Baluze à Casanate
7 Novembre 1681.
Igitur quod spectat ad narrationem anonymi de gestis Concilii Viennensis a Clemente V celebrati, optarem ut ea describeretur integra, sic tamen ut cum ventum esset ad loca quæ ab Odorico Raynaldo edita sunt, ab ïis describendis abstineretur, sed postrema tantum verba a Raynaldo data referrentur ut noscere possim seriem integram istius narrationis.…
Nescio quæ fatalis ac propemodum immutabilis fortuna comitetur epistolas a Christiano Lupo collectas ex Codicibus Casinensibus ; cum nec eas ante mortem ejus habere ullo modo potuerim, nec nunc quoque, post ejus obitum, obtinere possim ulla ratione ab ïis quibuS earum cura demandata est. Videbimus autem postea an is futurus sit felicior ad quem novissime de ea re scripsisti, Eminentissime Domine. Certe post absolutam editionem epistolarum Innocentii Il, quam tandem Deo favente absolvi, constitueram statim dare typographo primum tomum meorum Conciliorum, ea firma spe concepta quod epistolæ illæ Cassinenses ad me pervenirent ante absolutam editionem 1llam; sed nunc expectatione mea delusus, conqueror de iniquitate eorum qui publicam utilitatem retardant…
Lutetiæ Parisiorum VII idus Novembris MDCLXXXI. ({bin. fol. 173.)