jussi perhibere. Actum Mecenis aniio ab incarnatione domini M. C. XXVIJ, indictione V, régnante rege Ludovico, et in Flandria principauté comité Willelmo. S. Raineri, decani. S. Geroldi, sacerdotis et canonici. S. Hunonis, sacerdotis. S. Pétri, sacerdotis. S. Roberti, canonici. S. Galteri, canonici. S. Johannis, canonici. S. Roduini, clerici. S, Bernoldi, clerici. S. Walberti, clerici. S. Galteri,
monachi. S. Lismodis, sdnctimonialis. S. Walburgis, sanctimonialis. S. Godeheldis, sanctimonialis. S. Wendelmodis, S. Adèle, S. Raiardis, S. Agnetis, S. Galteri de Poueslo, S. Hugonis prepositi, S. Folmari, laici. S. Ebrardi, laici. Si quis huic carte contradicere voluerit, quod absit, anathema sît. Ego Gerardiis ejusdem ecclesie canonicus recognovî et subscripsi (').
Cartulaire Latin f». 17 ▼•.
Sanson^ Archevêque de Xeims^ approuve un accord fait entre Adélaïde^ abhesse de Messines et trois bourgeois d^Ypres au sujet de la location d'une partie déterre que le nommé Ackerus a donnée à Véglise de Messines,