IPHIS
Omitte, mater, lacrimas, carissima :
Omitte questus^ jurgia et convicia.
Et tu, pater, quæ pectus anxium premit, Depone curam ; nec ineam propter necem Ultro citroque verba commutaveris.
Quod non volentem dura te nécessitas Istuc coegit, milita mihi faciunt lidem : Mœstilia præseus, pristina indulgentia,
Et nullius mens criininis mihi conscia,
Cur commereri debeam mortem a pâtre.
Quapropter istud, quicquid est, nécessitas Quod cogit, ultro non recuso perpeti.
Et quam parenti patriæque debeo Animam, libenter reddo : et illud ultimiim, Nil postulatura, genitrix, posthac, rogo,
Ne quid patri causa mea succenseas,
Neu sis molesta. Mortuis si quis super Sensus sepultis est eorum quæ gerunt Vivi, futurum crede manibus meis Ut si quid aliiid, id quidem gratissimum,
Si vos beatos prospereq e degere Sim certa vitam, nec parentes ad meos, Officia vitæ mulua quibus debeo Reddere vicissim, et educandi solvere Pretium, senectæ infirmitatem sustinens,
Ex me redundet luctus atque acerbitas.
APPENDICE