‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 46 sur 67 · Baluze à Casanate · texte numérisé non relu

Baluze à Casanate

27 Février 1682.

EMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO DOMINO HIERONYMO CASANATTÆ S. R. E. CARDINALI STEPHANUS BALUZIUS TUTELENSIS $. P. D. Postremæ literæ quas ad me dedisti, Eminentissime Cardinalis, duo quidem continent, responsionem ad petitionem meam

de Synodico monasterii Cassinensis & nonnullam querelam de non inventis libris quos hinc habere cupis, ad quam primum respondeo. Ita enim omnino persuasum tibi esse velim, vir optime, præsentes mecum semper esse catalogos quos hactenus ad me misisti, ideoque si quando se offerat occasio conquirendi libros quos a me petiisti, me illorum titulos secundum editiones illic adnotatas habere statim ad manum. Sed illud tibi dicendum est nullam apud nos bibliothecam esse distraétam, hoc biennio, & ita defuisse mihi deesseque adhuc occasiones emendorum librorum variorum. Quare olim pluribus meis literis memini me tecum egisse ut amplissimos ad me catalogos mitteres : qui satis intelligebam eos interdum libros in commercium venire quos, si occasio elabatur, vix nancisci postea liceat. Quod sanè mihi accidit de quibusdam eorum quos nunc petis; quos si scissem te velle, jamdudum ad te pervenissent. Itaque si qui adhuc sunt quos quærere velis in hac urbe, mitte, si placet, amplissimos catalogos, ut semel scire possim qui sint libri illi quos bibliothecæ tuæ addere destines…

His ita explicatis nunc ad rem meam redeo. Nunquam dubitavi quin tu, qui literas amas, Eruditissime Cardinalis, & me quoque non vulgari amore prosequeris, nunquam inquam dubitavi quin in mei gratiam efficere ea studeres quæ me cupere intelligeres, præsertim si ea conjunéta essent cum publica studiorum nostrorum utilitate. Itaque si te urgeo pro Synodico Monasterii Cassinensis, id totum est bona fide & bono animo, nullatenus dubitans, ut dixi, de tuo in me affeétu, sed quia in istius modi rebus nimius esse non possum, valdeque cupio hanc partem rei ecclesiasticæ illustrare. Atque istud etiam vehementius peto quia certus sum Lupum non satis animadvertisse, quemadmodum memini me ad te scripsisse, quantæ dignitatis codicem ei tua beneficentia contulisset. Primum enim, titulum veteris codicis omisit in editione sua. At, inquies nullus illic titulus habetur. Fieri istud potest. Sed illud quoque dicendum erat, simulque admonendum quomodo incipiat codex titulo carens, quid in eo contineatur, quo ordine cunéta composita sint. Plura illum omisisse, ordinem veteris exemplaris mutasse, manifeste colligitur ex duplicibus numeris ab illo adnotatis in fronte cujusque epistolæ. Nam, exempli gratia, in titulo capi-

tis XIX addidit numerum 107 & sic consequenter usque ad caput CEXXI a cujus latere consurgit numerus 310. Præterea cum aliquot capitibus suis nullum vulgarem numerum adjunxerit, capiti XXIV numerum 115 addidit, & capiti CXXV numerum 213. Ex quo certo colligitur prætermissa ab eo fuisse capita saltem LXXXIX veteris exemplaris. Cum autem ad perfectam istius rei cognitionem, quæ magni momenti est, necesse sit scire ordinem ab auctore veteri custoditum, & quid in eo libro contineatur, tuam in me studiaque mea inclinationem, vir optime & eruditissime imploravi, & nunc imploro, uti copia mihi fiat describendi codicis Cassinensis sic ut a primo folio incipiatur quousque perventum sit ad finem. Nam conferre inedita cum editis majoris operæ pretium esset.

Interim continuatur editio meorum Conciliorum speroque primum tomum absolutum iri sub finem anni. Incidit his diebus in manus meas Commonitorium Cyrilli episcopi Alexandrini datum Possidonio Diacono, quum eum Romam mitteret ad Papam Cælestinum adversus Nestorium. Edam 1llud' ubi agam de Concilio quod tum Cælestinus Romæ celebravit, ex quo missi sunt legati quibus ille dedit Commonitorium a me inventum in vetustissimo & optimo codice Ms. bibliothecæ Colbertinæ.

Vale, Eminentissime Cardinalis, & memor esto petitionis meæ amorisque tui erga studia nostra. |

Lutetiæ Parisiorum II Kal. Martias MDCELEXXXI. (/bid. fol. 182.)

Page 1