Casanate à Baluze
17 Janvier 1680.
PERILLES ET AD" R?E DKE.
Cogitanti mihi ac summopere desideranti votis tuis satisfacere in is quæ a Codicibus Casinensibus exscripta fuere de Aétis Conciliorum Ephesini & Chalcedonensis, facilior non suppetit via, quam cum clarissimo viro Christiano Lupo, apud quem omnia extant, efficacibus literis agere, ut tecum communicet consilium suum de editione Miscellaneorum, tibique concedat ea quæ necessaria adjudicaveris tuo instituto. Et ut clarius dignoscas quantum mihi sint corde res tuæ, quave sollicitudine causam tuam agam cum P. Lupo, mitto ad te epistolam qua
illum & humanitatis & justitiæ legibus hortor atque obtestor, ut tibi in hac re tam plausibili porrigere adjutricem manum non detrectet, eo præsertim quod in tanta manuscriptorum copia, maximus sit ambobus locus ingenium ac eruditionem suam prodendi. Inspeéta epistola, poteris eam recto tramite ad illum mittere per curierem; atque utinam hisce meis officiis componere possim rem hanc, ne desideria tot eruditorum editionem tuam præstolantium, ultra protrahantur.
Placuit humanitati tuæ libenter tibi assumere onus inquirendi libros, non solum illos de quibus postremis literis meis requisitus fuisti, verum etiam eos omnes quorum misero .elenchum. Gratissima mihi sane exhibitio tua; curabo tamen non abuti tanta urbanitate, sed a viro non vulgaris eruditionis prædito non vulgares etiam rarioresque libros tantummodo requiram. Intellexi celebris Thuanæ bibliothecæ catalogum esse impressum ; quare si opportuna adesset occasio, unicum perlibenter haberem exemplar, ut si forte distrahatur, ego quoque notare possim quæ mihi inservirent.
Nuntiatum mihi est doctissimum P. Mabillon occupari circa librum « De dignoscendis charaéteribus cujuslibet sæculi ». Opus sane curiosum ac perquam utile, sed æque lubricum, utpote fere semper innixum conjecturis ut plurimum falsitati obnoxiis. Scio illum ad hoc requisivisse exemplum charaéteris Codicis illius de P. Virgilio asservati in Laurentiana Medicea Bibliotheca qui antiquissimus omnium creditur utpote exaratus temporibus Theodosii, sed meo judicio longe posterior, nec non recentior eo qui extat in nostra Vaticana, qui & charaétere, & figuris omnibus procul dubio præstat : ideoque fel. rec. Camillus Card. Maximus sumptibus suis incidi fecerat figuras pene omnes, quas simul cum textu publici juris fecisset in gratiam antiquitatis studiosorum, nisi morte fuisset præventus. Quare haud ingratam futuram crederem P. Mabillon notitiam hanc, qua poterit rebus suis prospicere, ac alicui ex suis in Urbe committere ut de forma charaéteris hujus Codicis sibi copia fiat. Si attendet consilium meum lustrabit Archivia nostræ Italiæ, uberiora fortasse atque aptiora ad hoc opus perfeétius conficiendum.
Hæc in præsenti occurrunt : & statim ac a P. Lupo responsum
PC PE DR ep
NE AL. lt
nie sd} lit