Casanate à Baluze
15 Octobre 1681.
… Quod autem ad P. Christianum Lupum attinet, inficiari non potest ipsum aliquoties acriorem quam par erat fuisse in oppugnandis quibusdam sententiis Petri de Marca Archiepiscopi Parisiensis ; sed aliquid condonandum est ardori contentionis & religioso cuidam zelo, quo in rebus ecclesiasticis pertra- Ctandis ferebatur, nec sæviendum videtur in memoriam viri alioquin de re literaria bene meriti, cum nunquam sua fama deseret Illustrissimum Archiepiscopum, ac satius sit relinquere posteritati hujus rei judicium, quæ nullis præoccupata affectionibus, quid ab utrisque in rei literariæ utilitatem præstitum sit, æqua lance pensabit.
De negotio veterum monumentorum Casinensium, sequi placuit consilium tuum; scribo itaque rursus Flandriæ Internuncio me uti literario commercio Viri Clarissimi Joannis Mabillonii, cujus studia semper mihi quam maxime cordi fuerunt, ab eoque requisitum fuisse de Casinensibus epistolis, quas meo favore Lupus in Flandriam secum attulerat, typisque mandaverat, ut mihi suis literis non semel testatus fuit; quamobrem curet quanta potest industria & celeritate, ut unum exemplar earumdem epistolarum mittat ad præfatum virum mihi amicissimum Joannem Mabillonium, sive illarum editio absoluta sit, sive non; speroque de hac via tui tandem desiderii
brevi compotem fieri posse, & ecclesiasticarum literarum studiosos in certam spem adduci quam primum fruendi leétione operis eximii, qualis merito censetur tua Conciliorum colleétio…
Romæ, 15 OCtobris 1681 D. T. Addictissimus | H. CARD. CASANATA ({bid. fol. 160.)