IV« IS
Béalrix^ abbesse de Messines^ donne à Gérard^ abbé de Cambron^ certaines terres situées à Lampemesse^ sous condition d'une rente annuelle.
In noinine patris et Hlîi et spiritus sancti. Ego, Beatrix, dei gratia dicta abbatissa sancte Marie de mencinis, notum volo fîeri omnibus tam futuris quam modernis quod terram nostram in Lampernessa quidam berquariprum qui eam hactenus tenuerant, nobis légitime reddiderunt ac werpiverunt, quorum nomina bec sunt : Filii Ravoinî V**"®; Eustatius Quadeumina, quatuor mensuras; Reimunt, vij ; Willem Ileg, ij; Hugo et Theodoricus triginta; Henricus et Walterus xxxi; Henricus filius Meidin xix. Hanc terram totam Domno Gerardo, abbati Camberonensi ac domui ejus, capitulo nostro annuente, in usum, cultumque perpetuum, salvo redditu nostro, tradidi ac warandire ubique promisi. Concessi quoque eidem abbati domui que ejus de terris que adhuc supersunt, si quas potuerint, libère acquirant, salvo item redditu nostro. Insuper et salva unius lodi pensione in uniuscujusque abbatis in camberonensi ecclesia constitutione , predecessore jam vel de medio facto vel ab offlcio semoto, ita tamen quod nos in usum nostrum quas voluerimus acquiremus. Testes Eustachius, decanus insulanus; Willelmus, tilius decani; Willelmus, nepos episcopi; Sigerus; Sapientia, priorissa; Judita, Mabilia de Formeselle, Âdala de Lampernessa, Âdaliza Hopscota, Godelif, Agnes,
Clemcntia, Heilewif, Ava de Rumbeca. Actus mencinis anno (lomini M^ C^ LX*'IIIJ^ Dominica medie quadragesime (*).
Chirographe. Sceau de Tabbesse, pendant à double queue de parchemin.
Miîon, évêque de la Morinie^ juge une contestation qui s'est élevée entre Vdbhesse de Messines et Vahbé de Wamêton au sujet d'un vicariat et des offrandes dans Téglise dudit Wamêton.
In iiominc sancte et individue trinitatis in perpetuuni. Ciiin in ecclesia de Warnestun mecînensis abbatissa unam hai>el canonicam, et abbas in prefata ecclesia oblationiini ad altare venientium partem mediam oblineret, demum intei* cos orta est controversie occasio, abbate dicente ipsam in ecclesia vicarium habere debere qui ecdesie deserviret et pro abbatissa in ecclesia ministraret. Porro ad bec abbatissa respondit nullam ante se abbatissain vicarium habuisse, sed partem oblationum quas injuste abbas acceperat repetebat, nec abbati partem aliquam in oblationibus recognuscei)at, verum altare suum sicut ecclesia mecinensis olim tenuerat, in sua teneret libertate et conservaret. Cum igitur illis altercantibus talia in médium profcrrentur tandem sano et discreto venerabilium personarum consilio controversia inter abbatem et abbatissani super canonica et allari diu agitata, decisa compositione fuit hoc modo et terminata, ([uod abbatissa mecinensis et ecclesia
(1) Cette charte a été pul)liee dans Lk Waitte, ffistoria cambetoneiViis pars II, p. 87. — Dk Smet, Cartulaire de l'abhaye de Cambrouy t. I, p. 505 (Voyei Alphonse Wauters, ouvra^'e cite t. II, p. 755.)
canonicam suam in ecclesia de Warnestun absque omni vicaria
liberam et quietam in perpetuum possidebit, et abbas medieta-
tem parochialis juris tam in oblationibus quam in minutis deci-
mis et in elemosinisque a decedentibus dimittuntur et omnibus
prêter decimam annone, sicut ab antique habuit, quiète simiiiter
in perpetuum habebit, annuente hoc et approbante utriusque
ecclesie capitulo. Ego igitur Milo, dei patientia morinorum epis-
coi>us, ut utriusque ecclesie paci et bono in futurum previderimus
omnemqueiterum emergere posset controversiam recidentes, si-
gillî nostri impressioneet sub cyrographiinscriptionepresentem
I)aginam muniendo corroboramus, statuentes ut si quis eam
infrîngere presumpserit indignationem et iram dei omnipo-
tentis se noverit incurisse. Actum est autem hoc anno incar-
nationis divine M** C*' LXVIIJ". His testibus: Alulfo et Waltero,
archidiaconis ; Everardo, decano; Balduino, cantore; Magistro
Johanne et Rogero, presbiteris; Petro, audomarensi decano et
Magistro Eustachio, diaconis; Magistro Sinieone et Goscelino,
subdiaconis; Lamberto Arrowasie, Ansehno de Cison, Hugone
de Belloloco, Petro Andernensi, Eustachio de Monte sancti
Eligii, Alexandro Watinensi, Richardo Blangiacensi, Everardo
ecclesie sancte Marie de Nemore et Petro sancti Ulmari de
nemore, abbatibus et aliis multis.
Chirographe. Sceau de Pt^vèque Milon, pendanl à des lacs de soie jaune.
Pkilippe f d'Alsace J^ comte de Flandre^ con/rme la donation de la terre duploids faite par Iwan de Gfand et par sa femme Zaurelte.
In nonn'ne sancte et indvidue trinitatis. Ego Philippus, tlundrie et vironiandie cornes, cunctîs fidelibus in perpetuum. Noverint tani posteri quam moderni quod Iwanus de Gandavo
et uxor ejus, Lauretta, soror mea, dederunt in elemosynann per manum Theodorici, comitis Flandrie, pati*is mei, ecclesie mecinensi terram suam juxta Gomines que appellatur Ploitz, cum omnibus pertinentiis suis prêter homines feodarios. Sicnt quod michi inotuit hoc esse verum tam viva voce i)atris mei et hominum meorum, quam scripti auctoritate ejus sigillo muniti, ita donum illud pretaxate ecclesie légitime collatum sigilli mei impressione eidem confirmari precepi, ne quis in posterum hoc infringere aut temere pertubare présumât. Datum Brugis anno domini M. G. LXXVJ »« (').
