‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 10 sur 67 · Pierre Morin au Cardinal Borromée · texte numérisé non relu

Pierre Morin au Cardinal Borromée

Année 1594.

Tum susceptæ Conciliorum Editionis, tum mea etiam valde interest, nihil in edendo a D.D. Correétoribus mutari, ubi præsertim dubitatio aliqua subest, inconsulta Amplitudine Vestra Illustrissima, quæ arbitratu suo, vel D. Fulvii Ursini, vel meam cujuspiam alterius sententiam sciscitetur, si quid in lingua Græca obscurius inciderit. Fieri enim posse libere confiteor, ut docti homines aliquid animadvertant quod me fugerit, qui labi & errare possum, ac propter ætatem, oculis non commodissime utor : in quo tamen diligentiæ subsidium mihi comparavi...

(Ibid. Epist. IX.)

5° Pierre Morin au Cardinal Borromée.

Avril 1595.

ILLUSTRISSIME ET REVERENDISSIME D. PATR. MI COLENDISS

Postquam abhinc viginti annis Romam, sancti Jubilei causa

veni, ac navavi primum operam in Bibliis Græcis, deinde in Latinis, & in condendo Indice, edendisque Summorum Pontificum Decretalibus Epistolis, accidit ut ad lIllustrissimam Amplitudinem Vestram summa editionis Conciliorum rediret, utque in ejus clientelam ac patrocinium veniremus quotquot Scholastici Conciliis dabamus operam ac Typographiæ Apostolicæ. Nec vero senecta retardavit, quo minus in Scholastica militia veteranus perseverarem, Conciliis exspoliendis, ac Secretarii munere exequendo ; cujus officii causa cum nullum mihi salarium attributum sit, ab Illustrissima Amplitudine Vestra supplex peto, ut, pro salario, pensionem mihi aliquam Cisalpinam à Sanctissimi Domini Nostri benignitate studeat impetrare, in qua tribuenda ætatis meæ ratio habeatur, & superiorum laborum, & præsentis offici mei, & egregiæ voluntatis semper quidem navandi aliquid, sed remissiore ac senili labore. Me præterea opitulari convenit tum sorori, tum sororis filio, juveni singularis industriæ ac doétrinæ, ejusque mihi alenda tuendaque studia sunt, literis jam Latinis Græcisque ac philosophicis mirifice exculti : quæ studia ad disciplinas Ecclesiasticas meo suasu omnia referuntur.

Iustrissimæ & Reverendissimæ Ambplitudinis Vesiræ, quam Christus Dominus incolumem tueatur,

Humillimus servus, PETRUS MORINUS.

(Ibid. Epist. X.)

Page 1