Baluze à Casanate
16 Janvier 1682.
raident aliquando cœæpta est editio meorum Conciliorum, Net de Cardinalis, ea firma spe fiduciaque concepta quod antequam perventum sit ad eam partem voluminis ubi indigeo Synodico monasterii Casiniensis, tua beneficentia, quam certus sum mihi non defuturam, ad me mitti curabit exemplar codicis ex quo illud descriptum est a Lupo. Sane quanto magis excerpta ejus expendo, tanto vehementius incendor ardore potiundi integri codicis quia persuasum habeo me pleraque illic animadversurum quæ prætermissa ab illo sunt per incuriam, seu, si mavis, quia non satis noverat artem traétandi istius modi studia. Initio mensis sequentis attingemus gesta Collationis Carthaginiensis ; quam, ut antea ad te scripsi, vir eruditissime, multo meliorem dabo quam hactenus visa est. Absolvetur autem ad mediam quadragesimam aut circiter. Tum vero sequetur antiqua versio actorum Concilii Ephesini, atque heic mihi necessarium erit exemplar Synodici Casinensis.
Compactor librorum, causatus multitudinem dierum festo-
rum, distulit ha‘tenus restitutionem voluminum in quibus Epi- stolæ Innocenti III continentur. Pollicetur tamen se allaturum
proxima die Dominica. Itaque existimare potes, Eminentissime Domine & has Innocentii epistolas & libros tuo jussu exemptos primo quoque die traditum iri Anissonio qui nunc est Lutetiæ.
Bene vale, vir optime & me semper ama tui nominis studio-
sissimum.
Paris XVII Kalend. Febr. MDCELXXXII.
({bid. fol. 178.)
di: Casanate à Baluze.
28 Janvier 1682.
PERILLS ET AD“ R?F DNE.
Binas tuas epistolas accepi, ex quibus in manus tuas pervenisse exemplar Epistolarum Casinensium, ac te in iis evolvendis totum occupatum esse, maxima cum animi voluptate intellexi,
eo præsertim quod expectationi tuæ non corresponderint modo, sed etiam, te judice, majoris ponderis sint ad 1llustrandam Concilii Ephesini historiam quam opinione conceperas ; quamobrem credo multum utilitatis ex illis monumentis tuæ Conciliorum editioni allatum iri. Cumque novas a Flandriæ Internuncio literas acceperim una cum reliquis Lupi notis, quæ in exemplari ad me misso (cum adhuc editæ non essent) desiderabantur, haud ingratum tibi fore putavi, si & illas per D. Le Brun ad te mittendas curarem. Quod autem operam meam requiris, ut bibliothecæ Casinensis Codicem, ex quo erutæ fuerunt, ad te in Gallias si fieri posset, vel saltem Romam deferri juberem, ut omnia quæ in eo continentur transcribi, tibique per singulas septimanas transmitti possint ; primo superfluum esse arbitror, cum Lupus omnia, quæ in eo Codice continentur, eodemque prorsus ordine, ne verbo quidem, quod sciam, omisso, transcripserit edique curaverit; deinde vereor ne frustra hoc a te petatur, vir doétissime, nam multæ ac novæ sese ingerunt difficultates, quæ vix quidem superari posse arbitror. Sed omnia in tui tuorumque studiorum gratiam tentanda sunt, ac pro certo scias, me tanto calore ac conatu id curaturum, ut si consequi non liceat, sortis solummodo, non vero morositatis meæ, aut negligentiæ, jure queri possis. Restat modo ut tibi gratias agam, quod in antecessum gustum quemdam præbere volueris eorum quæ in primo tuo Conciliorum volumine edentur, quodque Græcorum Poetarum corpus,
nonnullosque traétatus ad Jansenjanam causam spectantes mihi
comparaveris.. Romæ. 28 Januarii 1682.
D'4 Addittissimus H. CARD. CASANATA.
({bid. fol. 170).