Original, sceau du comte Philippe, peodaot a des lacs de soie verte.
Philippe f d'Alsace), comte de Flandre, assigne^ à Véglise de Messines, la terre d'BUendamme^ pour en jouir après le décès de Gérard^ lo» notaire.
In nomine sancte et individue trinitatis, amen. Ego Philippus, dei gratia flandrie et viromandie comes, notuin esse volo tam futuris quam presentibus quod molendinum de Hamel et domus mea et qua lana venditur apud sanctum Audomanini et terra de Hulseldam, que Robertus, prepositus ariensis, toto vita sua assensu meo tenuit, post mortem ipsius michi c«sserunt. Sciant autem univers! quod bec omnia Gerardo notario et sigillario meo omni tempore vite sue tenenda donavi. Posl decessum vero ipsius, statui quod prescriptum molendinum
(1) Cette charte a été imprimée dans : Miraus, Diplomata Belgica p. 119. — Du Chesnb Histoire généalogique des maisons de Q-uines etc. preuves, p. 220. — Sanderus, Flatidria iUustrata 1. 1, p. 106 (l»-» édition), et 1. 1, p. 186 (2"»« édition). - MiRiBus BT FoppENS, Opcfa diplomatica, l. I, p. 193. [voyez Alpbonse WautbbS) ouvrage cité t, II, p. 562).
transeat in possessionem ecclesie sancti Âudomari et terra de Hulseldam in possessionem ecclesie Mechenensis, ea videlicet eonditione quod in utraque ecclesie meum et Roberti prepositi ariensis, et Gerardi predicti anniversarium perpetuo fiât. Ut igitur hujusmodi donatio mea rata et immutabilis permaneat sigiUi mei auctoritate et testium subnotatione presens scriptum corroborari feci. S. Pétri, fratres mei. S. Gisleberti Ariensis. S. Eustachii de Machlinio. S. Boidini de Havekerka. S. Sigeri de Passchendale. S. Willelmi de Machlinis. Actum in Nepa AnnoMominice incarnationis M^ C^ LXXVl"* (*).
Original, sceau du comte Philippe, pendant à double queue de parchemin.
]X« lO.
PAUippe (d^ Alsace)^ comte de Flandre, donne en aumône à Viglise de MesHnee (rente mesures de moires situées à Houthom.
In nomine sancte et individue trinitatis in perpetuum. Ego Philippus, flandrie et viromandie cornes, notam esse volo tam posteris quam modernis quod ego dedi in elemosinam ecclesie meeinensi xxx mensuras mori que jacent inter morum sancte Marie de Houthem et Bloclet, cum omnimodo libertate fodiendi quandocumque abbatisse placuerit et suis ministerialibus. Ut autem bec mea donatio rata permaneat et inconcussa, sigilli mei impressione et testium subnotatione eam corroborari precepi. S. Gerardi, notarii et sigîUarii mei. S. Walteri de Locris. S. Henrici de Morcela. S. Walteri, panetarii. S. Drogonis,
(1} Cette charte à été imprimée, par fragments dans Yredius, Oeneaîogia comU tum Flandriœ t. I, p. 195, mais avec la date fautive de 1177. (Voyez Alhponsb Wautbrs, ouvrage cité, t. H, p. 573}.
pantearii. S. Walteri de Scotis. Datum Iprîs în cappella mea, anno domini M. C. LXXVr% et eodem anno recognitum Brugis coram baronibus et iiomiiiibus mets.
Original, sceau du comte Philippe, pendaol à «Ses lacs de soie verte.
Philippe fd' Alsace J^ comte de Flandre, à la demande de Cfer truie, sœur du comte^ confirme toutes les donations faites à Vaibibaye de Messines par ses prédécesseurs et par lui-même.
In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Philippus, dei gratia flandrie et viromandie cornes, omnibus fidelibus in pe^p^ tuum.Gum ex officio potestatis mihi ceiitus collate omnes ecclesie terre mee defensare tenear, et earum jura illibata çervare, tomen quandam benevolentie ac dilectionis mee prerogativam sibi vendicare videntur ecclesie ille quas pia antecessorum meorum ac laudabilis devotio ex hereditate propria edificari ac fundari voluit. Inde est quodf ecclesiam mecinensem a comité Baldewino Insulano et uxore sua Âdela, Roberti fraDcoruQ régis filia, in honore sancte dei genitricis cum omnimodo libertate fundatam, bac mee protectionis et gratie munificentia gaudere volui, quod divine remunerationis intuîtu et Agnetis, ejusdem loci abbatisse, ac Gertrudis, sororis mee^ quondam Morianensis comitisse, sedulo interventu, pretaxatam ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis in mea protectione suscqpi, ratum habens et liberaliter concedens quicquid ei ab antecessoribus meis collatum est et quicquid ipsius continetur privilegiis. Volo etiam notum esse omnibus presentibus et attestatione litterarum ad noticiam posterorum traduci quid ab antecessoribus meis, sive ab aliis per manus antecessoruni
