‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 11 sur 67 · PRET · texte numérisé non relu

PRET

PT ve FR E Se dns É CE ER un sr A NE ere

Abe

repetenda. Audio D. Bandinum valere, & operam navare posse. Dum igitur D. Messius firmior sit, videtur Græcus corrector ei ad tempus subrogari debere : de quo considerandum num expediat agere cum Ilustrissimis Cardinalibus Joiosa & Caietano. Omnino enim faciendum est, ne tam immensum opus diutius intermittatur. Nuper reditum est ad Aureoli commentationes in Magistrum excudendas, ac multo magis videtur hoc Concilorum opus, quod publico sumptu fit, progredi oportere. Quod ut fiat, utque nullum unquam intervallum sit, duo minimum oportet Græci correétores sint, ut, altero necessariam aliquam ob causam cessante, alter in opere exequendo perseveret. Idque aliquando in Amplissimo concessu vestro memini Illustrissimam Amplitudinem Vestram respondere, cum quæreretur ex ea, cur duos vellet, Bessium & Macarium, adhiberi. De his igitur Illustrissime Domine est consulendum; ac solent principibus viris maxima, mediocria, minima curæ esse.

Illustrissimæ & Reverendissimæ Amplitudinis Vestræ quam Christus Dominus incolumem tueatur,

Humillimus servus, PETRUS MORINUS.

(lbid. Epist. XI.)

Te Pierre Morin au Cardinal Tolet.

Mai 1505.

ILLUSTRISSIME ET REVERENDISSIME D. PATR. MI COLENDISS

Gratulatus sum Ecclesiæ Catholicæ, Sanctæque Apostolicæ Sedi, cum intellexi Sanétissimi Domini Nostri esse voluntatem, summam editionis Conciliorum penes Illustrissimam Amplitudinem Vestram esse. Et quemadmodum sæpe lætatus sum, cum ambos, quos unice diligebam atque observabam, conjungi viderem & combinari, ætate dispares quidem, sed pietate & communis utilitatis studio compares : ita nunc gaudeo, alteri ab Urbe profeéto alterum esse subrogatum ; ac ex animo polliceor Illustrissimæ Amplitudini Vestræ eandem operam, dili-

K > r " T7. Le

gentiam, industriam, quam lllustrissimo Domino Cardinali Borromæo præstiti, ac probavi. Sæpe, Illustrissime Domine, in animo habui multas ob causas, adire salutatum Amplitudinem Vestram; nonnunquam etiam, (ita multæ sunt principum virorum occupationes), molestus ac importunus veni. Ideoque ipsam oro mihi ut certam diei horam indicat, qua, non magno ejus incommodo, possim adire, ut optimo architeéto faber & operarius mei operis rationem reddam. Nam in ofto œcumenicis primis Conciliis, Græcis ac Latinis, multi suscipiendi fuere labores. Quorum Illustrissime Domine sæpe optavi ut speétator esses ac testis, eorumque mihi, ac præterea superioris industriæ navatæ in Bibliis Græcis, deinde in Latinis, præmii aliquid a Sanctissimo Domino Nostro, subsidio huic seneétuti impetrares : cui memini olim me a D. Cardinali Contarello. bo. mem. tanquam in manum traditum fuisse…. |

Apud Ilustrissimam Amplitudinem Vestram exponere incipiam quo loco hæc Conciliorum.editio sit : excuso jam Concilio Nicæno, ac ejus appendice Sardicensi, item Constantinopolitano, nunc Ephesinum est in manibus : quod, visum est D. Cardinali Carafæ bo. mem. ïisque qui ipsi in concilio fuerunt, trifariam partiri : in ea quæ Concilium antecesserunt : in aéta Concilii : in ea quæ Concilium secuta sunt..…. Prima Concilii pars jam excusa est; altera excudi cœpta, cujus cum septem sint aétiones, prima aétio in manibus adhuc est Typographorum, secundam vero actionem, tertiam, quartam, quintam jam pridem edidi Scholasticis Vaticanis, typographicorum erratorum animadversoribus, cumque longo intervallo typographia repetetur, opus habent in trimestre spatium. Partem adhuc habeo sextæ aétionis, & actionem septimam, tum ea quæ post Concilium facta sunt : hæcque commoditatis causa divisi in duos tomos, habeoque omnia, cum expectarem ut ad intermissum opus rediretur, videremque me non morari typographiam, cujus tam multa materia penes Scholasticos Vaticanos sit : pars nempe extrema primae actionis Concilii, & pars altera, tertia, quarta, quinta, parsque sextæ. Quæ vero adhuc habeo, Illustrissime Domine, multum in iis commentandis, ut & in superioribus, operæ, diligentiæ, studii posui : ideoque M lætor hæc in manum istam esse ventura, tum ut ejus traéta-

