Pierre Morin au Cardinal Tolet
Septembre 1595.
ILLUSTRISSIME ET REVERENDISSIME D. PATR. MI COLENDISS
D. Cardinalis Carafa bo. me. vir utendorum hominum admodum peritus (quæ non minima prudentiæ pars est) de Conciliis edendis concilium apud se cœtumque habuit clarorum ac in primis Europæ doétorum virorum : RR. Episcopi quondam
Vestani, Cæsaris Baronii, Roberti Bellarmini, Consalvi de Ponce, Odoardi Carthusiensis. De eorum consilio tum alia decrevit, -quæ Ilustrissima Amplitudo Vestra ex Patre Odoardo, & ex me, cum ipsi otium erit, cumque videbitur, audiet, tum singulis Concilis singulas addendas historias, quæ ea illustrarent. Conciliorum autem Nicæni, Sardicensis, Constantinopolitani, Ephesini, jam excusæ historiæ sunt, ac si forte miratur Amplitudo Vestra Ilustrissima Sardicense in œcumenicis numerari, causas audiet ex Patre Odoardo. Harum historiam, ex illius conventus decretis condendarum, Reverendissimo D. Episcopo Vestano negotium datum est; quod ei plus quam cæteris otii suppetere videretur ; ad hæc enim scribenda idonei omnes erant, ac omnes demum de ïiis, quæ Episcopus scripsisset, judicarunt, deque tisdem sententiam R. P. Stephani Tutit D. Cardinalis bo. mem. voluit sciscitari. Et quoniam residuæ insequentium œcumenicorum Conciliorum, ad oétavum usque, historiæ penes Reverendissimum D. Episcopum Sarni, D. Antonium Aquinatem, sunt : in rem esse videtur eas ab ipso petere : ut spatium quoque Amplitudo Vestra habere possit de iis judicandi. Eam jam feci certiorem cœæterorum œcumenicorum Conciliorum in orbe latino habitorum historias R. Patri Odoardo esse mandatas. Sed præterea id
ipsi negotii datum est, ut præfationem in omnia Concilia medi-
taretur. Quæcumque præterea gesta sunt ac decreta, utinam, Ilustrissime Domine, otium aliquando habeas ex ipsomet audiendi, ac fruendi homine vero, probo, sincero, qui nihil celet eorum quæ expromere debeat, imo qui ultro promat ac se suaque aperiat; cujusmodi homines consuetudine virorum principum digni in primis sunt. Hunc quidem virum scio vobis omnibus, Amplissimi Patres, commendatum & charum esse, verum interdum sit ut, propter molem gravissimorum negotiorum quæ ad summam remp. pertinent, qui mediocria tractant, raro aspiciantur, ac in oblivionem venisse existimentur. Si qua præterea Reverendissimus Episcopus Sarni habet quæ consulta decretaque sint, monendus ut colligat, & ad Illustrissimam Amplitudinem Vestram afferat, ac interdum vel accerciat Patrem Odoardum, vel eum adeat, prout utrique erit commodum : ac una de omnibus commententur ad Tridentinum usque, & ad Amplitudinem Vestram referant. Eam demum oro, ut
extrema Concilii Ephesini, quæ nondum absolvi, ad me referri jubeat. Ea cum aliquot dies habuero, statim remittam. Præstat enim apud alios esse quam apud hominem senem.
Ilustrissimæ & Reverendissimæ Amplitudinis Vestræ, quam Christus incolumem tueatur,
Humillimus servus, PETRUS -MORINUS.
(Ibid. Epist. XXV1.)