meorum eidem ecclesie collatum sit, sicut sub eorum testimonio scripta testdiitur, et quid ego pro salute mea et parentum meorum in elemosinam ei contulerim. Sicut igitur adiversis diversa sunt ei collata, italocis continentur diversis. Locus videlicet ipse in quo sita est prefata ecelesia cum décima et annali foro quod cornes Robertus contulit eidem ecclesie. Apud Lampernessam decem berquarie et quarta pars unius. Apud Alfrenghem vij mansa terre. Décima sancte Rieharii. Apud Eken vij mansa terre; apud Widesgat, xxviij mansa terre. Altare de Warnestun et dimidium theloneum de Dovia. Apud Ferlinghem dimidia yaccaria. Apud Duplices montes, curia, duo molendina, xij mansa terre et porta aque. Décima de Merengies. Apud Martini campum etiam décima et unum mansum terre. Villa de Scotis. Apud Ypram, redditus x librarum de censu et mansura Alkeri et mansure quas Hugo eidem ecclesie contulit. Villa Croisettes cum appendiciis suis. Apud Alewange, mansum terre. Apud Comines, pratumet terra que vol catur Ploitz cum hospitibus quam Ywainus contulit eidem ecclesie. Apud Kemla, viij solidi etxxx mensure mori que jacent inter morum ecclesie sancte Marie de Houthem et Blocled, quas ego ei dedi. Obeunte vero ejusdem loci abbatissa nuUa inibi qualibet subreptionis astucia seu violentia preponatur, nisi quam conventus eommuni consensu vd pars sanioris consilii secundum dei timoremetbeatibenedicti regulam providerit eligendam. Utautemhec omnia per omnem seculi decursum rata permaneant et inconvulsa, sigillimei auctoritateettestium subnotatione corroborari precepi. S. Roberti, insulensis prepositi. S. Gerardi, notarii et sigillarii nnel.S. Lambini, brugensis notarii. S.Riquardi Blawot, notarii, S. Wilgelmi elemosinarii. S. Razonis, baticularii. S. Eustacii, camerarii. S. Cononis, Brugensis Gastellani. S. Walteri de Locris. S. Walteri de Formeselis. S. Roberti de Ipra. S. flenrici de Marecla. S. Walteri de Rolinghem. S. WillelmiGoraela. S. Hugonis Ulent. S. Hugonisde Wautines. S. Walteri Iprensis panetarii. S. Johannis de Rininga. S. Willelmi Blovot. Actum Brugis in capella comitisyanno dominice incamationis m"" c"" Ixx"" vi'' (').
Original, sceau du comte pendant k des lacs de soie jaune.
l. Cette charte a été imprimée dans: BiiRAEUS et Foppsns, Opéra diplonuUicai
Philippe f d'Alsace J^ comte de Flandre, confirme la donation de la terre d'Flsendamme, sous condition que le revenu sera partagé en trois parties égales entre Vàbbesse, les chanoines et les religieuses malades à Vinfirm^rie.
In Domine patris et filii et spiritus saneti in perpetuuin. Ego Philippus, Flandrie et Viromandie cornes, notam esse vole tam futuris quam presentibus quod pro remedio anime mee et antecessorum meorum dedi Mecinensi ecclesie in elemosinam terrafli illam de Hulsehdam que post obitum Roberti Ariensis prepositi in jus meum transiit et in possessionem meam, hereditario jure perpetuo possidendam, et ita liberavi ab omni exactione sicut aliquam terram a me vel ab antecessoribus meis constat unquaoi alicui ecclesie liberius fuisse collatam. Post decessum vero ipsius Gerardi trifariam dividentur prefati redditus de Hulsendam, una pars abbatisse, altéra canonicis, tertia monialibus in infirmitorio languenfibus distribuetur. Ut autem hec donatio mea rata permaneat in posterum et inconcussa, presentem cartulam sigilli mei impressione auctorizari et testium subnotatioue corroborari precipi. S. Roberti, Insulensis prepositi. S. Roberti, domini Bitunie et advocati atrebati. S. Raszonis de Gavera. S. Michaelis constabularii. S. Giselberti de Nivela. S. Walteri de Locris. S. Giselberti de Âria. Âctum Insulis anno M"" G"" LXXYU^
Original, sceau do comte Philippe pendoat à dei lacs de soie "verte et jaune.
t. m, p. 54. — Vredius, Geneaîogia comitnm Flandriœ 1. 1, p. 197, par fragments. (Voyez Alphonse Wauters, ouvrage cité, t. II, p. 562.) — Elle se trouve auMÎ dans Notre Dame de Messines^ par le Pbrb Barnabe.
xxvn
Philippe ^i* Alsace J^ comte de Flandre^ accorde à Vigîise de Messines trente sols de revenu annuel pour servir à rachat du vin et du pain pour le saint sacrifice de la messe»
Ego Philippus, Flandrie et Viromandie cornes, omnibus notum fieri volo quod pro salutem anime mee dedi in eiemosinam ecclesie béate Marie Mecinensi xxx solidos singulis annis accipiendos Insulis, ab eo qui ibidem reditus meos colligit. De istis vero denariis statui ut solummodo procurentur vinum et panis ad confleiendum sacrificium altaris. Ne igitur bec eiemosina possit ab aiiquo infringi vel cassari sigiili mei auctoritate eam confirmari precipi. Anno Domini M** C** LXXVIJ.
Original, sceau du comte Philippe pendant à double queue de parchemin.
83 et 84.
Philippe (d'Alsace)^ comte de Flandre^ donne en aumône à Viglise de Notre-Dame de Messines une terre située à Niwekerka f Neuve- Église J^ avec tous ses droits^ justices^ juridictions et seigneuries^ sous la charge d'un anniversaire pour le repos de Tâme de son frère Pierre et de la sienne.
