D AA TES APPENDICE
quæ desiderantur apud Odoricum Raynaldum ex narratione de Concilio Viennensi. Ago semper humanitati tuæ gratias quas debeo. Sic enim oportet me facere in singulis literis quas ad te scribo, cum tu, vir optime, nullam occasionem prætermittas ostendendi ac magis magisque patefaciendi quantum me ac mea studia ames.
De Concilio Tarraconensi quod me admones, doctissime Domine, decreta in eo condita extare apud eumdem Raynaldum, istud sane certum est. Sed cum ille in præfatiuncula his decretis apposita testatus sit se principem tantum partem ex illis delibasse, in calce vero addat plura alia decreta esse in Tarraconensi Synodo ad tuendam ecclesiasticam libertatem, ac reprimendam eorum insolentiam qui bona Ecclesiarum invaderent, aut ecclesiasticos viros in certamen vocarent injuriave aliqua afficerent, & cætera quæ sequuntur, quæ edita non sunt, operæ pretium esset integram Martini V bullam, is exceptis quæ edita apud Raynaldum sunt, ad me mittere. Nam est hæc quoque portio meæ curæ in his rebus colligendis, ut si quæ concilia confirmata sunt a Pontificibus Romanis, eorum constitutiones adjungam decretis & sanctionibus Conciliorum. [taque qui finem non facio petendi, a te quoque illud postulo, Eminentissime Domine.
Quo magis lego epistolas a Lupo editas, eo magis incensum me video admiratione rerum quæ in illis leguntur, ac simul deploro infelicitatem istius codicis Casinensis, quod non in alias manus inciderit. Nam viri quidam doétissimi, quibus hunc librum ostendi, mecum omnino sentiunt male tradtatum esse hoc negotium & plurimi referre ut Synodicon illud edatur totum integrum. Quare rursum te, virorum optime, obsecro obtestorque ut rationem habeas petitionis meæ, & auétoritate tua efficias ut exemplar codicis Casinensis ad me quamprimum mittatur. Interim Deum supplex oro uti te diu servet incolumem qui tanto amore prosequeris studia literarum.
Lutetiæ Parisiorum IV Nonas Januarii MDCLXXXIL.
(Ibid. fol. 176.)