‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 9 sur 67 · Pierre Morin au Cardinal Borromée · texte numérisé non relu

Pierre Morin au Cardinal Borromée

Année 1503.

… EX is quæ potissimum ab Apostolica Typographia proficisci oportuit, Biblia Græca pridem edita sunt, nuper vero Latina Biblia & Summorum Pontificum Decretales Epistolæ ; dudum præterea Romæ excusa sunt opera S. Hieronymi, deinde S. Ambrosii, proxime vero S. Gregorii Magni. Biblia Hebraica, & volumina Conciliorum restant : quæ ab Amplitudine Vestra Ilustrissima ad felicem exitum, juvante Deo perducentur….

. Eidem Typographiæ commendanda (Œcumenica Græca Latinaque Concilia, in quibus authore ac duce Ilustrissima Amplitudine Vestra, præcipuum studium meum consumitur….

(P. Morini, Opuscula. Ed. Quétif. Paris, 1675. Epistola IV.)

2, Pierre Morin au Cardinal Borromée.

Année 1594.

… Quid in Conciliis Œcumenicis navarim, idoneus secundum Cardinalem Carafam bo. mem. ipse es testis, ad quem egregie conatus summa rediit...

({bidem. Epistola VIII.)

Sd. Pierre Morin au Cardinal Borromée.

Année 1594.

ILLUSTRISSIME ET REVERENDISSIME D. PATR(ONE) MI COLENDISS(IME)

Quæ œcumenica octo prima Concilia, Ilustrissima Vestra Amplitudo ab Urbe proficiscens in ædem sacram deposuit, consilium meum est : eane velis universa recipere an per partes. Nam ut recte ac ordine omnia gerantur utque negotium, ex Jurisconsultorum sententia, eo dissolvatur modo quo astriétum est & contractum, in manum istam unde profecta sunt ac deposita Concilia omnino redire oportet, indeque Typographiæ mandari. De Ephesino Concilio quid fieri oportere putem, per libellum exposui Amplitudini Vestræ. Perpauca in eo administranda restant, quæ triduo aut quatriduo explicari possunt. Quæ autem in sequentibus Conciliis gerenda sunt, aveo quam primum demonstrare, verum in re præsenti, ac tum cum libri in manum tuam redierint; nam juris prudentes reéte monent in rem præsentem esse veniendum, ut pleraque facilius possint expediri. Nec vero convenit senem hominem solum ea scire quæ fieri opus sit, aut ea non primo quoque tempore obire quæ ab ipso geri oporteat. Id quid sit, tum in conventu coram exposui, tum deinde per libellum, nempe me septimam Synodum desiderare ab Anastasio Bibliothecario latine versam. Ac puto Sanctissimum Dominum hanc veniam libenter daturum, ut ea fidei meæ credatur, cum quid multis ab hinc annis faétum sit intellexerit. Nam cum olim ad editionem Bibliorum Græcorum, variæ lectiones translationesque colligendæ essent atque annotandæ, mihi qui id munus suscepissem, immensi Commentarii, qui Catenæ dicuntur, editi sunt e Bibliotheca Apostolica, & apud me, quoad ïis opus fuit, manserunt chirographi mei cautione : idque meminisse potest D. Marinus, Bibliothecæ custos. Eos quidem, ut par erat, summa diligentia custodiebam, ac vel in manibus, vel absens clausos habebam, ne quis, me imprudente, attingere posset. Intelligebam enim id negotium commodati fines longe præterire, nec satis esse si quis ad suum modum, ac ut res suas tueretur, verum levissimam in tanta re indiligentiam & culpam, dolo proximam esse. Quamobrem ab Amplitudine Vestra

Illustrissima peto, exorare studeat Sanctissimum Dominum, ut velit ac jubeat eam e Bibliotheca Apostolica Synodum promi, &, chirographi fide, mihi tradi, qui per ætatem non possum sæpius Bibliothecam obire, quique ab ea longe habito. Scit D. Antonius Aquinas eum me librum, vivo adhuc D. Cardinali Carafa bo. memo. desiderasse, ac potuisse habere, si plus ei otii ad hoc expediendum fuisset. Nec vero tantopere urgerem, si hoc ætas mea differri pateretur, aut si notas meas alii facile intelligere possent. Video enim ad ïillam Synodum sero Typographiam perventuram, ac dementiæ esse, senem de propinqua morte minime cogitare.

Iustrissimæ & Reverendissimæ Amplitudinis Vestræ, quam Christus Dominus servet incolumem,

Humillimus servus, PETRUS MORINUS.

(lbid. Epist. VI.)

Page 1