In nomine patris et filii et spiritus saneti in perpetuum. Ea que veterum auctoritas memoriter teneri voluit, et robur obtinere perpétue stabilitatis scripto commendare decrevit ut sicut et presentium ita ad noticiam transeant futurorum. Unde
XXTIII
Ego, Philîppus, Flandrie et Viromandie cornes, notum esse volo tam posteris quam modérais me dédisse in eleraosmam cam omnimodo libertate et integritate juris, justicie et dominii secalaris perpetuo possidendam ecclesie mecinensi pro anima firatris meiPetri, comitis Niveraensis et mea, et pro animabus antecessorum nostrorum,totamterramin NiwekerkaetBalIoIio cum periinentiis omnibus quam Walterus de Fladerslo ibidem tenuerat, qui me totius hereditatis sue heredem post se instituit per quandam conventionem inter nos habitam et per multam summam pecunie quam ei contuleram. Eandem vero elemosinam libère et voluntarie approbavit et fecit Gerardus de Landast una cum herede, filio suo videlicet Ârnuipho, quem Gerardum contingebat hereditas illa ut heredem jure hereditario, ratione proximioris consanguinitatis qua ad illum Walterum pertinebat. Qui etiam fide interposita mihi promisit et firmiter se waranditurum pro posse suo elemosinam illam predicte ecclesie contra omnes qui eam super hac forte vellent impetere et inquietare. lllud autem sciendum quod prefata ecclesia singulis annis sollempniter celebrare tenetur anniversarium diem predicti fratris mei Pétri, Nivernensîs comitis, et meum, et in utroque anniversario nostro de fructibus prefate elemosine dabuntur duodecim nummi vd sextarium vini singulis canonicis qui intererunt toti ofiBcioanniversarii, et singulis vicariis sex denarii vel dimidiui» sextarium, et monialibus similiter que intererunt toti officio anniversarii sextarium vini vel duodecim nummi in ipso die anniversarii. Residuum verofructuum illius elemosine tripharia dividetur, pars una abbatisse, altéra canonicis, tertia vero monialibus in infirmitorio languentibus tribuetur. Actum Furnis, anno incarnationis domini M** G** LXXX**. Testes : Elizabeth comitissa, Gerardus de Mecinensis, Eustachius camerarius, Giselbertus de Nivella, Rodulphus castellanus Furnensis, Walterus de Locris, Walterus de Formensella, Relias de Haia. Postmoduni vero anno incarnationis domînice M** C^ LXXXIJ% Insulis, ubieidem Gerardo et filio suo hereditatem suam reddidi a me recognitum et ab utroque approbatum et légitime perfectum coram his testibus: S. Gerardi de Mecines, S. Rogeri Gurtracensis castellani, S. Eustachii camerarii, S. Giselberti de Nivella, S. Razonis
de Gavera, S. Sigeri de Curtraco, S. Walteri de Ypra, S. Bal-
duini deBallolio, ejusdem ecclesie advocati post me, S. Walteri
de Locris. Ut igitur hec elemosina nostra rata permaneat in
perpetuum et ne quis predictam ecclesiam a progenitoribus meis
fundatam super illa impune vexare présumât aliquando, elemo-
sinam istam prefate ecclesie coram prescriptis testibus soUemp-
niter ac légitime coUatam, sigilli mei auctoritate corroborari
feci, rogans attentius et constanter monens omnes successores
meos ut et ipsi temporibus suis hanc elemosinam sepedicte
ecclesie illibatam conservent idem primum a deo exinde mecum
suscepturi (*).
Original, avec sceau du comte Philippe, pendant à des lacs de soie jaune et ver^e.
2S et 2B.
Philippe f d'Alsace J, comte de Flandre y termine un différend qui s'était élevé entre les bourgeois d^Ypres et Vabhaye de Messines^ au sujet éTtm tonlieu qui se prélevait au profit de cette dernière à Steenstrate et que le comte Robert avait accordé à Vaibbaye.
in nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Ego Philippus, Flandrieet Vîromandie comes, notum esse volo tam futuris quam presentibus quod facto aqueductu a burgensibus de Ypra orta est contentio inter eos et ecclesiam de Mecinis super teloneo quod comes Robertus Friso concesserat eidem ecclesie accipiendum ad lapideam stratam in oflficio de Scotis et quod eadem ecclesia a tempore prefati Roberti comitis usque ad tempora mea libère tenuerat. Super qua contentione cum ex utraque parte tam ecclesie scilicet, quam burgensium, in me compromissum esset,
1. Cette charte a été imprimée, par fragments, dans Vredius, Genealogia comitum Plandriœy t. I, p. 196. {Voyez Alphonse Wautbrs, ouvrage cité, t. II, p. 601 et 602),
habito tandum cum baronibus ceterisque probis hominibus meb oonsilio^ in hoc modo inter eos composui, quod viddioet mncule feno, herba, stramine, glui, harundine onerate, libère ab omni exactione transibunt; navicule autem que turbis, alliis, cèpe, purris, caulibus ceterisque oleribus onearate fuerint sÎDguie obolum dabunt. Naves vero que vinum, mel, medoneni, cerrisiam, triticum, avenam, ordeum, pisam, fabam, ferrum, cuprum, stagnum, plumbum, coria, unctum, pisces, ligna ad edificandum utilia et hujusmodi merces alias detulerint, siDguk UDum dabunt denarium. Ut autem hec compositio mea rata et inconvulsa permaneat in perpetuum, presentis cartule paginam sigilli mei auctoritate et testium subnotatione muniri precepi. S. Robertî, prepositi Insulani. S. Gerardi de Mecinis, notariiet sigillarii mei. S. Johannis, Insulensiscastellani. S. Gillebertide Nivella. S. Henricî de Morcela. S. Walteri de Locra. S. Walteri, camerarii de Ypra. S. Walteri de Scotis et Walteri, filii Hildcberg et Willelmi Brecham, scabinorum Yprensium. Âctum autem est hoc Ypris in capitulo sancti Martini, anno verbi incarnati M* G* LXXX» (').
Original, le sceaa du comte Philippe, qui pwtit à dbuble queue de parchemin, est perda.
Philippe /" d'Alsace J^ comte de Flandre^ et sa femme BlUaM, pour le repos de leurs âmeSj donnent en aumône à Viglise de MessM une rente annuelle de dix livres^ monnaie de Saint^Quentin^ m boisseau d'avoine et un boisseau de froment.
