SE SP DE
Quantam voluptatem acceperim ex epistola quam ad me misisti cum Codice veterum epistolarum a Christiano Lupo editarum, qui eodem tempore venit in manus meas, tibi relinquo judicandum, ‘Eminentissime Cardinalis, qui unus omnium optime nosti quanto studio quantoque ardore illas exoptaverim & expetierim. Sed jucunditatis plena epistola, ut verbo Tullii
utar, hoc aspersit molestiæ quod in eo codice vidi editum Commonitorium Papæ Cælestini datum Legatis euntibus in Orientem propter causam Nestorii, descriptum illud, ut Lupus admonet in fronte, ex Codice 1320 Bibliothecæ Vaticanæ, in quo ille, ut erat homo minime sagax, illustre hoc antiquitatis monumentum, quod ego me reperisse gloriabar, non invenisset, nisi mea curiositas & amor rei ecclesiasticæ huc me impulissent ut eo non contentus, quærerem præterea instruétiones datas iisdem Legatis, quarum mentionem facit Cælestinus in eodem Commonitorio. Neque tamen vela dedi dolori, ut solent qui vehementer affliéti sunt ; sed semper & ubique publicam studiorum utilitatem prætuli famæ nominis mei, æquanimiter ob eam causam tuli præreptam mihi fuisse ‘hanc gloriam meam. Verum ut illuc redeam unde digredi me coegit hic casus, ago tibi, Domine, maximas quas possum gratias pro misso Lupi libro, quo effectum est ut statim manum admoverem editioni meorum Conciliorum, quæ vertente anno inchoabitur absque ulla mora, & festinabitur.
Editionem illam Lupi diligenter examinavi, eamque animadverti parum accurate & pene dixerim ab homine harum rerum imperito digestam, adeo ut mihi nunc constet rem majoris esse momenti quam opinione conjeceram, nec satis agnovisse bonum ilum virum quantæ dignitatis codicem ei tua beneficentia contulisset. Quantum vero ego colligere potui ex rudi 1lla indigestaque mole a Lupo coacervata, deprehendi opus esse hominis post Justinianum scribentis, ac defensorem fuisse trium capitulorum. Illud autem inscripsit Synodicon. Refellit [renæum quemdam, apertum Nestorii seétatorem, quem Lupus existimat eum fuisse qui Comes primo, inde Episcopus fuit. Quare necesse mihi est ut heic rursum opem tuam implorem, Eminentissime Dfñe, ut in re magni momenti & quæ multum utilitatis allatura est toti rei publicæ ecclesiasticæ & literariæ. Ergo ut ea utilitas provenire possit, operæ pretium est ad me mittere Synodicon ïillud integrum, quale quantumque servatur in bibliotheca monasterii Casinensis, ut illic ea deprehendere possim quæ Lupi oculos mentemque fugerunt. Magnum. quid esset si ipsum vetus exemplar huc ad me mitti posset cum omni meliori cautione quæ posset excogitari, interposita etiam, si id quoque
necessarium videretur, auétoritate illustrissimi Legati Regii in urbe Roma degentis. Nihilominus quia video rem esse ferme impossibilem, certe quæ plurimum habet difficultatis, oro obtestorque te, vir optime, per communia studia nostra & per inclinationem in me tuam, ut codicem illum e monasterio Casinensi rursum Romam deferri jubeas primo quoque tempore, & integrum describi sinas studio & opera Domini de Bru, ad quem de ea re scribo, quique folia ad me mittet per singulas septimanas. Opus est autem, quandoquidem me libere tecum agere jubes, Eminentissime Domine, opus est inquam magna diligentia, ut prior pars codicis ad me pervenire possit ante Pascha, ne, Si aliter evenerit, supersedere rursum cogar editione meorum Conciliorum, quæ tamdiu retardata est ac dilata dum epistolæ illæ expectabantur. Nam si opportuno tempore ista quæ postulo ad me mittantur, spondeo tibi primum Conciliorum meorum tomum proditurum antequam proximus annus elabatur. Utor enim typographo diligenti.. Lutetiæ Parisiorum. VIT Kal. Januari MDCEXXXI.
| (Ibid. fol. 138.)