Casanate à Baluze
3 Septembre 1681.
… Quod ad P. Christianum Lupum, & Casinenses epistolas attinet, ex præteritis meis intelligis quid pro illis nanciscendis, statim ac ipsum mortuum esse audivi, a me actum sit: speroque brevi te illis potiturum, nec amplius tuam Conciliorum editionem, tamdiu a doétis omnibus expetitam, retardatum iri.
De aétis Concilii Vienniensis quorum meminit Raynaldus, quosque tua collectione haud indignos censes, cum mihi quæ
cupias non designasses, curavi ut diligenter extraherentur tituli omnium tractatuum & gestorum quæ in Vaticanis Codicibus extant cum brevi eorum notitia; & hæc omnia tibi mitto ut mihi indices quænam ex illis tibi usui esse possint : curabo enim ut omni diligentia exscribantur. Tu interim, valeas & me Scias tui esse amantissimum. 3 Septembris 1681.
D. T. Addictissimus
H. CARD. CASANATA.
(lbid. fol. 165").