(S. D. vers 1180)
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Ego Philippas,
1. Cette charte a été imprimée dans : Warnkoenio, Flandrische Stoats-uni RechtS'&eschichte, t. II, 1" partie, preuves," p. 159 (l'« édit.), et t. V,p.327 (édit. Gbeldolf;. — Elle se trouve aussi dans Van de Putte, Histoire de Bsetinghe et de sa seigneurie, p. 87 et 88. — (Voyez Alphonse Wautbrs, oamfi dté, p. 600.)
Flandrie et Viromandie cornes, etElizabeth, uxorinea,notumesse volumus quod pro remedio animarum nostrarum et antecessorum nostrorum dedimus ecclesie Mecinensi elemosinam perpetuo possidendam, decem videiicetlibros, sancti Quintinensis monete, singulis annis accipiendos ex tabulis nummulariorum Sancti- Quintini in solempnitate omnium sanctorum, et unum modium tritici modio atrebatensi et unum modium avene modio atrebatensi accipiendos ibidem ex redditibus nostris eodem anno. Eo autem tenore banc elemosinam prefata in perpetuum possidebit ecclesia quod abbatissa et conventus unum ibi statuent capellanum qui, quamdiu ambo vixerimus, singulis diebus missam celebrabit quam voluerit; post obitum vero alterius nostrum, capellanus singulis diebus missa celebraturus est pro fideiibus defunctis vel aliam sicut pro tempore expedire viderit. Ut autem bec elemosine nostre concessio rata habeatur in perpetuum presentem paginam sigillorum nostrorum auctoritate et testium annotatione muniri precepimus. S. Gerardi de Mecinis, S. Radulfi, castellani Furnensis, S. Walteri de Locra, S. Sigeri de Gand, S. Walteri deFormisela, S. Gilleberti deÂria, S. Rogonis deRoia^ S. Rogonis deFayel, S. Symonis fratris ejus (').
Original. Les sceaux du comte et de la comtesse pendent à des lacs de soie verte et rouge.
Philippe f d* Alsace J^ comte de Flandre, confirme la donation de quinze livres de rente faits à V église de Messines par Gérard^ prévôt de Lille,
(S. D. vers 1180)
In nominesancte et individue trinitatis, amen. Ego, Philippus,
1. Cette charte a été imprimée par fragments dans Vrbdius, G-eneaiogia eo^ mitum Flandriœ^ t. I, p. 192. — (Voyez Alphonse Wauters, ouvrage cité, p. 623.)
Flandrensis et Viromandie cornes, tam presentibus quam futam notum fieri volo quod Egidius de Odenghiem per manum ineam vendidit karissimo et fideli meo Gerardo de Meschinis, preposito Insulensi, xv libras reddituum in territorio Furnensi, x videlied libras in Verkenessa et c solidos ad brevia Leonii notarii ma Furnensis. Hac xv libras singulis annis in perpetuum persolveodas resignavit in manus meas prefatus Egidius ad opus jam dicti Gerardi, quas etiam idem Gerardus ecclesie Mescinensi libère contulit et liberaliter assignavit, per manum videlic^t meam, qui in remedium anime mee et antecessorum meorum donationem istamet concessi bénigne et feci. Hoc autem ut liberalius facerem atque libentius prefatus Egidius tantundem de alodio suo in feodum misit, quod de me et succesoribus meis ipse et ejus suecessores tenebunt in perpetuum. Hujus testes subscripti sunt: Sigerus de Gandavo, Theodericus de Bevrena, Gualterus de Nivella, Guillelmus de Locris et Gualterus de Morscellis. Veram quum predicte xv reddituum libre pretaxato Egidio pervenieknt ex parte uxoris sue Ogine, filieGualteri de Locris, justieia dictavit et ratio prefatam emptionem et venditionem legilime celebrari non posse nisi ipsa juri suo abrenuntiaret et ad opns sepe dicti Gerardi de Mescinis et ecclesie Mescinenci redditus illos coram hominibus meis libère et quiète guerpiret. Quum autem tempore illo pregnans erat et secedere a domo sua longe non poterat, judicatum est ab hominibus meis plene sufficeresi coram fideli meo Lamberto de Vectha, quem ministerialem meuin Gortraci feceram et in hoc maxime negocio loco mei constitueraDi id ipsa faceret. Igitur coram subscriptis hominibus meis proprû voluntate resignavit, videlicet coram W. de Poka, Viviane Baa L. de Lidinghiem, G. de Heimesroda. L. de Mara, Y. de Thilt W. Callian, W^Muto, Eust«> de Manda, Dirk de Harlbeca, L de Dadigsela, Hugo de Landerghiem. Hoc igitur ut ratoni inconcussumque permaneat tam presentis scripto pagine quan) mei impressione sigilli imo et prescriptarum testimonio persooarum muniri decrevi.
OrigimU. Le sceau da comte Philippe pend à éa lacs de soie jaune et verte.
aLXXiii
Le Pape Alexandre III, confirme les doiuUions faites à Véglise de Messines par le comte de Flandre, Philippe fd' Alsace J,
(S. D. vers H80.)
