‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 12 sur 67 · Pierre Morin au cardinal Tolet · texte numérisé non relu

Pierre Morin au cardinal Tolet

| | Juin 1595.

ILLUSTRISSIME ET REVERENDISSIME L). PATR. MI COLENDISS

Ut Illustrissimæ Amplitudinis Vestræ voluntati obsequerer, cui obsequor libentissime, misi quoque postremam Concilii

Ephesini Græcolatini partem nondum a me perfeétam. Eam oro ut ad me remitti jubeat, una cum Concilio Ephesino Græco manuscripto. Quædam restant non minimi momenti, eaque quatriduo possum absolvere, ac statim remittam. Deinde Chalcedonense, si remittetur, in manus sumam. Doleo quidem, propter hæc quæ imperfecta sunt, nihil propius faétum esse quam ut contumax viderer, cum dimittere nollem nisi absoluta, ideoque morarer ac propter exigui temporis moram nihil damni fieri cogitarem. Verum omnia bene tandem, Deo juvante, ceciderunt : ac nihil offensionis fuit. Deum sane ex animo precor, ut Illustrissimæ Amplitudini Vestræ aliquid a plurimis maximisque occupationibus otii sit, quo labores in his Conciliis meos, plurimis annis exantlatos possit aspicere, & Sanétissimum Dominum Nostrum exorare senectuti meæ præsidia & adjumenta quæ juvenis non valde desideravi. Spem mihi affert Amplitudinis Vestræ benignitas, qua adduétus, post confeéta Biblia Latina, commendationem ultro pollicitus es. Eam nunc multas ob causas desidero, Illustrissime Domine, eam spero mihi non defuturam. À Sanétissimo Domino impetrare cupio pensionem cisalpinam, in qua attribuenda & ætatis meæ ratio habeatur & præteritorum laborum, & præsentis officii mei, quo me Amplissimi Patres, Typographiæ Apostolicæ præfecti, ornarunt, cum me post Bibliorum Græcorum ac Latinorum, Synodorumquê œcumenicarum commentationem, quieturum sperarem. |

llustrissimæ ac Reverendissimæ Amplitudinis Vestræ, quam Christus incolumem tueatur,

Humillimus servus, PETRUS MORINUS.

(Ibid. Epist. XXIV.)

9, Pierre Morin au Cardinal Tolet Juin 1595.

ILLUSTRISSIME ET REVERENDISSIME D. PATR. MI COLENDISS

Postremas Concilii, Ephesini partes, a folio 187 usque ad ultimum 521, mitto in duobus tomis ad Illustrissimam Ampli-

tudinem Vestram : a me quondam affeétas, sed sane nondum perfeétas, quasque in manus redire oportet, ut perficiantur. Atque idcirco eam exorare cupiebam, molestiæ fugiendæ causa, ut ne hinc immature auferentur antequam absolvissem. Mitto præterea Concilium Ephesinum Græcum manuscriptum, & idem Græcum impressum in Germania. Ad hæc Concilium Chalcedonense Græcum manuscriptum in duobus tomis : quæ itidem nondum absoluta sunt. Hanc ob causam oro Illustrissimam Amplitudinem Vestram, ut hæc penes se potius haberi velit, quo eorum facilior sit usus. Ipsemet portarem, ac quamprimum istuc venirem, quod multas ob causas & opto, & debeo, sed ignoscat quæso Amplitudo Vestra ætati meæ, cujus sexagesimum quartum jam annum ago, assiduis præterea laboribus fessus, quorum fruétus in Bibliis olim Græcis, deinde in Latinis, in Indice demum, ac in his Conciliorum voluminibus constiterunt. Jamque me oportet, Illustrissime Domine, assidua opera, industria, Jabore cederc junioribus, quorum labores fortasse regere possum, exemplo Reïipubl., in qua labores juvenum sunt, consilia senum. Quæ commoda, quæque incommoda seneétus afferat, Iilustrissima Amplitudino Vestra experitur ; ita Spero fore ut senex seni parcat, muiliti veterano egregius dux præclarorum operum.

Illustrissimæ & Reverendissimæ Amplitudinis Vestræ, quam Deus tueatur incolumem, Humillimus servus, PETRUS MORINUS.

(Ibid. Epist. XXV.)

Page 1