‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 47 sur 67 · Casanate à Baluze · texte numérisé non relu

Casanate à Baluze

25 Février 1682.

PERILLUSTRIS ET ADMODUM REVERENDE DOMINE.

Non aliqua tui oblivione faétum est, Clarissime Baluzi, ut sero literis tuis respondeam. Sed ea dumtaxat de causa quod non prius ad te scribere statueram quam omnia a me tentata essent, quæ pro obtinendo Epistolarum Casinensium Codice opportuna videbantur. Nam ut primum facultas data est, accersiri feci Procuratorem Generalem Ordinis illius & quanta potui

auétoritate ac calore cum eo egi ut Codex ille Romam iterum ad me transmittatur. Vias quæ supererant omnes persequi placuit quibus aliquo paéto tui voti compos fieres ; eorum itaque omnium opem ac auxilium adhibui quos valere sciebam, eorumque favore id facile consequi posse arbitrabar. Sed omnia æque vana fuere, quandoquidem nullo modo eos inducere fas fuit ut Romam Codicem ïillum ad breve tempus transferri sinerent ; tum quia, uti aiebant, omnes illius Bibliothecæ Codices plurimi faciant, tum'etiam quia timeant hoc exemplo fieri posse, ut quotidie ex Casinensi Cœnobio extrahantur, maximo cum ejusdem Bibliothecæ periculo, quam modo augere & ornare cogitant. Cumque me illuc missurum esse dixerim virum aliquem fidum qui paucis diebus ibi moraretur, videretque an aliqua in eo Codice continerentur, quæ Lupus omiserit, nequaquam assentiri voluere, immo acriter conquesti sunt integrum a Lupo transcriptum ac promulgatum fuisse. Quamobrem spem omnem illius nasciscendi æquo animo deponendam esse arbitror, vir doétissime, cum, uti vides, id consequi impossibile sit, & alioquin nulla videatur esse ratio cur illius codicis collatio te anxium detinere debeat ac vetet quominus tuam Conciliorum editionem absolvere festines. Nam Lupus in eo transcribendo viri diligen-

tis opera usus est, qui summa religione nec verbum ullum

omisit, neque ordinem quo epistolæ illæ in manuscripto Codice continebantur, vel minima ex parte immutavit, uti mihi tum aliunde, tum ex ipsius Lupi confessione, quem sæpe in tui gratiam ea de re percunétatus sum, certissime constat : nec ego qui quam maxime cupio vetera illa monumenta absoluta, & integra in lucem prodire, id tibi suaderem nisi certe scirem superfluum id esse nec quidquam aliud in eo codice reperiri quam quod a Lupo editum est. Interim misi tibi integram Bullam Martini V quæ continet constitutiones omnes Synodi Tarraconensis, fideliter ex Archivi Vaticani Regestis descriptam. Fruere itaque his quorum copia haberi potuit; & me ut soles semper ama. Vale.

Romæ 25 Februarii 1682

D. T. Addictissimus __ H. CARD. CASANATA (Ibid. fol. 184.)

Page 1