Alexander episcopus, servus servorum dei, dilectis in christo
Qliabus abbatisse et sororibus sancte Marie Mecinensis, salutem
et apostolicam benedictionem. Gum de suscepto administratio-
nis officio utilitati ecclesiarum consulere attendus debeamus
sollicite nobis iminet providendum ne quid illis fidelium
devotione confertur per cujusquam malitiam auferatur in
posterum vel turbetur. Intelleximus autem ex transmissa rela-
tione dilecti filii nostri nobilis viri Philippi, flandrensis
comitis quod pietatis intuitu terram suam de Hulsindam
solvantem annis singulis novem marcas argenti et quiqque
solidos pro anniversario suo et Roberti, quondam prepositi
Ariensis» pia liberalitate donavit. Terram qùoque apud Nuen-
kerkam que de ipsius donatione descendens solvit annuatim
centum raserias tritici et totidem avene et triginta solidos
et dimidium monete flandrensis prescripte ecclesie nichilo-
minus dédit. Quia vero a progenitoribus suis fuerat ecclesia
ipsa fundata prescriptas terras ab omni laicale potestatis
jure et dominio absolutas voluit et libéras permanere sicut
cetera a progenitoribus et propinquis suis coUata absolute et
libère possidentur. Preterea idem cornes et nobilis mulier
Elisabeth, uxor ejus, proprie salutis obtentu communiter statu-
erunt ut sit in eadem ecclesia presbyter qui pro animabus
eorum singulis diebus missam debeat perpetuo celebrare, ad
cujus sustentationem honestam decem libras monete Sancti-
Quintini accipiendas annuatim ex tabulis nummulariorum
Sancti-Quintini, modium tritici et modium avene ibidem coUi-
gendos de redditibus comitis providerunt. Ëa propter vestris
justis postulationibus annu entes prescriptam elemosinam sicut
XXXÏV
légitime et pacifiée possidetis, vobis, et ecelesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patroduio communimus, decernimus ergo ut nuUi omnino homiDum liceat banc paginam nostre confirmationis infringere \el ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationis omnipotentis dei et beatorum Pétri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Tusculani x kall. aprilis.
Original. Bulle en plomb pendant à des laeft de soie jaune.
Philippe (d'Alsace)^ comte de Flandre^ rend à Gérard de Zandast une part de VMritaçe de Walter de Flardesloo et eo^fimu la donation du domaine de Neuve-Egliee faite à Messines.
In nomine patris et filii et spiritus sancti, amen. Ego Philippus, Flandrie et Yiromandie cornes, notum esse volo tam futuris quam presentibus quod cum totam terram Walteri de Flardeslo tenerem resignatam mihi ab eodem coram hominibus meis, ad in'stantiam precum Gerardi de Landast qui post me cotidie clamabat qui et proximus hères erat prefati Walteri, ratione proximioris consanguinitatis, quem etiam alii coheredes, illi \idelicet de £rpe et reliqui, loco suo constituerant ad repetendam hereditatem sepe dicti Walteri, concessi ipsi Gerardo, consilio baronnorum meorum, possidendam in continenti partem hereditatis cum pertinentiis. Et post decessum meum, vel si forte ante voluero, .totam reliquam hereditatem Flardeslo videlicet concessi ei similiter habendam cum omnibus pertinentiis suis, prêter terram de Niwekerka cum pertinentiis omnibus, quam ego dederam in elemosinam perpetuo possidendam ecelesie mecinensis pro
anima fratris inei Pétri et mea et antecessorum meorum,
prefato Gerardo de Landast et uxore sua et filio ejus ele-
mosinam istam approbantibus et concedentibus et manum
apponentibus, idem premium mecum et cum fratre meo ab
elerno retributore expectantibus. Ut igitur hec omnia rata
permaneant et inconcussa perpetuo, nec alieui suecessorum
meorum contraire iiceat aliquin reddition! isti quam feci
Gerardo et filio ejus et elemosine quam ego et ipsi predicte
ecclesie mecinenci fecimus, sigilli mei auctoritate et testium
subscriptione presentem paginam corroborari precepi. S. Rod-
berti, domini Bethunie et advocatum attrebatensis. S. Hugonis
de Oisi. S. Hellini, dapiferi. S. Michaëlis, constabularii. S. Eus-
tachii, camerarii. S. Rasonis, buticularii. S. Rogeri, castellani
curtracensis. S. Willelmi, castellani sancti Audomari. S. Bal-
duini, castellani Yprensis. S. Walteri de Locris. S. Gisleberti
de Aria. S. Walteri de Attrebato. S. Sigeri de Gortraco.
S. Olivari de Machlines. S. Anselmi de Lambres. Actum
Insulis anno M» G» LXXXP (>)
Original, le sceau du comte Philippe pend à double queue de parchemin.
Didier^ évéqm de la Morinie^ à la demande d'Agnès, abbesse de Messines^ approuve et confirme la convention faite entre Vabhesse Béatrix et Vabbé de Cambron^ concernant les terres de Zainpornesse,
(S. D. vers 1481.)
In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen. Ego Disderus, dei mîseratione Morinorum episcopus, omnibus fide-
1, Cette charte a été publiée par fragments dans Vrédius, Genealoçia comi» tum Flandriae, t, 1. p. 64. — (Voyez Alphonse WauCers, ouvrage cité, t. H, p. 611.) .
