‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 42 sur 67 · Casanate à Baluze · texte numérisé non relu

Casanate à Baluze

: 3 Décembre 1681.

Attulit mihi D. Le Brun literas tuas gratissimas quatuor post dies ex quo alias literas e Belgio acceperam, quibus Flandriæ Internuncius me certiorem reddebat de acquisito post tot labores Epistolarum Casiniensium exemplari, addebatque illud ad me misisse, quod utique cum ejus literis mihi redditum fuit, curaturum vero alterum consequi quam primum, juxta vota mea, Parisios ad Joannem Mabillonium transmittendum. Incredibile autem est (charissime Baluzi), quantam ex é0 nuncio voluptatem perceperim, tum quia te non incassum meam operam implorasse cognoverim, tum etiam quod hoc obice sublato non videam quæ alia remora interponi possit, quominus tuam Conciliorum editionem perficere, ac doétorum omnium expectationi bene consulere possis. Putaveram tamen superfluum esse prædiétarum Epistolarum exemplar, quod penes me erat, ad te transmittere cum jam te eo potitum fore crederem : verum cum ingens tuum desiderium 1illas nanciscendi mihi notissimum sit ac insuper D. Le Brun tibi non ingratum fore affirmavit si duo earumdem exemplaria haberes, illud statim tradidi eidem D. Le Brun ut tibi illico transmittendum curaret….

(lbid. fol. 138.)

Page 1