‹ IphigénieChapitre 180 sur 188 · IPHIS · texte numérisé non relu

IPHIS

Miserere, genitor, te per banc rogo manum Voti potentem, compotem victoriæ:

Per si quid unquam mérita sum de te bene Si quando parvis comprimens te bracliiis, Omis pependi dulce de collo tuo ;

Per si quid ex me tibi voluptatis fuit,

Depone mentem liberos erga trucem,

Et diritatis hujus obliviscere :

Aut si quid in te ex parte peccatum est mea,

Profer, qiiod instat cimque levius perferam, Si liiere pœnas jure me cognovero.

Ouid ora vertis! Misera quod feci nefas Cur esse patri debeam exsecrabilis,

Ut contueri non qiieat vultus meos?

JEPHTES.

Nil nata per te perpetratiim est; hoc meiina Nefas : meuin istud est scelus totiim : meæ Iminerita pœnas pendis imprudentiæ

STORGE.

Apud parentem quando levis auctoritas Est hujus, uniim conjugem conjunx rogo, Atque id supremum, me mori pariter jubé. Mortem imputare, si me amas, potes mihi: Sin oderis, tibi; doloribus exime Me morte^ teque libéra molestiis.

JEPHTES.

Paratur una cæde sceleris plus satis.

STORGE.

O sanctitas, ô fas et innocentia!

Peccare metuit immolator tiliæ.

Page 1