xxxn
libus tam futuris quam presentibus in perpetuo. Debemos,
prout divina largiri dignatur gratia, occasiones prevenire
discordie et ad pacem sectandam in quantum vires n<^tra
subministrat industria fidèles omnes commovere. Tradinuis
igitur futurorum memorie quod Beatris, abbattissa ecdesie
sancte Marie de Mecinis, terram quondam in parrochia Lam-
pernensi ab opilionibus quibusdam, quos vulgo berquerios
vocant, qui eam eatenus jure hereditario possederant sibî
légitime redditam domino Gerardo, tune temporis abbati Cam-
beronesi, ac domui ejus, sieut ex ejusdem Âbbatisse scriptî
tenore perpendimus cum consilio et asseosu capituU sui in
usum cultumque perpetuum, salvo redditu suo, canonice cob-
cesserit et donaverit, et quicquid de jure suo dato et cou-
cesso ecclesie débet ecclesia liberationis et defensionis sese exU-
bituram promiserit. Porro nomina opilionum qui terram de qua
agitur sine uUa sui aut juris aut usus in ea retentione ditioni
âbbatisse prenominate et ejus ecclesie légitime reddiderunt, sunt
bec. Igitur filii Ravoini mensuras reddiderunt quinque; Eusta-
cbius Quadeumina quatuor; Reimunt septem, Willdmus Heg
duas; Hugo et Theodericus xxx* ; Henricus et Walterus xxxi;
Henricus filins Meidin xix. Sane statutum est etiam ut de bis
que adhuc restant terris abbas Camberonensis et eut preest
ecclesia, si quas voluerit et valuerit, salvo item redditu prefate
mecinensis ecclesie insuper et salva unius loti pensione ia
unius cujusque abbatis in camberonensi ecclesia constitutione
predecessore jam vel de medio facto, vel ab officio semoto, libère
adquirat,ita tamen quod et mecinensis abbattissa vel ejus ecclesia
quas voluerit in usus proprios acquiret. Âuctoritate igitur
dignitatis nostre tam ad petitionem domni Danielis, abbatis
camberonensis, quam precatu Agnetis, âbbatisse Mecinensis, coo-
cessionem banc tam canonice factam nôstraque in presentia
recognitam et sub presentis testimonio cyrographi impressione
nostri sigilli communiri dignum duximus perpetuare et testium
idoneorum subscriptione roborare. Hujus rei testes sunt: Alulfus
archidiaconus ; Galterus archidiaconus; Everardus decanus; Jo-
bannes cancellarius ; Nicholaus duacensis.
Original, le sceau de Tëvèque est attaché par une double queue de cuir blaoc.
]v sa.
GruUlaume^ Arche f>ique de Xeims, déclare avêir connaissance que le Comte de Flandre^ Philippe (éC Alsace)^ a donnée T église de Messines la terre d'Blsendamme et celle de Neuve-FgHse.
Willelmin, dei gratia Remorum Archiepiscopus, Sancti romane ecclesie, titulo Sancte Sabine, Cardinalis, omnibus ad quos lîttere iste pervenerînt, in domino salutem. Noverit universitas vestra quod dilectus filins karissimus noster Philippus, illustris Flandrie et Yiromandie cornes, sub obtentu salutis sue et parentum suorum terram de Hulsendam quae post mortem pie memorie Roberti, quondam Ariensis prepositi, in possessionem comitis devoluta est et terram in Nova Ecclesia et in Ballolio cum omni jure et pertinentiis suis que post mortem Galteri de Flardeslo in comitis possessionem devenit; accepta a comité pecunia pro eadem terra dura viveret, idem Galterus ecclesie mecinensî perpetuo possidendam concessit et tam scripto auctentico quam sigilli sui auctoritate confirmavit : quod ut ratum et inconcussum permaneat presentis scripti patrocinio et sigilli nostri munimine confirmamus. Actum anno ab incarnatione domini M** G** LXXX" secundo. Datum per manum Lambini cancellarii nostri.
Original, sceau de Tarchevêque attaché par des lacs de $oie verte.
XXXTIII
Didier^ évêque de la Morinie, certifie que Simon de Nicles^ chewHier^ a donné à Végliee de Messines Vautel de Croisettes avec toutes set dépendances f à V exception d'un seul serf nommé Anselme.
Quoniam hic inde variis pro statu lemporis emergentibus causis hominum memoria labilis soUicitata sepius circumvenitur, expedit ut in rébus gestis reviviscat recordatîo necessaria ipsam cautius litteris tenacibus comprehendi. Ego igitur Desiderius, dei gratia morinonim episcopus, notum facimus . tam presenti etati quam future posteritati quod Symon miles de Nieles altare de Crosetes cum omnibus appenditiis suis et quicquid habebat in territorio illo, uno sole vavassore excepto, ÂnselmQ scilicet, quem sibi reservavit, quia in periculum anime sue idipsum ecclesie beneficium se possidere timebat, presentibus et consentientibus reique absolute renunciantibus Hugone de Nieles, a quo tenuerat jaih dictus Symon altare titulo feodali, necnon et uxore ipsius Hugonis, fratribusque et liberis eoruodem, qui de jure hereditatis habebant succéder e parentibus suis idipsum ratum habentibus,. in manu nostra libère résignavit. Quo facto ab hominibus nostris qui rem présentes geri viderant et audierant et ab ecclesie nostre ibidem astantibus personis altare predictum Symoni prénominato omnique ejus suecessioni ordine judiciario palam omnibus fuit abjudicatum. Nos autem in continenti sepedictum beneficium cum appen* ditiis suis quod minus licite manus laica presumpserat possidere, ecclesie sancte Marie mechinensi juste donavimus in perpetuum possidendam. Ut hec igitur don^tio rata maneat et inconvulsa nuUaque eam labefactairê queat posteritas maligna, paginam presentem sigilli nostri munimine duximus insignire.' Nichilo milius etiam decernimus inhibere sub anathematis
interminatione ne quis in posterum donationem istam concutere présumât vel attemptare. Âctum est hoc anno domini M"" C^ LXXXIIP sub his testibus quorum nomina subscribantur. Signum Glaremboldi, morinensisecclesie decani. Signum Galteri archidiaconi. S. Johannis cantoris. S. Hugonis thesaurarii. S. Ârnulfi capellani. S. AluUi de Nieles. S. Magitri Roberti. S. Magistri Balduini. S. Goseelini. S. Gossuini tornacensis. S. Johannis suessionis. S. Hostonis militis de Rebecca. S. Stephani de Wima. S. Bernardi de Rushes et plurum aliorum tam clericoram quam laicorum.
Original. Le sceau de TévèciHe pend à double queue de cuir blanc.
Philippe f éF Àlsace\ comte de Flandre^ autorise la donation à Téglise de Messines^ â^une terre située à Kalvekete dans le territoire de Bruges.