tionem judiciumque subeant, tum ut à tanta tamque singulari humanitate ac benignitate testimonium aliquod laudis, si forte mereor, nanciscantur. In commentando autem, cum mihi non satisfaciam idque tutum videam esse, labores meos alieni judicii feci, deque ïis retuli ad R. Patrem Sirmundum Gallum Societatis Jesu, qui magnam Ecclesiasticorum monumentorum, literarumque Latinarum & Græcarum intelligentiam habet : cujus alicubi judicio & animadversioni obsecutus sum, idque valde libenter profiteor. Deinde ad alium quoque virum doétissimum hæc misi, ejus sententiam sciscitans, eumque urgebo ut inspicere maturet, quo citius omnia, cum extremam manum imposuero, ad Illustrissimam Ambplitudinem Vestram perferantur. In præsentia autem ea mitto, quibus defuncti omnes sumus. Ex quibus Reverendi P. Peltani latinum codicem valde studui meum esse, ac penes me haberi, monumentum inter alia alicujus industriæ meæ : in eaque, peto ab Amplitudine Vestra ut me adjuvet, mihique velit favere & gratificari; nam publicum video librum esse. Quamvis enim D. Cardinalis Carafæ bo. mem. fuerit, & ab eo, testamento legatus una cum cætera Bibliotheca impressa nepoti fratris, Antonio Carafæ, tamen ut jurisconsulti definiunt picturæ propter pretium ac dignitatem a tabula cedi, ita hber hic cedit commentationibus laboriosis ipsi adscriptis, ut amplius ab eo vindicari non possit cui legatus est, sed is satis debeat habere purum librum sibi dari. Nec tamen ipse petet nec hoc morabitur. Hinc quidem respub. suum fecit, idque annotationibus meis : propter quas eum mihi condonari opto. In Anathematibus Cyrilli, ac refutatione Theodoreti, Cyrillique responsione, mirum fuit undecimo ac duodecimo anathematismo latinis, quæ apud Peltanum essent, nihil in Græco respondere. Ideoque consilium mihi cum esset Græca vertere, commodum R. P. Sirmundus dixit hæc ab Reverendo Patre Turriano bo. mem. esse translata, deque is mihi commodavit; quod tacendum non fuit, ne de aliena laude quicquam detraheretur. Hæc mitto, & Concilii canones, in quibus, quod pene ubique Ecclesiastica translatio vetus videretur, mihi admodum temperavi ne quid nisi necessario mutarem. Cætera cum repetiero, & quoad fieri poterit, perpoliero, istuc una cum Originali Græco afferéntur, Concilium quoque

Chalcedonense, quod insequitur, quam operam desideret, Amplitudini Vestræ exponam. De cæteris quoque agam, quæ fateor a me, cum inchoarim, explicanda esse : idque libenter, ac ut diligentissime potero faciam, patronisque meis, Deo juvante, officium meum probabo. Deinde mihi Amplissimi Patres ætate diuturnisque laboribus fesso, missionem dabitis : non ut omnino vacem, sed ut laborem remissius, & arbitratu meo, & senum more, qui graviorum laborum immunes, juvenum industriæ authores sunt, & spectatores, & hortatores. De œcumenicis vero Conciliis, Illustrissime Domine, quæ in Occidente orbeque Latino habita sunt, valde cupio ab IIlustrissima Amplitudine Vestra accersiri Reverendum:Patrem Odoardum Carthusiensem qui historiæ illorum Conciliorum scribendæ munus suscepit jamque ad Constantiense pervenit : ac explicare potest, quænam de ïis apud Illustrissimum D. Cardinalem Borromæum decreta maximi momenti facta sint, unde proficisci oporteat, ab eone, quod Alexandro III Pontifice in Laterano habitum est, an ab eo, quod ante, Innocentio II Pontifice, tum de Basiliensi Concilio quæ disputata sint. Amabit præterea, sat scio, Amplitudo Vestra hominis tum doétrinam ac promptam memoriam, tum prudentiam cum simplicitate conjunctam, hominem apertum, sincerum, verum, antiqui moris & officii, eaque omnia, quorum pectus completum habet, facile ac libere expromentem. Ita quo statu omnia sint edisseremus omnes, ac Amplitudini Vestræ, ut spero, satisfaciemus.

Iustrissimæ & Reverendissimæ Amplitudinis Vestræ, quam Christus Dominus tueatur incolumem,

Humillimus servus,

PETRUS MORINUS.

(Ibid. Epist. XXII.)

Page 1