In nomine patris et filii et spiritus saneti, amen. Philippus, Flandrie et Viromandie cornes, omnibus in-perpetuum. Noverint universi tam posteri quam moderni quod Gerardus de Mecinis, prepositus insulensis, clericus meus, émit terram quandam in territorio brugensi jacentem in Calvekete, per manum meum, a Roberto de Wavrino qui illam tenuit de fratre suo Hellino, senescallo meo. Quia vero contractus ille non potuit légitime fierinisi de assensu Hugonis, castdlani Bapalmi, et uxoris sue, que neptis fuit Alelini atrebatensis de cujus feodo fuerat terra illa et ad quos devoluta fuit hereditario jure ex parte ipsius Alelini, qui avus fuit uxoris prefati Hugonis castellani, requisitus esteorumassensus etassenserunt. Omnes denique predicti, qui jus habebant in terra illa, eam mihi in
nianus meas dederunt et werpiverunt ad opus prefati Gerardi, (|uam eidem dedi ad faciendam elemosinam in ecclesia inecinensi in qua de novo constituit capellanum ibidem deo pro fidelibus serviturum. Ut igitur hoc ratum permaneat et inroncussum, et ne quis de cetero super hoc ecclesiam prefatam vexare présumât, sigiUi mei auctoritate presentem pa^nam rorroborari precepiet testes subscribi. S. Rogeri, Cameracensis Ëpiscopi ; S. Hugonis, cameracensis decani ; S. Ëgidli de Gondelcort ; S. Hellini, senescalli mei ; S. Hugonis, Casteltani Bapalmi ; S. Sawalonis Bukeden. Actum domini M** G** XXX' III J** anno.
Original. Le sceau da comte est attaché par da lacs de soie rouge, verte etiaime.
Lt pape Lueius III confirma la donation de la terre de Kalvekete faite par Gérard de Messines^ prévôt de LUUy à V église de Messines,
(S. D. vers 4184)
Lueius, episcopus, servus servorum dei, dilectis in christo filiabus abbatisse et monialibus sancte Marie de Meschines salutem et apostoiicam benedictionem. Justis petentium desideriis faciiem nos convenit prebere assensum, et vota que a rationis tramine non discordant effectu prosequente complere. Ëapropter vestris justis postulationibus grato concurrente assensu terram quam G,, insulanus prepositus, in territorio Brugense ecclesie vestre in elemosinam pia devatione donavit, sicut eam canonice et sine controversia possidetis vobis et ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus. et presentîs scripti patrocinio communinms. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre-
sumpserit indignationem omnipotentis dei et be^torum Pétri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Vérone X kallendas martii.
Original. Bulle en plomb pendant à des lacs de soie jaune.
Agnès, abbesse de Messines^ et le chofitre de ViglUe dudit lieu accordent à un certain nofnbre de eerfs de la terre de Neuve-Église^ la pos-
session héréditaire du domaine appelé Fronland, sous certaines
conditions.
In noniine patris et filii et spiritus sancti, amen. Ego Agnes, dei gratia mecinensis abbatissa, et ejusdem ecclesie capituluin, uotum esse volumus, tam futuris quam presentibus, quod consilio Gerardi insulensis prepositi canonici nostri et pro amore dei coneessimus hospitibus nostris de Nova-ecclesia quorum nomina subscripta sunt hereditario jure possidendam terram nostram que Fronland dicebatur, XXX** videlicet bonaria et unum, ita quod deinceps de singulis bonariis persolvent nobis unam raseriam frumenti et duas raserias avene, sieut soliti sunt» et amplius IIIP'^ capones, salva omni eonsuetudine quam hucusque debebant tam ipsi quam alii hospites nostri. Illud etiam sciendum quod nulli coneessimus terram illam nisi hospitibus nostris et super terram ecclesie nostre in eodem officio manentibus. Mortuis autem illis qui terram illam a nobis receperunt unus tantum successorum illorum si forte plures uno fuerint, suscipiet hereditatem paternam a nobis, et ipse solus tenebitur nobis de solutione redditus. Goheredes autem illius faciant eum securum de redditibus solvendis et tejieant portionem suam, si tamen, sicut predictum est, super eandem terram manserint et hospites nostri fuerint. Quod verodiximus unus filiorHm recipiat a nobis paternam hereditatem et teneatur nobis de redditibus solvendis, non diximus de majore
natu vel de minore, sed quemcumque scabini et hospites judicaverint magis legitimum et magis fidelem el idoneam ad redditus persolvendos. Ut autem hec concessio nostra rata et inconvulsa permaneat, auctoritate sigilli ecclesie nostre p^^ sentem paginam corroborari fecimus. Sunt itaque hec nomina eorum qui terrani iilam a nobis receperunt : Ingelbert Amman; Wouter, filius Godelif ; Symon, filius Godelif; Walreth, Eremberl Belinc, Riquard Lanchters, Niclais elericus, Fromond, filius Gundrath; Lammin Gorel, Boidin de Duvia, Folpond cerarios, Boidin Bateman, Symon, filius Baven; Wouterkin, filius Willem; Giselin, filius Sigeri ; Lambertus rex, Willem Scaliard, Wouter Tul, Âliz, Heilsend, Edelswid. Âctum anno dominice incarnatîonis M''. G* LXXXV" coram bis testibus : S. Gerardi de Mecines, insulensis prepositi. S. Sigeri, mecinensis decani. S. Ganonicorum Willelmi de Mecinis, Johannis de Gommines, Hugonis. S. Gertrudis, morianensis comitisse. S. Santimonialium Berte priorisse, Ave sororis ejus, S. Eve, thesaurarie Gertrudis de Gant, Margarete de Nipeglisa. Willem et Gérard, nepos ejus receperunt duo bonaria terre per manum Ingelberti Amman, hereditario jure sicut et alii. Notandum etiam quod Agatha uxor Ingelberti recipit simul cum ipso terram hoc modo quod si supervixerit eum, libère eam teneat in omni vita sua.
Original. Le sceau de l'abbease peod à des lacs de soie rouge el jauue.